Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum gratia gratum faciens et gloria essentialiter differant.
Tertio quaeritur de gratia in comparatione ad gloriam. Et est quaestio, utrum differant per essentiam.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. 1. Gratia gratum faciens, etsi non sit fides, tamen nunquam est sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo ; gloria autem nullo modo compatitur secum fidem : ergo necesse est gratiam et gloriam per essentiam differre.
2. Item, gratia gratum faciens se habet ad gloriam sicut via ad terminum et sicut id quod est ad finem, ad finem. Si igitur terminus necessario distinguitur a via et finis ab eo quod est ad finem distinctione essentiali, pari ratione videtur quod gratia et gloria.
3. Item, sicut se habet culpa ad supplicium, ita se habet gratia ad praemium ; sed culpa et poena aeterna differunt essentialiter : ergo pari ratione gratia et gloria.
4. Item, corruptibile et incorruptibile differunt per essentiam ; sed gratia est corruptibilis et amissibilis, sicut supra ostensum fuit, gloria vero omnino est incorruptibilis : ergo etc.
5. Item, quod est cognoscibile ab habente differt per essentiam ab eo quod non est cognoscibile ; sed gloria ab omni eo qui habet eam cognoscitur - nullus enim est gloriosus qui nesciat se esse gloriosum - gratia non : ergo differt per essentiam a gloria.
Sed contra : Sicut se habet caritas viae ad caritatem patriae, sic se habet gratia ad gloriam ; sed caritas viae non differt per essentiam a caritate patriae, sicut enim dicitur I ad Corinthios 13, 8 "caritas nunquam excidit": ergo pari ratione gratia a gloria.
Item, Christus ab instanti suae conceptionis habuit gloriam et habuit gratiam ; sed gratia illa, quam habuit, fuit ad cognoscendum et amandum Deum : statim enim cum conceptus fuit, cognovit et amavit cognitione et dilectione comprehensionis : igitur in ipso gratia non differebat a gloria.
Item, perfectum et imperfectum non variant rem secundum essentiam ; sed gratia dicit assimilationem animae ad Deum secundum statum imperfectionis, gloria vero secundum statum perfectionis : ergo etc.
Item, aut gloria reddit acceptum Deo aut non. Si non, ergo non tantum placet Deo gloria quantum gratia, ergo nec status patriae quantum status viae ; quod est inconveniens. Si sic, ergo, cum iste sit proprius actus gratiae, necesse est gloriam esse gratiam.
Item, quando aliquis de gratia transit ad gloriam, aut perdit gratiam aut non. Si perdit gratiam, ergo videtur quod desinat esse gratus Deo et quod gloria et gratia habeant ad invicem repugnantiam, quorum utrumque falsum est. Si non perdit, cum gratia sit vita animae, sicut ostensum est supra, et in una anima tantum sit una vita, aut gloria non erit vita aut gratia et gloria erunt idem per essentiam. Sed constat quod gloria est vita ; ergo etc.
Quaestio incidentes
Quaestio est igitur qualiter se habeat gratia ad gloriam. Si enim sunt idem, qualiter transitur ab una ad aliam et quare sortiuntur diversa nomina ? Si vero sunt diversa, ut quid gloria appellatur gratia ? Unde est etiam ista diversitas, cum divina gratia omni statui conveniat, sive statui viae sive statui patriae ? Utrosque enim Deus acceptat.
Conclusio
Gratia et gloria non secundum essentiam differunt, sed tum secundum status sibi succedentes, tum secundum diversam comparationem
Respondeo : Dicendum quod tam gratia gratum faciens quam gloria nominat divinam influentiam, per quam anima habet Deum et Deus habitat in anima. Habere autem contingit dupliciter : vel perfecte, et sic habet homo Deum in ratione quiescentis ; vel semiplene, et sic habet homo Deum in ratione tendentis. Primum, scilicet quies, competit statui patriae ; secundum, scilicet tendentia, competit statui viae ; et ideo primum est gloriae, secundum est gratiae. Et quia primum est praemii, secundum est meriti, ideo gratiae attribuitur actus merendi, gloriae vero actus regnandi. Quoniam igitur idem potest esse per essentiam magis perfectum et minus perfectum, hinc est quod gratia et gloria, secundum quod distinguuntur secundum modum habendi Deum, differunt solum secundum statum. Et quoniam nos habere Deum non est aliud quam Deum habitare in nobis, ideo gratia et gloria non solummodo distinguuntur secundum modum habendi Deum, sed etiam secundum .rationem habitandi Deum in nobis. Cum tamen dico Deum habitare in homine, duo ex hoc dico, scilicet divinam dignationem, qua hominem acceptat et sibi confoederat, et per consequens humanam exaltationem, ex qua homo ea quae Dei sunt, excellenter participat. Et ideo illa influentia, per quam Deus in nobis habitat, dicitur esse gratia secundum primam comparationem, videlicet in quantum Deus homini condescendit ; et dicitur esse gloria quantum ad secundam comparationem, secundum hoc videlicet quod homo per illam inhabitationem sublimatur et ad magna conscendit. Secundum istam considerationem et secundum istum modum gratia et gloria non differunt nisi sola comparatione. Unde vita aeterna nominatur gloria, et nominatur etiam gratia, ad Romanos 6, 23 : Gratia autem Dei vita aeterna.
Et sic patet, responsio ad quaestionem propositam. Concedendum est enim quod gratia gratum faciens et gloria non differunt per essentiam ; sed si differunt aliquo modo, hoc est secundum comparationem aliam et aliam : et sic simul sunt in eodem, sicut in Beatis et in Christo, qui dicuntur habere gratiam et gloriam ; vel secundum statum alium et alium, secundum quod successive eidem insunt, quia primo inest gratia in statu viae et postmodum gloria in statu patriae. Primo enim gratia inchoatur et postmodum consummatur.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod gratia simul est cum fide, dicendum quod hoc est ratione status. Fides enim, quae dicit aenigmaticam visionem, simul potest stare cum gratia secundum statum imperfectionis ; non autem potest stare cum gratia secundum statum plenitudinis, qui excludit omne quod est ex parte. Unde ex illa ratione non potest concludi quod gratia et gloria differant per essentiam sive secundum habitum, sed solum secundum statum.
Ad illud quod obicitur, quod gratia se habet ad gloriam sicut via ad terminum, dicendum quod hoc dicitur ratione status et additionis eius quod gloria superaddit gratiae, sicut perfectum additur imperfecto, cum ipsum perducit ad complementum ; et quantum ad statum bene concedendum est quod diversitas esse potest inter gratiam et gloriam.
3. Ad illud quod obicitur, quod sicut se habet culpa ad supplicium etc., dicendum quod non est simile, quia culpa principaliter inest ex parte animae, supplicium vero aliquod ex parte corporis ; gratia autem et gloria insunt animae ab eodem et secundum idem et ad idem, videlicet in comparatione ad Deum. Posset tamen dici quod aliqua culpa poena est, sicut videbitur infra, et ita aliqua poena non differt a culpa et aliqua differt ; sic etiam et in gloria. Illa enim, in qua consistit praemium substantiale, eadem est cum gratia ; sed gloria, quae consistit in stola corporis, erit ab ea diversa.
4. Ad illud quod obicitur, quod corruptibile et incorruptibile variant essentiam, dicendum quod illud non habet locum nisi ubi corruptibilitas et incorruptibilitas venit ex natura principiorum componentium. Hoc autem non est in proposito, quia immutabilitas gloriae venit desursum, corruptibilitas autem gratiae de deorsum, videlicet a liberi arbitrii vertibilitate.
5. Ad illud quod obicitur de cognoscente, dicendum quod illud non concludit differentiam secundum essentiam. Sola enim differentia secundum statum potest facere ut videatur quod prius videri non poterat ; sicut aliquis non cognoscit affectionem suam quando non est intensa, sed quando postmodum intenditur, tunc de facili deprehenditur et cognoscitur. Item, color in tenebris non est visibilis, et in lumine est visibilis, et tamen color non differt essentialiter ; sic nec diversitas modi cognoscendi respectu gratiae et gioriae habet eas essentialiter diversificare. Et sic patet responsio ad omnia quaesita.