Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum gratia primo insit substantiae animae vel potentiis.

Quinto quaeritur, utrum gratia primo insit substantiae animae vel potentiis.

Rationes principales

Et quod primo insit substantiae, videtur. Nulla potentia animae est continue in suo actu ; sed gratia est continue in suo actu, quia continue reddit hominem Deo acceptum et gratum : ergo gratia non est in potentiis animae.

Item, gratia est vita animae, sicut dicunt Sanctorum auctoritates et etiam docfores ; sed vivere, cum sit actus substantialis, non inest substantiae per potentias, sed potentiis per substantiam : ergo, si primus actus gratiae est vivificare, videtur quod prius respiciat substantiam quam potentias.

Item, accidens habet numerari per suum proprium subiectum : ergo, si gratia primo est in potentiis, cum potentiae sint multae, necesse est gratiam in anima multiplicari. Si ergo in una anima una tantum est gratia, videtur quod gratia primo sit in substantia quam in potentia.

Item, in gratia et virtutibus consistit imago reformationis ; sed imago reformationis respondet imagini creationis ; cum igitur imago creationis consistat in unitate essentiae et trinitate potentiarum, et tres sint habitus virtutum, qui respiciunt tres potentias, videtur quod sit aliquid unum quod respiciat ipsam animae essentiam ; sed non est nisi gratia : ergo etc.

Item, sicut operatio exit a potentia, sic potentia oritur a substantia : ergo sicut non placet nec acceptatur a Deo aliqua operatio, nisi prius acceptetur et gratificetur potentia, sic impossibile est acceptari potentiam, nisi prius acceptetur substantia ; ergo, cum per gratiam fiat acceptatio, per prius est gratia in substantia quam in potentia.

Item, in parvulis baptizatis est Deus per inhabitantem gratiam, sicut dicit Augustinus, De praesentia Dei, ad Dardanum. Ergo, cum in ipsis nulla sit potentia expedita, gratia non respicit primum expeditionem potentiae, sed potius vivificationem substantiae, et sic per prius est in substantia quam in potentia.

Sed contra : 1. Augustinus dicit quod "gratia se habet ad liberum arbitrium sicut sessor ad equum". Ergo residet in anima ratione liberi arbitrii ; sed liberum arbitrium nominat potentiam : ergo etc.

2. Item, Magister in littera adducit auctoritatem Augustini, in qua dividit gratiam in praevenientem et subsequentem et utramque istarum definit per comparationem ad voluntatem. Ergo videtur quod primum et proprium subiectum gratiae est ipsa voluntas ; sed haec est potentia : ergo videtur quod gratia per prius insit potentiae quam substantiae.

3. Item, sicut inter potentiam et actum cadit medius habitus, sic inter substantiam et habitum cadit media potentia. Cum igitur gratia sit in anima ut habitus et qualitas quaedam, videtur quod ei insit mediante potentia : ergo per prius est in potentia quam in substantia.

4. Item, "opposita nata sunt fieri circa idem" ; sed gratia, ut gratia, opponitur culpae in quantum culpa : si ergo culpa primo et proprie respicit arbitrii libertatem, pari ratione et gratia : ergo per prius erit in potentia quam in substantia.

5. Item, gratia, cum sit "donum desursum descendens", inest animae secundum suum supremum ; sed supremum animae, sicut vult Augustinus, est ipsa mens ; mens autem non est ipsa substantia animae, sed potius potentia suprema : ergo videtur quod gratia per prius sit in potentia.

6. Item, gratia habet existere in anima secundum conversionem ipsius animae ad Deum et amitti habet secundum aversionem. Si igitur illud, secundum quod anima primo avertitur et convertitur, hoc est potentia, videtur quod gratia per prius sit in potentia quam in substantia.

7. Item, gratia non est in anima secundum se ipsam, sed secundum influentiam ab aliquo principio quod est omnino ab ea diversum. Cum igitur anima suscipit gratiam, aut habet aliquam potentiam ad suscipiendam gratiam aut non. Si non habet potentiam ad hoc, ergo nunquam eam suscipiet. Si autem habet potentiam, mediante qua suscipit, aut illa erit ratio aut voluntas aut aliqua alia potentia ab his diversa ; sed non est ponere potentiam aliam in anima praeter cognitivam et affectivam : ergo videtur quod mediantibus illis gratia suscipiatur ab anima.

8. Item, si gratia inesset animae secundum substantiam, cum possibile sit abstrahi per intellectum substantiam a potentiis, possibile esset intelligere animam esse gratam, suis potentiis abstractis ; sed omnis anima grata est disposita ad gloriam : ergo potest intelligi per consequens anima gloriosa, abstractis potentiis. Sed, potentiis abstractis, anima nec videt nec amat Deum : ergo impossibile est animam gloriosam ponere quae nec Deum videt nec Deum amat. Sed si hoc est impossibile, ergo et illud ex quo istud sequitur.

Conclusio

Gratia inest animae primo secundum libertatem arbitrii, et dicitur respicere substantiam, quia habet esse in potentiis, ut continuantur ad unam essentiam

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod communis opinio tenet gratiam primo respicere animae substantiam, et virtutes primo respicere potentias, ut sic per gratiam in virtutibus fiat reformatio imaginis creatae, quae consistit in trinitate potentiarum et unitate substantiae. Haec autem positio dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut intelligatur quod Deus prius influat gratiam in essentiam et postmodum influentia illa in substantia redundet in potentias, ut sic sit conformitas gratiae ad animam, sive prout consideratur secundum rationem imaginis sive prout consideratur ut perfectio corporis. Anima enim, ut est perfectio corporis, ratione suae substantiae vel essentiae respicit complexionis aequalitatem ; ratione vero potentiarum respicit organorum diversitatem. Et iterum, anima in se et vivere habet et agere ; sed vivere per se ipsam et propriam formam, agere vero per potentiam. Per hunc modum, si gratia in perficiendo conformatur animae, sub ratione gratiae prius debet respicere ipsam animae substantiam, et per virtutes debet esse perfectio potentiarum. Et secundum hunc modum dicendi, cum dicitur gratia respicere substantiam, et virtutes potentias, non tantum intelligitur esse dictum per appropriationem, verum etiam per proprietatem.

Alio modo potest intelligi prae dicta positio per appropriationem quamdam, non quia Deus prius influat gratiam in substantiam quam in potentiam, sed quia, cum anima suscipiat gratiam et virtutes mediante potentia et tam gratia quam virtus insit animae per potentiam, aliter tamen inest haec et illa. Virtus enim dicit perfectionem respectu operis, gratia vero dicit perfectionem respectu Dei acceptantis. Et quoniam respectu operum potentiae distinguuntur, hinc est quod virtur tes potentias respiciunt ut distinctas, et tunc sunt in actu quando potentiae sunt in actu. Potentiae autem, in quantum comparantur ad Deum acceptantem, unica acceptatione acceptantur cum ipsa substantia cuius sunt et secundum unam naturam in eis repertam. Et hinc est quod gratia est una sicut et substantia et est semper in actu continuo ; et primo dicitur respicere substantiam, non quia sit in illa absque potentia vel per prius quam in potentia, sed quia habet esse in potentiis, ut continuantur ad unam essentiam. Virtus vero dicitur esse in potentiis, quia in eis est ut referuntur ad operationes diversas.

Et hic modus intelligendi magis consonus est verbis Augustini, qui dicit quod gratia se habet ad liberum arbitrium sicut sessor ad equum ; qui etiam gratiam cooperantem et operantem describit per comparationem ad voluntatem. Magis etiam est consonus rationi. Si enim intelllgimus gratiam tamquam habitum quemdam et influentiam quae inest animae ad Deum conversae, cum talis habilitatio et influentiae susceptio et conversio non possit inteiligi nisi per potentiam, non videtur posse recte inteiligi quomodo gratia sit in anima, abstracta potentia. Rursus, si gratia eo dicitur gratia quia gratificat, et eo ipso quod gratificat, habet oppositionem ad culpam, cum opposita secundum idem nata sint inesse, secundum idem ipsum anima nata est gratificari secundum quod nata est et culpari. Culpatio autem et laus et vituperium inest animae primo secundum liberum arbitrium, ac per hoc et gratiae donum. Non enim quaecumque acceptatio gratificatio dicitur, sed illa sola qua Deus sic acceptat animam, ut reputet eam remuneratione dignam, et talis respicit ipsam arbitrii libertatem. Et ideo gratia inest animae primo secundum libertatem arbitrii ; et huius signum est, quia ad eas solas potentias se extendit ad quas se extendit arbitrii libertas. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod gratia inest animae secundum potentias.

Ad rationes

Ad rationes autem ad oppositum facile est respondere per iam dicta.

1. Quod enim obicitur, quod gratia est continua in suo actu, non obviat ei quod nunc dictum est. Quamvis enim potentia in relatione ad opus non sit in suo actu continuo, et sic non habeat perfici gratia, sed virtute ; in comparatione tamen ad substantiam, in qua esi, est in suo actu continuo. Ita enim debetur quoddam vivere et quidam actus continuus ipsis potentiis, secundum quod continuantur ipsi sub stantiae, quemadmodum et ipsi substantiae ; et ideo secundum hanc comparationem a gratia sunt perfectibiles. Aliter etiam posset hic dici quod duplex est actus ipsius formae ; unus, qui est a forma per modum informantis ; et alter, qui est a forma per modum efficientis, sicut albedo subiectum suum dealbat et oculum disgregat. Quantum ad primum est omnis forma in actu continuo, quia ille est actus ut habitus ; quantum vero ad secundum, non. Sic et gratia, quamvis sit in suo actu continuo quantum ad illum actum quem habet per modum informantis, non tamen est in actu continuo quantum ad illum quem habet per modum praevenientis et subsequentis sive cooperantis et operantis.

2. Ad illud quod obicitur de actu vivificandi, dicendum quod etsi vita, secundum quod dicit esse primum, primo respiciat ipsam essentiam quam potentiam, non tamen oportet de vita, secundum quod dicit esse secundum. Cum enim sit accidens superadditum, non tantum essentiae, sed etiam potentiae, habet animae inesse, potentia mediante, sicut color dicitur esse in corpore, ita quod primo in superficie.

3. Ad illud quod obicitur, quod accidens numeratur per sublectum, dicendum quod verum est, quando ea quae subiciuntur, diversa sunt et subiciuntur ut diversa. Quando vero per eamdem naturam subiciuntur, non oportet esse in accidente diversitatem ; et sic gratia est in potentiis animae in quantum continuantur ad unam substantiam et in quantum communicant in libertate arbitrii, sicut prius dictum est. Unde, sicut una sanitas dicitur esse in omnibus membris hominis, quia est in ipsis secundum quod ad unam originem reducuntur et secundum quod in complexione conveniunt, sic et in proposito intelligendum est.

4. Ad illud quod obicitur de conformitate imaginis creationis et reformationis, dicendum quod, cum deformatio imaginis non possit esse nisi per potentias, sic nec reformatio ; et ideo imago reformationis, in quantum huiusmodi, sufficienter reformat ipsam animam, cum inest ei per suas potentias. Potentiis enim formalis et perfectis, per consequens perficitur et formatur ipsa substantia. Ideo ad perfectam reformationem animae non oportet aliquid poni quod per prius sit in substantia quam in potentia, nisi hoc dicatur per appropriationem quamdam.

5. Ad illud quod obicitur, quod Deus non acceptat actum nisi prius acceptando potentiam, dicendum quod non est simile, pro eo quod potentia potest esse sine actu et gratia in potentia absque merito operis. Substantia autem absque potentia esse non potest ; et si possit intelligi, non tamen potest intelligi absque potentiis divina dona suscipere, in quibus donis decorari dicitur facies animae eo genere decoris per quem Deus acceptat.

6. Ad ultimum quod obicitur de parvulis, dicendum quod, etsi potentiae in parvulo non sint idoneae ad exeundum in usum gratiae et virtutum, nihilominus tamen idoneae sunt, non solum per donum gratiae, sed etiam per habitus virtutum decorari et perfici. Et hoc melius declaratur in quarto, cum agitur de effectu baptismatis, quem habet in parvulis.

PrevBack to TopNext