Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

Supra egit Magister de distinctione potentiarum animae ad liberi arbitrii manifestationem. In hac parte, quia secundum gradus potentiarum est ordo et progressio tentationum, determinat qualiter et quo ordine peccatum per vires animae progredi habeat et pervenire ad consummationem. Dividitur autem pars ista in tres partes. In prima determinat qualiter peccatum in viribus animae habeat progressum ad consummationem. In secunda vero praedeterminata repetit ad maiorem explanationem, ibi : Itaque ut breviter summam perstringam etc. In tertia vero praedeterminata epilogat ad faciliorem rememorationem, ibi : Et haec de animae partibus interseruimus etc.

Quaelibet harum partium dividi potest in duas secundum duo capitula quae in qualibet continentur. Nam prima pars habet duas. In prima determinat connexionem et ordinem virium animae. In secunda vero determinat qualiter habeat fieri progressus culpae, ibi : Nunc superest ostendere qualiter etc. Similiter secunda pars habet duas. In prima explanat et circumloquilur assimilationem virium animae in consummationem peccati ad primam tentationem. In secunda vero ponit quamdam similitudinem, ostendens quod mulier sine viro damnari non potest, ibi : Nec sane cum sola cogitatione etc. Similiter tertia et ultima pars duas habet. In prima breviter epilogat et rationem suae digressionis assignat. In secunda vero multiplicitatem huius nominis sensualitas ad maiorem evidentiam explicat et manifestat, ibi : Non est autem silentio praetermittendum etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus