II, Distinctio 23, A. 1, Q. 3
II, Distinctio 23, A. 1, Q. 3
Utrum a viro iusto debeat desiderari tentationis impulsio.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Iacobi 1, 2 : "Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis". Si ergo tentatio, cum praesens est, est materia gaudendi, cum absens est, videtur quod debeat affectuose desiderari.
Item, in Psalmo [25, 2] : Proba me, "Domine, et tenta me". Haec sancta anima petebat, et recte ; sed nihil debet homo a Deo petere nisi quod debet desiderare : ergo etc.
Item, hoc videtur ratione. Omne enim illud quod facit ad virtutis exercitationem est appetendum ; sed tentatio est huiusmodi ; unde Gregorius : Sanctus vir se tentari post virtutes desiderat, ne ex confidentia virtutum torpescat. Si igitur tentatio virtutes exercitat, patet etc.
Item, omne illud quod facit ad gratiae promotionem est appetendum ; sed tentatio est huiusmodi : unde I ad Corinthios 10, 13 : "Faciet cum tentatione proventum" etc. Si igitur tentatio promovet ad bonum, videtur quod ad ipsam anhelare debeat desiderium iustorum.
Item, omne illud quod est opus et effectus divinae acceptationis est appetendum ; sed tentatio est huiusmodi : unde in Tobia, ultimo : "Quia acceptus eras Deo, necesse erat" etc.
Item, omne illud per quod pervenitur ad meritorum consummationem est appetendum ; sed tentatio est huiusmodi : quod patet quia nulla est maior tentatio quam illa quae est per flagella ; tribulatio autem patientiam operatur, patientia vero opus perfectum habet. Ergo videtur quod quicumque vult esse perfectus, appetere debet tentationis impulsum.
Sed contra : Nihil est desiderandum cuius contrarium est continue petendum ; sed omnes viri iusti illam petitionem debent facere : Et ne nos inducas in tentationem : ergo nullus debet appetere tentari.
Item, nihil est appetendum quod diligenter est praecavendum ; sed tentatio diligenter est praecavenda, sicut Dominus monet, Matthaei 26, 41 : "Vigilate et orate, ne intretis in tentationem": ergo etc.
Conclusio
Duplici responsione declartur, quomodo aliquae tentationes a iustis virtute fortibus desiderari possint
Respondeo : Ad praedictam quaestionem via duplici responderi potest, et utraque satis probabiliter. Uno modo sic, ut dicamus quod, cum triplex sit tentatio sive a triplici principio, una scilicet a Deo, alia a carne, alia a diabolo, prima tentatio simpliciter appetenda est, quia Deus non tentat nos nisi ad bonum. Altera vero tentatio, scilicet quae est a carne, simpliciter fugienda est, quia illa non potest esse absque peccato, sicut supra dixit Magister, distinctione vigesima prima. Tertia vero, quae est a diabolo, aliquibus fugienda est, aliquibus appetenda est. His enim qui virtute fortes sunt nec de facili in tentationem induci possunt, etiamsi tentantur, appetibile est tentari ad suae virtutis, exercitium et cumulum meritorum. Infirmis vero miminime, quia timere possunt ne ex ipso impulsu in tentationem inducantur, quod omnes debent refugere. Nam, etsi tentari malum non sit, in tentationem tamen induci semper malum est, quia hoc est a tentatione superari. Et hoc est quod dicit Augustinus, XIV De civitate Dei : "Sicut se habet firmitas et infirmitas electorum, sic metuunt cupiuntque tentari". Et secundum hanc distinctionem ad rationes ad utramque partem inductas potest de facili responderi, pro eo quod secundum diversas vias procedunt.
Alius modus dicendi est quod dupliciter est loqui de tentatione. Aut sub propria ratione, et sic tentatio est impulsus ad illicitum, secundum quod de ea fit sermo in proposito. Loquimur enim hic de tentatione diaboli, quae fit per mali culpae suggestionem, qua diabolus hominem ad malum nititur incurvare ; non de tentatione Dei, quae fit per flagellationem, qua Deus vult illos quos acceptat, approbare et probatos ostendere. Hanc igitur tentationem secundum se consideratam nullus debet appetere, immo abhorrere et refugere, maxime considerando finem. Aliter est considerare tentationem prout est materia exercendae virtutis ; et sic a viris iustis desiderari potest, ab eis potissime qui in caritate fervent adeo quod ignis devotionis ipsorum potius inflammatur ex praesentia contrarii quam exstinguatur. Ab eis autem qui modicae sunt caritatis non sic desiderari debet. Et est exemplum, quia ventus perflans fornacem magis et magis accendit, sed candelam exstinguit. Et ideo tentationis impulsus, etsi, quantum in se est, refugiendus sit ab omnibus et ab infirmis potissime, sicut rationes ad secundam partem inductae ostendunt, in quantum tamen est virtutis exercendae materia, a viris ferventibus et perfectis appeti potest, sicut ostendunt rationes quae ad primam partem inducuntur. Illud tamen genus tentationis potissime appetunt viri lusti, quod est in flagellorum perpessione, sicut passus est Iob et Tobias, sicut etiam passi sunt martyres ab impiis zelo diabolico excitatis. Et ad hoc ostendendum procedunt rationes quae ad primam partem inducuntur ; ideo concedendae sunt.