Text List

II, Distinctio 23, A. 2, Q. 1

II, Distinctio 23, A. 2, Q. 1

Utrum, si homo stetisset, in cognitione profecisset per temporum intervalla.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum, si homo stetisset, in cognitione profecisset per temporum intervalla.

Rationes principales

Primo, per verbum Hugonis, in libro De sacramentis : "Rerum omnium, quae cum homine et propter hominem factae sunt, perfectam cognitionem hominem accepisse, nulli dubium esse debet". Si ergo statim perfectam cognitionem habuit, ergo ulterius proficere non potuit.

Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quam fecit ipse Hugo. Nomen debite impositum est naturae rei expressivum ; nullus igitur potest res omnes nominare nisi is qui omnium rerum plenam habet cognitionem. Sed Adam omnibus nomina imposuit, nec illis rebus alia sunt aliquando perfectiora nomina imponenda. Videtur igitur quod Adam perfecte cognoverit omnia creata : ergo in cognitione non profecisset, si in statu suae conditionis permansisset.

Item, nullus bene regit et gubernat ea quorum naturam ignorat ; sed omnia fuerant commissa regimini et gubernationi Adae, secundum quod dicitur in Genesi [1, 28] et in Psalmo [8, 8] : Omnia subiecisti sub pedibus eius etc. A sui igitur conditione primaria habuit primus homo rerum cognitionem. Ergo non profecisset ad illam per disciplinam per temporum intervalla.

Item, quidquid homo addiscit, addiscit mediante via sensus, memoriae et experientiae, et ita ab inferiori et ab exteriori. Si igitur homo in statu innocentiae didicisset,per inferiora et exteriora ad perfectionem venisset ; sed talis ordo non congruit naturae institutae et bene ordinatae, sed solum lapsae, cum omni creaturae praeesset : videtur ergo quod nihil sensibilium in statu illo didicisset.

Sed contra : Adam in statu illo per intervalla temporum profecisset ad gratiam, alioquin peior esset conditio sua quam nostra, cum nos multiplicando merita crescamus in gratia. Ergo pari ratione per intervalla temporum profecisset in rerum notitia.

Item, aut Adam sciebat quae ventura erant aut non sciebat. Si sic, ergo praescivit lapsum suum et quid ex illo posteris suis esset eventurum ; quod plane apparet esse falsum. Si futura non cognoscebat ; sed rerum naturae variantur in tempore ; ergo multa incipiebat cognoscere secundum temporum variationem : ergo profecisset in cognitione.

Item, nec Adam omnia viderat nec omnia audierat. Esto igitur quod videret aliquam rem quam prius non vidisset ; cum videre sit cognoscere sicut intelligere, videtur quod sicut necessario sequitur quod si incepit intelligere, incepit cognoscere, similiter si incepit videre, incepit cognoscere. Si ergo multa sensibilia vidisset quae prius non viderat, videtur quod multa didicisset sensibilia per temporum intervalla.

Item, si homo stetisset, aut unus homo sciret voluntatem et cogitationem alterius aut non. Si sic, ergo frustra egerent sermone. Si non, ergo, cum posset ab alio edoceri, videtur quod in statu innocentiae multa discere potuisset.

Conclusio

Adam, si stetisset, in cognitione rerum, quae naturali cursu fiunt, non profecisset quoad novi habitus acquisitionem, sed tantum quoad modum cognitionis et quoad habilitationem maiorem. Tamen proficere potuisset etiam nova cognitione respectu voluntariorum et mirabilium

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod profectus scientiae triplici via potest considerari : vel a parte scibilium vel a parte modorum cognoscendi vel a parte maioris habilitationis in cognoscendo. Secundum primum modum loquendo intelligendum est quod quaedam sunt res quae fiunt cursu naturali ; quaedam, quae cursu mirabili ; quaedam, quae fiunt cursu voluntario, secundum quod determinat Anselmus.

In earum igitur rerum cognitione, quae quidem cursu naturali fiunt, non profecisset Adam quantum ad novi habitus acquisitionem. Accepit enim, sicut dicit Hugo et Magister in littera, "ab exordio omnium rerum plenam notitiam" ; et hoc etiam ostendunt rationes quae ad primam partem inducuntur. Proficere tamen potuisset quantum ad alium modum cognoscendi et quantum ad maiorem habitum sciendi. Quantum ad alium modum proficere poterat, quia quod noverat simplici notitia, cognoscere poterat experientia, et quod noverat intellectu, cognoscere poterat et sensu. Proficere etiam poterat quantum ad maiorem habilitationem, quia ex frequenti consideratione eorum quae noverat promptior fuisset et paratior ad iudicandum de his rebus quarum habebat cognitionem per habitum innatum. Etsi enim primus homo non haberet tarditatem hebetudinis per aggravationem corporis mortalis, habebat tamen spiritus eius quamdam minorem velocitatem per vegetationem corporis animalis. Et sic in cognitione rerum naturalium Adam quodam modo profecisset, quodam modo minime, si stetisset.

In earum vero rerum cognitione quae fiunt cursu voluntario et mirabili sive supernaturali, simpliciter proficere potuisset, non solum quantum ad modum cognoscendi, sed etiam in acquirendo novam cognitionem. Nec mirum, quia ad hoc quod cognosceret divina mysteria, indigebat superna illustratione ; ad hoc vero quod cognosceret secreta alterius, indigebat ipsius detectione. Nec talis profectus statui innocentiae derogabat, cum etiam beati angeli in cognitione divinorum mysteriorum et humanorum secretorum proficiant ; propter quod dicitur ad Ephesios 3, 10 : "Ut innotescat Principatibus et Potestatibus per Ecclesiam multiformis Dei sapientia".

Et sic patet responsio ad propositam quaestionem. Nam rationes ad primam partem inductae procedunt de cognitione rerum naturalium, et sic intelligit Hugo. Illis enim rebus Adam nomina imposuit et illarum rerum sibi cura commissa fuit. Ultima tamen ratio de perfectione ab inferiori et exteriori non cogit, quia, sicut dicit Augustinus, in VI Musicae "obiectum exterius non agit in animam nec ipsam perficit ; sed ipsa anima se ipsam movet, occasione ab exteriori accepta, et informando se ipsam magis agit in obiectum quam agatur ab ipso" ; et hoc fuisset in Adam multo fortius et nobilius quam sit post lapsum. Unde illa ratio non cogit quod Adam non potuisset, respectu eorum quae cognoscebat, novum modum cognitionis acquirere ; nec praecedentes rationes hoc astruunt quod Adam non posset magis habilitari in cognoscendo per frequentiam in considerando.

Ad rationes

Rationes autem quae ad partem oppositam inducuntur ostendunt quod Adam, si stetisset, proficere potuisset in cognitione respectu eorum quae sunt voluntaria et mirabilia. De aliis autem, scilicet de his quae naturaliter fiunt, non concludunt quod Adam acquisivisset cognitionem novam. Unde illa prima ratio de comparatione gratiae et scientiam non valet, quia perfectio gratiae non tantum est ex dono, sed etiam ex merito. Perfectio autem cognitionis in Adam erat ex dono ; et si stetisset, non solum in ipso, sed etiam in posteris non indocte a pluribus creditur similiter fuisse, saltem quantum ad habitum ; et hoc dico propter aetatem infantiae. Ad alia satis plana est responsio per iam dicta.

PrevBack to TopNext