Divisio Textus
Divisio Textus
Supra egit Magister de libero arbitrio secundum id quod est in generali. In hac parte agit de diversis statibus eius in speciali, ostendens quod secundum diversos eius status diversi sunt libertatis gradus, pro eo quod libertas arbitrii minui habet per peccatum. Et quoniam non omnis libertas habet diminui, ideo pars ista continet tres particulas. In prima assignat Magister gradus libertatis in homine secundum diversos status. In secunda vero assignat diversas differentias libertatis, ibi : Est namque libertas arbitrii triplex. In tertia vero breviter epilogat, ostendens quantum ad quod genus libertatis liberum arbitrium inteiligi debeat minui per peccatum, ibi : Ex praedictis iam apparet in quo per peccatum etc.
Prima pars habet tres particulas. In prima determinat gradus libertatis. In secunda vero assignat status diversos hominis, in quibus libertas habet augeri et diminui, ibi : Et possunt notari in homine quatuor status etc. In tertia vero determinat per quid minui habet arbitrii libertas, ibi : Unde manifestum est quod praeter alias poenalitates etc.
Similiter secunda pars tres habet partes secundum triplicem libertatis differentiam. Primo enim agit de libertate a coactione. Secundo, de libertate a culpa, ibi : Est et alia libertas a peccato. Tertio, de libertate a miseria, ibi : Est iterum libertas a miseria etc. Aliarum autem partium subdivisiones manifestae sunt in littera.
On this page