Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Adam in statu innocentiae ita cognoverit Deum sicut Deus in statu gloriae cognoscitur.

Tertio vero quaeritur quantum ad cognitionis Adae complementum et statum, et est quastio, utrum Adam Deum cognoverit in statu innocentiae eo genere cognitionis quo exspectamus Deum cognoscere in statu gloriae.

Et quod sic, videtur. Magister Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : "Cognovit homo Creatorem suum non ea cognitione qua modo a credentibus absens fide quaeritur, sed ea qua tunc per praesentiam contemplationis scienti manifestius cernebatur". Sed manifeste Deum cernere, hoc est visionis beatae : ergo etc.

Item, Magister, in quarti libri distinctione prima, capitulo : Triplici autem ex causa : "Homo, qui ante peccatum sine medio Deum videbat" etc. Sed videre Deum sine medio, hoc est videre facie ad faciem, et haec est visio gloriae : ergo etc.

Item, Exodi 33, 11 : "Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum" ; sed multo excellentior fuit status naturae institutae quam lapsae : si ergo sine medio videbatur Deus a Moyse, multo fortius ab homine in statu naturae institutae. Si tu dicas hoc fuisse in subiecta creatura, obicltur quod dicitur Numerorum 12, 8 : Palam, et non per figuras et aenigmata, Deum videt.

Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Sicut volunt Sancti communiter, Adam non solum fuit constitutus in paradiso corporali, immo etiam in paradiso spirituali quantum ad delicias mentis. Fruebatur enim Deo, sicut dicit Damascenus et Augustinus, et hoc etiam de se planum est. Homo enim in tempore naturae institutae ipsum Deum in se et immediate amabat. Ergo si ita facilis est intellectus ad cognoscendum sicut affectus ad amandum, per naturam videtur quod sicut Deum in se ipso amabat, ita etiam in se ipso videbat.

Item, omnis anima recta desiderat videre Deum : ergo Adam hoc desiderabat. Aut igitur desiderium eius non implebatur, et ita iam affligebatur, quod non est conveniens ; aut aliquo modo Deum videbat. Sed non videbat visione imaginaria nec corporali, ergo intellectuali ; sed haec est visio qua videtur Deus in sua essentia : ergo etc.

Item, mente humana nihil Deo propinquius, cum est ab omni peccato immunis ; sed mens Adae in statu naturae incorruptae non habebat aliquam peccati malitiam nec oculus habebat aliquam obscuritatis nubem : ergo videtur quod in ipsum Deum immediate aspectum suum figere poterat ; et haec est visio quam exspectamus in gloria, ut videamus ipsam Dei substantiam : ergo etc.

Item, quod in gloria non aliter videatur quam videbatur ab Adam, ostenditur : aut enim in gloria videtur Deus immediate aut mediate. Si mediate, sed sic poterat videri ab Adam in via. Si immediate, ostenditur hoc esse falsum, persuasione sumta ex triplici medio. Quarum prima est quod cognoscens super cognobile debet habere potentiam quantum ad illud per quod cognoscit ; sed intellectus creatus non potest super ipsam lucem increatam in se, quantumcumque elevetur per gratiam sive per gloriam, quia illa semper in infinitum excedit : ergo impossibile est quod intellectus ipsam lucem increatam videat in se ipsa. Quodsi tu dicas rationem istam non cogere, quia potentia cognitiva pius est in suscipiendo quam in agendo, ostenditur hoc ipsum secunda persuasione, quia cognoscentis ad cognoscibile debet esse proportio, maxime in ea cognitione in qua est magna delectatio. Si ergo illius summae lucis respectu intellectus nostri est excessus improportioriabilis et tantus ut per nihil additum possit ei proportionari noster intellectus, quin semper excedat in infinitum, videtur quod nunquam in fonte lucis intellectus noster possit contemplari Deum. Quodsi tu dicas quod non requiritur ibi proportio quantitatis, sed solum conformitatis, ostenditur hoc idem persuasione tertia. Si enim in gloria Deus videtur in se ipso et absque omni medio, cum ipse in se nullam habeat diversitatem, omnino videretur ab omnibus uniformiter. Quodsi constat esse in gloria differentias praemiorum, non videtur quod absque omni medio Deus a glorificata anima videatur. Si igitur videtur per medium, et sic videbatur ab Adam, restat ergo quod Adam eo genere cognitionis cognovit quo cogniturae sunt animae beatae.

Sed contra : Exodi 33, 20 : "Non videbit me homo, et vivet". Constat quod hoc non intelllgitur de vita spirituali, sed de vita animali ; si igitur Adam in statu innocentiae vita animali vivebat, ergo Deum videre non poterat.

Item, Ioannis 1, 18 : "Deum nemo vidit unquam nisi Unigenitus" etc. Si ergo nullus unquam vidit Deum ante adventum Christi, ergo nec Adam.

Item, super illud Isaiae 6, 1 : "Vidi Dominum sedentem" etc., Gregorius : "Quantumcumque mens in contemplatione profecerit, semper quod infra Deum est videt". Ergo videtur quod, cum aliqui homines perveniant ad eminentiam gratiae quae fuit in Adam, et nullus in praesenti per actum contemplationis Deum videat, ergo nondum habebat illam visionem quam exspectat anima sancta.

Item, visio Dei est tota merces : ergo qui visionem Dei habet, plenam habet mercedem, et qui hoc habet, habet plenam gloriam, et nullus talis potest cadere : si igitur Adam cecidit, ergo Deum in se ipso non vidit.

Item, lux increata perfecta delectatione delectabit aspicientes. Ergo, si Adam illam summam lucem aspexisset, perfecte in ea delectatus fuisset : ergo nunquam ab ea averti consensisset.

Item, status viae et status patriae debent esse distincti. Ergo pari ratione contemplatio viae et contemplatio patriae ; sed Adam erat viator, ergo non erat comprehensor : ergo non eo genere visionis videbat quo videre exspectamus in patria.

Conclusio

Adam in statu innocentiae non cognovit Deum immediate et in sua substantia, ut cognoscitur in gloria, sed per speculum, non autem in aenigmate

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod communiter omnes ponunt cognitionem, quam habebat Adam de Deo, mediam inter cognitionem quae est in statu miseriae et cognitionem quae erit in statu gloriae ; sed in modo ponendi plurima est differentia.

Quidam namque, innitentes auctoritatibus male intellectis et rationibus sophisticis, dixerunt Deum nunquam immediate videri nec in via nec in patria, Dicit enim Chrysostomus : "Ipsum, qui Deus est, non solum prophetae, sed nec etiam angeli vident". Et aliae reperiuntur auctoritates consimiles, quas male intelligentes et putantes hoc dictum esse quod Deus immediate videri non posset propter improportionabilitatem lucis increatae ad oculum mentis creatae, dixerunt quod Deus per quasdam lucubrationes videri habet et in statu viae, et in statu innocentiae videbatur, et in statu gloriae. Et in illis luminosis influentiis dixerunt Deum in his statibus videri magis clare et minus clare, secundum quod Deus se magis oculo nostro vult contemperare et clarioribus theophaniis ostendere. Sed ista positio haeretica est et reprobata ; nec immerito, quia et contra rationem est, cum anima quiescere perfecte non possit, donec in se ipso videat Deum ; et contra sacram Scripturam : nam I ad Corinthios 13, 12 dicitur : "Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum" ; et I Ioannis 3, 2 : "Videbimus eum sicut est". Ad hoc etiam ipsum innumerae auctoritates doctorum reperiuntur, quibus omnibus adhaerendo, error iste reprobandus est ; et auctoritates, si quae videantur esse pro ipso, omnes exponendae sunt, quia loquuntur de cognitione comprehensionis, qua dicitur aliquid cognosci totaliter ; et hac cognitione Deus sibi soli cognoscibilis est, sicut in libro tertio patebit.

Secundus autem modus dicendi est quod Deus a purgatis mentibus non solum in patria, sed etiam in statu innocentiae et in statu viae in se ipso videri habet ; nec est differentia nisi in gradu, quod clarius et perfectius in statu gloriae videbitur et minus perfecte in statu innocentiae et minime in statu naturae lapsae. Differentia autem istorum graduum venit ex hoc quod anima in statu gloriae est omnino a sarcina corporis absoluta aut omnino habet corpus spirituale, quod nullo modo impediat ipsam quin possit immediate in Deum tendere et secundum totum suum posse. In statu vero naturae lapsae, quia habet corpus corruptibile et animale, impeditur et aggravatur ex terrena inhabitatione ne possit in ipsam lucem tendere perfecte. In statu vero naturae institutae medio modo se habebat, quia corpus Adae, etsi non esset subiectum necessitati moriendi et passibilitati, erat tamen indigens alimoniis et oportebat animam circa regimen et vegetationem sui corporis aliquando occupari ; et ideo nec adeo excellenter intuebatur primus homo Deum, sicut Beati intuentur in gloria, nec adeo exiliter, sicut viri sancti intuentur in praesenti miseria. Hanc autem suam positionem ex auctoritatibus Augustini eliciunt, qui dicit in pluribus locis, in libro De Trinitate, quod etiam in praesenti vita notiorem potest homo habere Deum quam fratrem, et hoc in libro VIII et alibi dicit quod a purgatissimis mentibus cernitur. Docet etiam, in libro VIII, per contuitum veritatis et bonitatis intueri Deum. Sed haec positio, etsi non sit adeo veritati adversaria sicut prima, nihilominustamen dictis Sanctorum non consonat. Dicit enim Dionysius, in libro De mystica theologia quod excellentissimus modus contemplandi est ignote ascendere, quia nec ipse Moyses Deum valuit videre, et ideo introductus dicitur fuisse in caliginem. Unde Dionysius vocat eos indoctos, qui dicunt se nosse eum qui posuit tenebras latibulum suum. Et etiam Gregorius dicit quod quantumcumque mens in contemplatione profecerit, non pervenit ad contuitum Dei. Et communiter doctores in hoc concordant, intelligentes illud quod dicit Apostolus, quod quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino et per fidem ambulamus, non per speciem. Unde si quae auctoritates id dicere inveniantur quod Deus in praesenti ab homine videtur et cernitur, non sunt intelligendae quod videtur in sua essentia, sed quod in aliquo effectu interiori cognoscitur, sicut iam melius patebit ; nisi fortassis in his qui rapiuntur, sicut credimus fuisse in Paulo qui specialitate privilegii statum viatorum supergrediuntur, nec ibi aliquid agunt, sed solum aguntur.

Tertius autem modus dicendi est quod in patria videtur Deus immediate et plene, quantum est ex parte videntis ; in statu vero miseriae mediate et semiplene ; in statu vero innocentiae medio modo, scilicet immediate et semiplene. Semiplene, inquam, quia non receperat adhuc plenam remunerationem ; immediate autem, quia nullam habebat velaminis interpositionem. Et hoc videntur sonare verba Magistri et Hugonis. Verumtamen nec sic intelligendum est quod homo in statu innocentiae videret Deum in sua essentia, sive facie ad faciem. Huic enim obviant rationes et auctoritates prius inductae.

Et ideo est quartus modus dicendi ad hoc, quod revera cognitio status innocentiae media est inter cognitionem status gloriae et status miseriae, sicut etiam locus paradisi medius est inter hanc vallem miseriae et patriam caelestem ; et quemadmodum paradisus terrestris plus se tenet cum terra quam cum caelo, sic Adae cognitio, sive status innocentiae, plus conformis est cognitioni status praesentis quam futuri. Unde in solo statu gloriae videbitur Deus immediate et in sua substantia, ita quod nulla erit ibi obscuritas. In statu vero innocentiae et naturae lapsae videtur Deus mediante speculo, sed differenter, quia in statu innocentiae videbatur Deus per speculum clarum : nulla enim erat in anima peccati nebula ; in statu vero miseriae videtur per speculum obscuratum per peccatum primi hominis, et ideo nunc videtur per speculum et in aenigmate. "Aenigma enim, sicut dicit Augustinus, XV De Trinitate, est similitudo obscura".

Unde nota quod quadruplex est modus cognoscendi Deum, vicelicet per fidem, per contemplationem, per apparitionem et per apertam visionem. Et primum est gratiae communis, secundum est gratiae excellentis, tertium gratiae specialis et quartum gloriae consummantis. Et sufficientia istorum modorum ita colligitur. Omne enim quod cognoscitur, cognoscitur per aliquid praesens. Si igitur Deus cognoscitur, necesse est quod per aliquid praesens intellectui cognoscatur ; praesens autem voco hic, secundum quod Augustinus vocat, quod praesens est intellectui ad videndum. Aut igitur cognosco Deum per hoc quod est praesens mihi aut per hoc quod est praesens alii. Si per hoc quod est praesens alii, sic est cognitio fidei. Quod enim Deus sit trinus et unus, hoc ego credo Dei Filio, qui hoc enarravit et praedicavit, et Spiritui sancto, qui hoc inspiravit. Quod enim credimus, debemus auctoritati, sicut dicit Augustinus, De utilitate credendi. Si autem cognosco Deum per hoc quod est praesens mihi, hoc potest esse tripliciter : aut per hoc quod est praesens mihi in effectu proprio, et tunc est contemplatio, quae tanto est eminentior quanto effectum divinae gratiae magis sentit in se homo vel quanto etiam melius scit considerare Deum in exterioribus creaturis. Aut est praesens mihi in signo proprio, et sic est apparitio, sicut apparuit Deus Abrahae in subiecta creatura, quae ipsum Deum figurabat, et sicut Spiritus sanctus apparuit in columba. Aut est praesens Deus in lumine suo et in se ipso, et sic est cognitio qua videtur Deus in vultu suo, sive facie ad faciem ; et sic est aperta visio, quae tota dicitur merces omnium meritorum.

Primum igitur et ultimum genus cognitionis statui innocentiae non competebat : primum, propter cognitionem aenigmaticam et propter hoc quod cognitio fidei, ut plurimum, est ex auditu, secundum quod innuit Apostolus ; ultimum vero ibi esse non poterat propter summam perfectionem ; ideo homini non exhibebatur, sed potius in praemium promittebatur. Media vero duo, scilicet contemplationis et apparitionis, utrique statui communia esse potuerunt, maxime cognitio contemplationis, quae in utroque statu est ; ibi tamen potissime vigebat tum propter animae puritatem, tum etiam propter carnis et inferiorum virium subiectionem ; quibus duobus quia, ut plurimum, anima caret in statu naturae lapsae, ideo non potest ad illum gradum contemplationis attingere. Rationes igitur monstrantes Adam Deum non cognovisse eo genere cognitionis quam exspectamus in gloria, sunt concedendae. Ad eas autem quae ad oppositum adducuntur satis facile est respondere.

Ad rationes

1-3. Ad illas enim tres auctoritates primo inductas iam patet responsio. Omnes enim intelliguntur de contemplationis cognitione, non per remotionem cuiuscumque medii, sed per remotionem velaminis et obscuritatis, qualis est in his qui aliquo vitio peccati infecti sunt.

Ad illud autem quod obicitur, quod immediate Deum amabat, dicendum quod non est simile. Amor enim, sicut vult Bernardus, multo plus se extendit quam visio ; ex sola enim aestimatione sequitur aliquando dilectio. Et ipse etiam dicit, in libro De amore Dei, quod ubi deficit intellectus, ibi proficit affectus. Et ratio huius est, quia visio est solummodo rei praesentis, sed dilectio non solummodo rei praesentis, sed etiam absentis. Praeterea, visio non dicit qualemcumque modum cognoscendi, sed modum cognoscendi completum ; dilectio vero et perfecta potest esse et imperfecta. Ideo, quamvis immediata Dei dilectio sit in via, non tamen oportet quod visio sive cognitio immediata.

Ad illud quod obicitur, quod Adam desiderabat Deum videre etc., dicendum quod verum est ; sed sic desiderabat videre, quod aliquam cognitionem habebat, in qua reficiebatur, et aliquam exspectabat in remunerationem et praemium. Et illa quam exspectabat, erat cognitio patriae ; illa vero quam habebat, erat contemplatio viae, quae erat visio per speculum. Et si tu quaeras, utrum erat visio intellectualis vel corporalis, dicendum quod intellectualis ; sed non ipsius divinae essentiae in se, sed alicuius gratiae vel influentiae ; et illam in se per experientiam nosse et videre poterat, sicut sentit anima sancta, quando liquefit, cum Sponsus alloquitur eam.

Ad illud quod obicitur, quod mens humana in illo statu erat Deo immediata, dicendum quod immediata erat quantum ad esse naturae, quia nulla natura est ea superior ; quantum vero ad statum non erat immediata : ad ulteriorem enim statum promovenda erat. Tunc enim erat in similitudine gratiae, sed perducenda erat ad deiformitatem gloriae, in qua non solum aspiceret divinum effectum, sed etiam ipsum vultum desideratum. Concedo tamen nihilominus quod oculi aspectus in Deum figi potest, ita quod ad nihil aliud aspiciat ; attamen non perspiciet vel videbit ipsius lucis claritatem, immo potius elevabitur in caliginem et ad hanc cognitionem elevabitur per omnium ablationem, sicut Dionysius dicit, in libro De mystica theologia, et vocat istam cognitionem doctam ignorantiam. Haec enim est in qua mirabiliter inflammatur affectio, sicut eis patet qui aliquoties consueverunt ad anagogicos elevari excessus. Hunc modum cognoscendi arbitror cuilibet viro iusto in via ista esse quaerendum ; quodsi Deus aliquid ultra faciet, hoc privilegium est speciale, non legis communis.

Ad illud quod quaeritur, utrum Deus in patria videatur per medium an sine medio, respondendum est quod videre per medium, hoc potest intelligi tripliciter : aut per medium disponens aut per medium deferens aut per medium deducens. Per medium disponens recte et catholice ponitur Deum in patria esse videndum, quia anima in patria mediante deiformitate et influentia gloriae disponetur ad hoc quod clarissime possit Deum in se ipso videre. Deiformitas enim gloriae sufficiens est dispositio ad hoc quod anima Deum in se possit videre. Ad hoc enim quod videat, non oportet quod anima potens sit in Deum agere : videre enim potius est in suscipiendo quam in agendo, maxime cum videtur lumen. Nec oportet eam proportionari quantitative, scilicet quantum ad infinitatem, ut sit tanta quantus Deus est in virtute ; sed sufficit qualitative, quantum ad similitudinem expressam, secundum cuius maiorem et minorem participationem erit ordo in gradibus praemiorum in futura gloria. Et sic patet quod, si ponatur Deum videri per medium disponens, persuasiones, quae prius ponebantur, dissolvuntur, et veritas explicatur.

Per medium autem deferens nullus posuit Deum videri, cum ipse sit immediatus rationali creaturae ; sed per medium deducens sive contemperans posuerunt aliqui Deum videri, ne per excellentiam lucis obtunderetur acies intellectus et potius deiceretur quam laetificaretur. Sed hoc ponere, sicut prius tactum fuit, non est sanum nec habet rationem, quia lumen illud potius est salvativum quam corruptivum ; unde excellentia in nullo obest, sed potius confert. Et quia pax et gaudium et lux illa superat omnem sensum ideo homo totus undique completur, ut nihil aliud quaerat, sed potius absorbeatur ipsa nostra intelligentia ab eminentia lucis, sicut ipsa nostra affectio a torrente voluptatis. Et hoc supra determinatum fuit in primo libro, distinctione prima, de fruitiones.

Nunc autem pro firmo tenendum est quod, etsi Adam Deum in sua substantia non videbat in statu innocentiae, videbitur tamen in gloria in sua substantia. Nec licet huius contrarium sentire et dicere. Nam hic est unus de decem articulis reprobatis ab universitate magistrorum Parisiensium tempore Episcopi Gulielmi et Odonis Cancellarii et fratris Alexandri de Hales, patris et magistri nostri, qui, ut evitentur, subscripti sunt.

ARTICULI PARISIIS CONDEMNATI.

Primus articulus est, quod divina essentia in se nec ab homine nec ab angelo videbitur.

Secundus est, quod, licet divina essentia una sit in Patre et Filio et Spiritu sancto, tamen ut in ratione formae una est in Patre et Filio, et non una in his et Spiritu sancto, et tamen forma idem est quod essentia divina.

Tertius est, quod Spiritus sanctus ut amor vel nexus non procedit a Filio, sed tantum a Patre.

Quartus est, quod animae glorificatae non sunt in caelo empyreo cum angelis, nec corpora glorificata erunt ibi, sed in caelo aqueo vel crystallino, quod est supra firmamentum.

Quintus est, quod malus angelus in primo instanti suae creationis fuit malus et nunquam fuit bonus.

Sextus est, quod angelus in uno instanti potest esse in diversis locis et etiam ubique, si voluerit.

Septimus est, quod multae sunt veritates ab aeterno quae non sunt Deus.

Octavus est, quod primum nunc et creatio-passio non est Creator nec creatura.

Nonus est, quod qui habet meliora naturalia, plus habebit de necessitate de gratia et gloria.

Decimus est, quod malus angelus nunquam habuit unde stare posset, nec etiam Adam in statu innocentiae.

Hi omnes errores a praedictis personis prohibiti fuerunt et excommunicati, et propterea sunt tamquam pestiferi evitandi.

PrevBack to TopNext