Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum homini dari potuerit liberum arbitrium inflexibile per naturam.
Circa primum sic proceditur et ostenditur quod homini dari potuerit adiutorium sive liberum arbitrium inflexibile per naturam, hoc est absque gratia superaddita :
Rationes principales
Primo, a simili. Contingit enim reperire lucem corporalem, quam impossibile est per naturam in se obnubilari, sicut lucem empyrei vel lucem solis. Si ergo lux spiritualis multo permanentior est quam corporalis, videtur quod anima humana potuit fieri in perfectione tanti luminis per naturam quod nullo modo posset obscurari nec per ignorantiam nec per culpam.
Item, contingit reperire aliquam substantiam corporalem intransmutabilem quantum ad substantiam et quantum ad proprietates, sicut est corpus ultimum, scilicet empyreum ; et hoc non habet solum per gratiam, sed etiam per naturam. Ergo pari ratione possibile est substantiam spiritualem per naturam in tanta stabilitate fieri quod nullo modo valeat permutari a rectitudine naturali ; si enim hoc reperitur in substantia corporali, multo fortius reperiri potest in substantia digniori.
Item, gratia est perfectio naturae, et perfectio conformatur suo perfectibili. Si ergo gratia confirmationis omnino reddit naturam impossibilem ad peccandum, videtur quod anima humana naturaliter capax sit talis stabilitatis et invertibilitatis. Si tu dicas quod non est capax talis invertibilitatis nisi mediante gratia, obicitur contra hoc quod talis vertibilitas ad malum aut est essentialis ipsi naturae aut non. Si est essentialis, ergo videatur quod per gratiam non possit auferri. Si non est essentialis, ergo videtur quod sine tali vertibilitate ad malum possit natura rationalis fieri, salva sua natura et nulla superaddita gratia. Propter hoc est quaestio, cum tam liberum arbitrium hominis quam gratia sit quid creatum, sicut patebit infra, utquid dari potest gratiae inflexibilitas ad malum et non potest dari creaturae rationali ? Videtur enim ratione consimili, quodsi potest dari uni, quod possit dari alteri.
4. Item, licet omnis creatura per se vertibilis sit in natura, aliquae tamen tales creantur a sua origine quod impossibile est eas corrumpi ; et hoc habent sine aliquo addito naturalibus, sicut patet in substantiis simplicibus ; unde angeli et animae per naturam sunt immortales. Ergo pari ratione videtur quod aliquae animae possint creari per naturam ad malum inflexibiles : videtur ergo fuisse possibile tale adiutorium a Deo conferri, per quod naturaliter ad malum hon posset inflecti.
Sed contra : Ista duo sunt convertibilia, sicut vult Damascenus et etiam Augustinus, videlicet esse creabile et esse vertibile. Sic ergo in omni creatura necesse est esse aliquam vertibilitatem ; sed in substantia spirituali non est vertibilitas secundum substantiam : ergo necesse est quod sit secundum electionem : ergo impossibile est substantiam creatam habere liberum arbitrium per naturam inflexibile.
Item, non est per naturam magis arctatus affectus quam intellectus ; sed intellectus, eo ipso quod intellectus est, per naturam suam est natus omnia intelligere : ergo pari ratione affectus per, naturam suam est potens hoc vel illud appetere, ergo ab uno oppositorum in alterum transire : ergo omnis affectus creatus, quantum est de natura sua, non solum bonum simpliciter, sed etiam apparens, non solum bonum concessum, sed etiam prohibitum, potest velle et praeeligere : ergo etc.
Item, liberum arbitrium creatum, hoc ipso quod liberum est, dominatur actui suo ; hoc ipso quod creatum est, factum est debens aliquid suo Creatori, videlicet honorem. Ergo, si dominatur suo actui, potest non reddere quod debet ; sed hoc est peccatum : ergo necessarium est liberum arbitrium, quantum est de sua natura, fieri flexibile ad peccatum.
Item, si liberum arbitrium per naturam suam esset inflexibile ad malum, ergo stare in bono et facere bonum esset ei naturale : ergo omne opus egrediens a libero arbitrio esset in genere operis naturalis et nullum esset in genere moris : ergo, si hoc verum est, nullum esset meritorium, nullum etiam esset laudabile, per nullum etiam opus quod faceret esset liberum arbitrium ad gloriam ordinabile. Sed hoc est contra naturalem liberi arbitrii institutionem : ergo impossibile est alicui creaturae dari liberum arbitrium per naturam inflexibile.
Conclusio
Et ex parte initialis principii et ex parte finalis termini repugnat, ullam rationalem creaturam per naturam habere liberum arbitrium inflexibile ad malum
Respondeo : Dicendum quod impossibile fuit hominem vel aliquam creaturam rationalem per naturam habere liberum arbitrium inflexibile ad malum. Hoc enim repugnat naturae ipsius creaturae rationalis et a parte principii initialis et a parte termini finalis. Et hoc patet sic.
Si enim liberum arbitrium creaturae rationalis fieret naturaliter ad malum inflexibile, aut hoc esset propter ipsius arctationem ad bonum aut propter ipsius determinationem. Si propter arctationem, ut sic faceret bonum sicut lapis tendit deorsum, iam certe liberum arbitrium nec esset liberum nec opus eius esset laude dignum ; et ita inepium esset ad finem propter quem est factum, videlicet ad laudis et gloriae praemium assequendum. Si autem inflexibile esset ad malum propter determinationem, quia sic potens esset per propriam naturam in bonum ut non posset deficere in malo, sicut est de libero arbitrio divino, quod ad sola bona determinatum est, iam tale liberum arbitrium careret vanitate per naturam suam : ergo iam non esset creatura nec productum ex nihilo, cum omnis creatura vanitati subiecta sit ; et ita hoc esset contra naturam principii initialis, quantum ad hoc quod dicimus creaturam rationalem ex nihilo esse productam.= Repugnante igitur natura rationalis creaturae et ex parte initialis principii et ex parte finalis termini, impossibile fuit hominem vel aliam quamcumque creaturam rationalem liberum arbitrium habere per naturam ad malum inflexibile. Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad rationes
Ad illud quod primo obicitur de luce corporali, dicendum quod non est simile, tum propter hoc quod fons lucis corporalis reperiri potest in genere creaturae ; fons autem lucis spiritualis non reperitur in genere creaturae, sed est ipse Creator, iuxta illud Ecclesiastici 1, 5 : "Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis" ; tum etiam, quia lux corporalis respectu actus lucendi habet arctationem, adeo ut lucere eius non sit laudabile, sed pure naturale. Non sic est de rectitudine et operatione rationalis creaturae sive voluntatis deliberativae.
Ad illud quod obicitur, quod aliqua substantia corporalis per naturam est immutabilis etc., iam patet responsio per hoc quod non valet sive non decet creaturam spiritualem sic esse arctatam ad opus suum sicut corporalem ; sive etiam quia non tenet summum in genere spiritus, sicut aliqua creatura corporalis tenet summum in genere corporum. Verumtamen dici posset quod omne corpus mutabile est aliquo genere mutationis, sicut vult Augustinus sive quia ipsum mutatur in se sive quia aliqua mutantur in ipso ; et hoc ultimo modo mutatio posset esse in empyreo.
Ad illud quod obicitur de gratia confirmante, dicendum quod gratia dicitur esse perfectio naturae, non solum quia adiuvat, sed etiam quia defectum eius excludit. Unde in omni natura creaturae rationalis est aliquis defectus naturalis, qui per gratiam habet excludi, quantumcumque illa natura sil in genere creaturae perfecta. Et ideo non sequitur quodsi aliquid convenit alicui per gratiam, quod conveniat per naturam. Et si obiciatur quod Deus potuit dare naturae quod dedit gratiae, dicendum quod natura non fuit nata suscipere. Sicut enim alia est natura operis moralis, alia operis naturalis, nec proprietas operis moralis potest convenire operi naturali nisi naturale desineret esse naturale - non enim potest laus et vituperium, quae est proprietas operis moralis, secundum quod huiusmodi, competere operi naturali, in quantum tale - sic et in proposito intelligendum est se habere.