Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum liberum arbitrium sit in solis habentibus rationem an etiam sit in animalibus brutis.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum liberum arbitrium sit in solis habentibus rationem an etiam sit in animalibus brutis.
Et quod sit in animalibus brutis, videtur. Illa potentia libera dicitur esse cuius est eligere bonum et fugere malum ; sed hanc potentiam videmus esse in brutis, sicut patet in ove quae fugit lupum et quaerit pastorem : ergo etc.
Item, illa potentia libertatem habet quae potens est in opposita ; sed in brutis animalibus est potentia ad faciendum opposita, quia modo ostendunt benignitatem, modo ferocitatem, modo vadunt, modo veniunt : ergo talia animalia a libertate arbitrii non sunt aliena.
Item, illa potentia est libera quae est domina sui actus, haec autem est quae potest se ipsam in suo actu refrenare et compescere ; sed talis potentia reperitur in brutis animalibus : quod patet, quia ab his quae appetunt per disciplinam compescuntur, sicut planum est in animalibus domitis et domesticatis : ergo etc.
Item, illa potentia libertatem habet in movendo cuius motus incipit a principio intrinseco : hic enim motus est potentiae perfectae in movendo ; sed inanimalibus brutis a principio intrinseco incipit : ergo etc.
Item, illa potentia libera est praecipue cuius est gerere providentiam, non solummodo circa praesentia, sed etiam circa futura ; sed talis est in brutis animalibus, sicut patet in formicis et aliis animalibus irrationalibus : ergo etc.
Item, illa potentia magis participat libertatem quae non potest redigi in servitutem quam quae potest ; sed homines in servitutem rediguntur, sed quaedam sunt animalia bruta quae nequaquam domari possunt, sicut dracones et leones : ergo videtur quod talia maxime habeant arbitrii libertatem.
Sed contra : Liberum arbitrium sic definitur ab Augustino: "Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis", sicut habitum est distinctione praecedenti ; sed in nullo est facultas rationis in quo non sit ratio, et haec est in solis rationalibus : ergo et liberum arbitrium..
Item, omne quod habet liberum arbitrium est laudabile et vituperabile ; sed sola rationalia sunt digna laude et vituperio, poena et praemio : ergo etc.
Conclusio
In solis substantiis rationalibus reperitur liberam arbitrium
Respondeo : Dicendum quod absque dubio liberum arbitrium reperitur in solis substantiis rationalibus. Et ratio huius sumitur tum ex parte libertatis, tum ex parte arbitrationis. Ex parte libertatis : libertas enim opponitur servituti. Unde illa sola potentia dicitur esse libera quae dominium habet plenum tam respectu obiecti quam respectu actus proprii. Illa autem potentia dominium habet ex libertate respectu obiecti quae non est arctata ad aliquod genus appetibilis, sed nata est omnia appetibilia appetere et omne fugibile respuere. Tria autem sunt quae sunt in appetitibus et quorum opposita sunt in fugis, videlicet bonum, conferens et delectabile ; et nomine boni ibi intelligitur honestum. Cum autem bonum conferens et delectabile nata sint appeti ab irrationalibus, bonum honestum a solis rationalibus potest appeti ; et ideo in eis solum reperitur virtus quae non est ad aliquod genus appetibilis arctata, ac per hoc habens libertatem respectu obiecti.
In eis etiam solis reperitur potentia habens libertatem respectu actus proprii ; quod patet. Nam voluntas in rationalibus non solum compescit manum exteriorem vel pedem, sed etiam compescit se ipsam et refrenat, incipiens odire frequenter quod prius diligebat ; et hoc ex sui ipsius imperio et dominio. In brutis autem animalibus, etsi aliquo modo sit reperire dominium respectu actus exterioris, quia bene refrenant aliquando, sicut patet in animalibus domesticis, respectu tamen actus proprii interioris, videlicet appetitus, dominium non est. Unde si aliquid amant, non possunt illud non amare, licet a prosecutione alicuius rei amatae arceantur timore alicuius passionis inflictivae. Et ideo dicit Damascenus quod magis aguntur quam agant ; ac per hoc, cum non possint actum proprium reprimere, respectu actus proprii non habent libertatem nec etiam respectu obiecti ; et ideo, deficiente in eis libertate, liberum arbitrium non possunt participare.
Sumitur etiam ratio ex parte arbitrationis. Arbitrium enim idem est quod iudicium, ad cuius nutum caeterae virtutes moventur et obediunt. Iudicare autem illius est secundum rationem completam, cuius est discernere inter iustum et iniustum et inter proprium et alienum. Nulla autem potentia novit quid iustum et quid iniustum nisi illa sola quae est particeps rationis et nata est cognoscere summam iustitiam, a qua est regula omnis iuris. Haec autem solum est in ea substantia quae est ad imaginem Dei, qualis est tantum potentia rationalis. Nulla enim substantia discernit quid proprium et quid alienum nisi cognoscat se ipsam et actum suum proprium. Sed nunquam aliqua potentia se ipsam cognoscit vel super se ipsam reflectitur quae sit alligata materiae. Si igitur omnes potentiae sunt alligatae materiae et substantiae corporali praeter solam rationalem, sola illa est quae potest se super se ipsam reflectere ; et ideo ipsa sola est in qua est plenum iudicium et arbitrium in discernendo quid iustum et quid iniustum, quid proprium et quid alienum. Tam igitur ratione libertatis quam ratione arbitrationis liberum arbitrium in solis substantiis rationalibus reperitur. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad rationes
Ad rationes vero ad oppositum plana est responsio per iam dicta. Ad illud enim quod primo obicitur, quod bruta praeeligunt bonum malo, dicendum quod verum est de bono conferenti et delectabili ; sed non est verum de bono honesto, respectu cuius proprie liberum arbitrium consistit.
Ad illud similiter quod obicitur, quod bruta possunt ad opposita moveri, patet responsio, quia non possunt moveri in omnia opposita, sed solum in illa quae sunt infra dignitatem liberi arbitrii.
Ad illud quod obicitur, quod bruta dominantur actibus suis, quia possunt se reprimere, dicendum quod non dominantur actibus interioribus, licet dominentur exterioribus ; etsi enim comprimantur ab actu, non tamen retrahuntur ab appetitu. Vel aliter potest dici quod, etsi etiam retrahantur ab actu suo, non tamen hoc est per dominium proprium ; hoc enim est ex imaginatione mali exterioris, quod adeo exterret ut magis retrahat quam appetitus attrahat ; et ideo sicut in appetendo et prosequendo magis aguntur quam agant, sic etiam in abstinendo vel se retrahendo magis reprimuntur quam se reprimant.
Et per hoc patet responsio ad aliud quod dicit quod principium motus est ab intrinseco in brutis animalibus. Dici enim potest quod, etsi principium motus exterioris procedat ab intrinseco, tamen appetitus interior potius habet ortum ab exteriori appetibili quam ex imperio appetitivae virtutis. Unde non quicumque motus ab intrinseco facit potentiam liberam, sed ille motus quo vis motiva movet se ipsam ; voluntas enim et liberum arbitrium, ut dicit Anselmus, est instrumentum se ipsum movens.
Ad illud quod obicitur, quod liberi arbitrii est providere, dicendum quod providentia quaedam provenit ex actu deliberationis et praecognitionis, quaedam provenit ex instinctu naturali. Prima est libertatis arbitrariae et reperitur in solis rationalibus ; secunda vero est naturalis sagacitatis et industriae : natura enim prudentissima est ; et haec reperitur in brutis animalibus, et talis non ponit liberum arbitrium.
Ad illud quod obicitur, quod quaedam animalia bruta domari non possunt, dicendum quod aliquod animal non posse redigi in servitutem, hoc potest esse dupliciter : aut ratione voluntariae libertatis aut ratione naturalis ferocitatis. Primo modo impossibile est hominem redigi in servitutem. Quamvis enim aliquis possit aliquem compellere quantum ad actum exteriorem, quantum tamen ad interius velle nemo potest alterum compellere, sicut patebit infra. Secundo modo bestiae aliquae sunt indomabiles nec possunt redigi in servitutem, quia tanta est earum ferocitas et impetus ad ea quae ferocitatis sunt, ut non possint assuefieri ad ea quae sunt lenitatis ; et ideo ratio illa non cogit.