Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum per gratiam contingat mereri ipsius complementum.

Tertio quaeritur, utrum contingat per gratiam mereri ipsius complementum, hoc est ipsum praemium gloriae, et hoc quantum ad meritum condigni, quia de merito congrui non est dubium.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. 1. II ad Timotheum 4, 8 : "De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex". Si ergo quod redditur secundum iustitiam meritis debetur, et respectu eius praecessit meritum, ergo, si talis corona quam exspectabat Apostolus, est gloriae praemium, videtur quod illud contingat mereri per gratiae donum.

2. Item, Zachariae 4, 7 : "Adaequabit gratiam gratiae" ; et exponunt Sancti et doctores quod adaequabit gratiam patriae gratiae viae. Et hoc expressius habetur Matthaei 7, 2 : "In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis". Si igitur ubi est adaequatio meriti et praemii, ibi contingit reperiri meritum condigni, videtur etc.

3. Item, sicut se habet culpa ad poenam, sic se habet gratia ad gloriam ; sed per culpam ex condigno meretur quis aeternam damnationem : ergo per gratiam econtra ex condigno meretur quis aeternam beatitudinem.

4. Item, aeque dignus est qui vincit adversarium honore et gloria, sicut qui vincitur est dignus ignominia. Si ergo ille qui permittit se a diabolo superari dignus est aeterno improperio, videtur quod qui vincit ex condigno mereatur regnum supernum.

5. Item, aut per servitium, quod homo facit Deo, meretur aliquid aut nihil. Si nihil, ergo stultus est qui Deo servit. Si aliquid, cum praemium sit maioris dignitatis quam meritum et nihil sit excellentius gratia nisi gloria et per nihil potest opus meritorium sufficienter remunerari nisi per gloriam, ergo, loquendo de merito condigni, contingit per gratiam gloriam mereri.

Sed contra : 1. Ad Romanos 8, 18 : "Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam", quae revelabitur in nobis. Ergo per eas non contingit futuram gloriam mereri merito condigni.

2. Item, ad Romanos 6, 23 : "Stipendia peccati mors, gratia Dei vita aeterna" ; Glossa : "Maluit dicere gratia Dei vita aeterna, ut intelligeremus Deum ad vitam aeternam pro sua miseratione nos perducere, non nostris meritis". Ergo, si non perducit nos nostris meritis, videtur etc.

3. Item, per rationem. Nullum servitium, quod debetur, dum redditur, obligat eum cui fit in aliquo. Unde Dominus, Lucae 17, 7 : "Quis vestrum habens servum" ; sed homo totum, quod facit et quod potest facere, totum debet Deo : ergo videtur quod non obliget Deum ad reddendum sibi aliquid : ergo nihil meremur apud Deum merito condigni.

4. Item, nullum servitium, quod gratis fit, obligat eum cui fit in aliquo ; sed opera facta ex gratia fiunt gratis : ergo non obligant eum cui fiunt ad retribuendum ex debito, sed solum de congruo : ergo idem quod prius.

5. Item, ubi est. meritum ex condigno, ibi est ratio dati et accepti ; sed Deus nihil potest a nobis accipere, quia bonorum nostrorum non indiget : ergo praemium gloriae, quod est excellentissimum, non possumus ex condigno mereri apud Deum.

Conclusio

Per gratiam praemium gloriae mereri possumus, non solum merito congrui, sed etiam merito condigni

Respondeo : Dicendum quod circa istam quaestionem aliqui doctores senserunt diversimode.

Quidam enim dicere voluerunt quod, quia meritum condigni dicit quamdam obligationem in retribuente et quamdam commensurationem in servitio et retributione, et Deus non potest alicui obligari, et praemio gloriae nihil aliud potest commensurari : ideo dixerunt quod nullus potest caelestem gloriam mereri ex condigno, sed, si meretur, hoc tantum est ex congruo. Et ad istam suam positionem astruendam multis fulciuntur auctoritatibus sacrae Scripturae et etiam expositorum qui hoc sentire videntur.

Sed quoniam in Scriptura etiam saepe reperitur quod Deus "unicuique retribuet secundum opera sua", et in parabola, in qua exprimitur meritum et retributio, Matthaei 20, 14, dicitur : "Tolle quod tuum est" etc., et plura consimilia reperiuntur, ideo aliorum positio est quod gloriam non tantum contingit mereri merito congrui - tale enim meritum reperiri potest in gratia gratis data - sed etiam contingit mereri merito condigni, pro eo quod gratiae et gloriae quaedam est commensuratio, et in Deo quaedam cadit obligatio, non ex necessitate, sed ex sua mera benignitate, qua voluit promittere et pactum firmare cum his qui eum diligerent quod se ipsum mercedem eis retribueret, sicut in Abraham apparet.

Si autem velimus considerare quis istorum modorum dicendi sit verior, inveniemus quod secundum diversas comparationes operis meritorii reperitur in eo et meritum congrui et meritum condigni. Opus enim meritorium comparationem habet ad principium a quo exit et ad finem pro quo fit et ad statum in quo fit. Si loquamur de ipso per comparationem ad principium, sic opus et ortum habet a voluntate libera et ortum habet a gratia. Et in quantum ortum habet a voluntate libera, est meritorium merito congrui ; sic enim quodam modo nostrum est et quasi alterius generis est quam sit ipsum praemium quod debet ei retribui. In quantum autem ortum habet a gratia, sic, cum gratia reddat hominem acceptum Deo et sit quid divinum, et ad hoc sit ordinata ut ducat ad Deum, opus illud est meritorium merito condigni.

Si autem comparemus opus meritorium ad eum pro quo fit, hoc potest esse dupliciter : vel ad largitatem dispensantis vel ad veritatem pollicentis. Si comparetur ad largitatem dispensantis, sic est meritorium merito congrui ; nam pro suae liberalitatis immensitate decet ipsum pro modico obsequio retribuere magnum praemium. Si vero comparetur ad veritatem pollicentis, ex qua promisit et quodam modo se voluntarie obligavit quod tanto operi tantum redderet praemium, sic opus illud meritorium est merito condigni.

Si autem tertio modo comparemus opus meritorium ad statum, hoc potest esse dupliciter : aut quantum ad temporis opportunitatem aut quantum ad operis difficultatem. Si quantum ad temporis opportunitatem, quia nunc est tempus seminandi, sicut dicit Apostolus, et qui facit opera meritoria semen proicit in terram bonam, congruum est ut ex hac terra magnum fructum suscipiat. Et ideo recte Deus ei, qui in praesenti dimittit modicum, promittit reddere centuplum. Si autem consideretur operis arduitas, quia opus tale sic est in voluntate facientis ut sit supra vires, et homo elevetur in faciendo ipsum supra se et bono proprio praeponat bonum aeternum : hinc est quod tale genus operis aeterna remuneratione est dignum, et sic per ipsum mereri contingit merito condigni.

Patet igitur quod opus meritorium, consideralum in comparatione ad voluntatis libertatem et dispensatoris liberalitatem et temporis opportunitatem, est meritorium merito congrui. Comparatum vero ad gratiae dignitatem, ad pollicentis veritatem et ad sui ipsius difficultatem, est meritorium merito condigni.

Ad rationes

Et per hoc solvi possunt rationes et auctoritates ad utramque partem inductae, pro eo quod secundum diversas vias procedunt. 1-2. Nam rationes, quae probant quod per gratiam contingit mereri praemium aeternum merito condigni, procedunt secundum alteram istarum considerationum. Illa tamen ratio, quae fit de simili comparatione culpae ad poenam et gratiae ad gloriam, non cogit : tum quia gloria multo plus excellit in bono quam poena in malo ; tum etiam quia facilius est descendere quam ascendere.

Rationes vero ad oppositum procedunt secundum aliam viam, videlicet prout opus habet comparari ad voluntatem nostram ; sic enim non est de se sufficiens ad merendum : nam omnes iustitiae nostrae sicut pannus menstruatae. Prout etiam habet comparari ad liberalitatem divinam, quae nulli potest obligari, sed quidquid facit, ex mera liberalitate facit ; et hoc modo concludunt verum, quod non sit ibi meritum condigni ; aliter enim rationes illae non cogerent.

1. Nam quod dicitur quod passiones huius temporis non sunt condignae etc., hoc verum est in quantum sunt passiones ; sunt tamen condignae in quantum fiunt ex caritate, quae actionibus et passionibus dat efficaciam et valorem.

2. Ad illud quod obicitur, quod Deus non perducit nos ad gloriam nostris meritis, exponendum est quod hoc intelligitur secundum quod merita mere comparantur ad voluntatem nostram, non secundum quod habent ortum a gratia.

3. Ad illud quod obicitur, quod totum quod homo facit debet Deo, dicendum quod, etsi opus illud sit debitum in quantum est creaturae, est tamen gratuitum in quantum fit ex gratia et caritate. Et ideo, sicut ratio debiti non tollit rationem gratuiti, sic etiam non tollit rationem meriti. Et si ipse obiciat, quod nec opus gratuitum nec debitum potest obligare Deum, dicendum quod, etsi non possit Deus nobis obligari in ratione dati et accepti, sicut ostendit etiam ratio ultima, obligari tamen dicitur quodam modo ex sua mera benignitate, qua voluit promittere se ipsum diligentibus se. Praeterea, meritum condigni non necessario ponit obligationem In retribuente, sed ponit sufficientem ordinationem eius qui remuneratur ad ipsam remunerationem mediante aliqua laudabili operatione. Gratia autem sufficientem ordinationem ponit in viatore ad obtinendam gloriam, tum ratione suae dignitatis, ex qua totum hominem reddit Deo et acceptum et carum, tum etiam ratione divinae pactionis, tum ratione arduae operationis, sicut prius tactum est.

4-5. Et sic patet responsio ad duas rationes sequentes. Nam quod obicitur : quod gratis fit non obligat, dicendum, esto quod non obliget, propter hoc non tollitur a merito quin possit esse condignum. Praeterea, etsi non obliget eum cuius est retribuere et remunerare servitium sibi factum, pensata propria utilitate, obligat tamen eum quodam modo qui retribuit, pensata servitutis fidelitate. Unde magis meretur apud Deum qui servit ei ex amore filiali et liberali quam qui servit ex amore mercenario, exspectans mercedem et retributionem. Si autem aliquis obiciat, quod non potest ibi esse meritum condigni, quia non est ibi commensuratio, dicendum quod, etsi non sit commensuratio per omnimodam aequalitatem, est tamen commensuratio per quamdam convenientem proportionabilitatem, sicut fructus dicitur recte commensurari semini, quando tantum excedit sicut conveniebat fecunditati seminis et terrae germinanti. Unde sicut aliquis non esset contentus, si de semine non reciperet decuplum, sic nullus posset esse contentus ex operibus meritoriis factis, nisi pro eis reciperet praemium perfectum, quod complet et terminat totum desiderium.

PrevBack to TopNext