Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de libero arbitrio in comparatione ad alias potentias, hic vero agit de libero arbitrio secundum se. Dividitur autem pars ista in duas partes. In prima determinat quid sit liberum arbitrium in se sive in generali. In secunda vero determinat de libertate arbitrii secundum differentes eius status in speciali, ibi : Ex praedictis perspicuum est etc. Prima pars habet duas particulas. In quarum prima Magister ponit liberi arbitrii assignationem. In secunda ad praedictae assignationis explanationem quamdam removet dubitationem, ibi : Et quidem secundum praedictam assignationem etc. Prima pars habet duas. In prima determinat quid sit liberum arbitrium. In secunda vero ex illa definitione elicit quod liberum arbitrium non est praesentium nec praeteritorum, sed futurorum, et horum non quorumlibet, sed futurorum contingentium, ibi : Hoc autem sciendum est quod liberum arbitrium etc. Similiter secunda pars habet duas, in quarum prima movet dubitationem, in secunda vero determinat, ibi : Sed aliter accipitur liberum arbitrium etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus