Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum natura. humana merito primae transgressionis fuerit corrupta poenaliter tantum, an etiam culpabiliter.

Secundo quaeritur, utrum merito primae transgressionis humana natura fuerit corrupta poenaliter tantum an etiam culpabiliter.

Rationes principales

Et quod culpabiliter corrupta sit, videtur. Ad Romanos 5, 12 : "Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt". Ex isto verbo colligitur quod omnes in Adam fuerunt infecti et peccatores constituti. Si forte dicas, sicut dicunt Pelagiani, quod pertransit per imitationem ; contra : ad Ephesios 2, 3 : Eramus natura filii irae, sicut et ceteri ; sed nemo est filius irae nisi per culpam : si ergo per naturam omnes eramus filii irae, omnes per naturam contrahimus culpam : ergo in ceteris natura humana culpabiliter est infecta.

Item, Ioannis 3, 5 : "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto" etc. ; sed nullus a praemio aeterno excluditur nisi pro peccato : si igitur omnes non baptizati excluduntur, sive sint parvi sive adulti, ergo omnes, ex quo nati sunt, habent culpam ; sed non culpam quam fecerunt, cum huic sententiae subiaceant ante usum rationis ; sicut patet in parvulis incircumcisis, Genesis 17, 14 : igitur haec est culpa quae per naturalem generationem reperitur in quolibet : ergo etc.

Item, si tota natura esset in una persona, corrupta illa persona quantum ad esse, necesse est totam naturam corrumpi quantum ad esse : ergo pari ratione, si corrumperetur quantum ad bene esse, corrumperetur tota natura quantum ad bene esse. Sicut enim sequitur : si Adam moritur, homo moritur ; sic sequitur : si Adam peccat, homo peccat. Cum igitur tota natura esset in Adam quando peccavit, videtur quod tota in eo peccaverit ae per hoc tota in omnibus et singulis culpabiliter infecta fuerit.

Item, venenato fonte, per consequens venenantur et rivuli a fonte procedentes. Si igitur omnes homines processerunt ab Adam, sicut rami a radice et rivuli a fonte, et ipse corruptus fuit morbo concupiscentiae, quae fuit in eo culpa, videtur quod et ceteros corrupit eodem corruptionis genere, et ita culpabiliter :

Item, sicut se habet innocens respectu innocentis generandi, sic peccator respectu peccatoris ; sed, si Adam stetisset in sua innocentia, omnes filios genuisset innocentes : ergo tota humana natura esset innocens et pura, quantum esset ex ipso. Hoc satis planum est. Ergo pari ratione, cum peccavit, totam humanam naturam constituit peccatricem ita quod omnes filios gigneret peccatores.

Item, quia Adam peccavit, factus est mortalis ; et quia mortalis est, necesse fuit quod generaret omnes filios mortales ; sed sicut se habet effectus ad effectum, ita se habet causa ad causam. Si igitur causa mortalitatis fuit culpa et mortalitas personae Adae totam humanam naturam fecit mortalem et totam corrupit poenaliter, pari ratione videtur quod culpa Adae totam humanam naturam infecerit culpabiliter et omnes ex illo exeuntes corruperit culpabiliter. Si igitur culpa, quae omnibus inest per naturam, est culpa originalis, colligitur ex omnibus his rationibus quod ponere sit culpam originalem.

Sed contra : 1. Ezechielis 18, 20 : "Filius non portabit Iniquitatem patris, et pater" Si igitur haec lex divina est, secundum divinam legem quilibet peccat sibi et non alii, iuxta illud Proverbiorum 9, 18 : "Si sapiens eris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum". Igitur non videtur quod ex peccato patris filius habeat infici culpabiliter.

2. Item, tam in Novo quam in Veteri Testamento nuptiae concessae sunt tamquam bonae et licitae ; sed ad nullum bonum necessario consequitur malum ; sed ad nuptias necessario sequeretur malum, si proles culpam contraheret a sua origine : ergo vel nuptiae sunt malae et illicitae, quod est contra sacram Scripturam et fidem Christianam, vel non est ponere peccatum originale.

3. Item, corrupta re transmutablli et minus nobili, non propter hoc corrumpitur quod est intransmutabile et maius nobile ; sed persona hominis est transmutabilis et minus nobilis quam natura : tota enim natura speciei perpetua est et magis nobilis quam una persona singularis : ergo impossibile fuit eam a persona Adae totaliter et per culpam infici.

Item, in malis generaliter est verum quod malum habitum praecedit malus actus, quamvis e contratio sit in bonis : ergo habitualis corruptio naturae oritur ex actuali culpa ipsius naturae. Sed natura, quantum est de se, semper est recta et non peccat, quia peccatum proprie est voluntatis : ergo non videtur quod tota natura infecta fuerit vel etiam potuerit infici.

5. Item, nullum naturale est culpabile, pro eo quod "in naturalibus nec laudamur nec vituperamur" ; sed originalis corruptio est naturalis, cum sit eadem apud omnes : ergo videtur quod ista duo sint incompossibilia, quod aliqua corruptio sit culpabilis et quod sit originalis : ergo non videtur quod natura tota a persona potuerit culpabiliter infici.

6. Item, nullum necessarium est voluntarium ; sed corruptio originalis est necessaria : ergo non est voluntaria. Sed omnis culpa est affectio voluntaria, secundum quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio : ergo impossibile est originalem corruptionem esse culpam : redit igitur idem quod prius, quod nulla culpa sit originalis et quod natura humana in Adam non fuerit infecta culpabiliter.

Conclusio

Humana natura in omnibus hominibus corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter, et hoc quidem peccato Adae

Respondeo : Dicendum quod absque dubio tota natura, hoc est natura in omnibus hominibus seminaliter ab Adam descendentibus, corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter. Hoc enim manifestat visionis Dei carentia, rationalis erubescentia, concupiscens tiae praedominantia. Carentia visionis Dei hoc manifestat, quia nullus debet aeterno bono, ad quod factus est, privari, nisi in se habeat aliquid per quod indignus sit divino aspectui praesentari ; tale autem non est nisi culpa. Si igitur omnes, quotquot sunt, visione Dei privantur, nisi per baptismum fluminis vel flaminis renascantur, planum est quod omnes, quotquot sunt, contrahunt ex sua origine culpam.

Erubescentia etiam rationis hoc manifestat. Nullus enim rationabiliter erubescit de his passionibus quas habet a natura, nisi insint ei per aliquam culpam ; sed omnis homo naturaliter erubescit ex genitalium membrorum motu. Ex hoc igitur colligitur et manifestatur quod quilibet in se ipso non tantum poenaliter, sed etiam vituperabiliter et culpabiliter est corruptus, quantum est de sua naturali origine.

Praedominantia concupiscentiae hoc evidentissime manifestat. Certum est enim quod tunc anima hominis est ordinata, quando spiritus est sub Deo et caro et virtutes animales sunt sub spiritu et sequuntur eius imperium. Ab oppositis igitur tunc anima hominis est perversa, quando caro et virtutes animales praesunt spiritui rationali. Et hoc quidem verum est de plano, non tantummodo secundum fidem, verum etiam secundum philosophiam. Sed in homine vigor concupiscentiae et lex membrorum, quam unusquisque habet a nativitate captivat spiritum et ei praedominatur. Ex hoc igitur clarum et apertum est quod anima cuiuslibet hominis a nativitate perversa est et inordinata ; sed sicut ordinatio in homine et rectitudo iustitia est, sic perversitas et inordinatio culpa est. Si ergo anima cuiuslibet hominis per legem concupiscentiae perversa est a sua origine, in quolibet homine indubitanter ponendum est esse peccatum originale, quantum est de sua prima nativitate. Et de hoc nemo dubitat, nisi qui nescit quantus sit vigor concupiscentiae et qualiter spiritus rationalis Deo debeat subesse. Constat enim quod non subest spiritus noster perfecte Deo, nisi diligat ipsum super omnia et propter se. Planum est etiam quod nullus in statu naturae corruptae Deum diligit super omnia et propter se sine dono gratiae, immo necessario vincitur a vigore concupiscentiae, ut magis amet se vel aliquod bonum apparens. Planum est igitur quod anima cuiuslibet hominis in sua nativitate peccatrix est, cum subversa et inordinata sit, sicut ostensum est. Et ideo dicit Apostolus ad Romanos 7, 23-25, in persona hominis lapsi : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati. Et exclamat : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et respondet : Gratia Dei per Iesum Christum. Hanc igitur legem et inordinationem ad Deum si quis velit attendere, nullo modo dubitabit hominem esse peccatorem a sua nativitate, immo ita certum est ut dubitari non possit de originali sicut etiam nec de actuali. Hoc tamen ignoraverunt philosophi et etiam aliqui haeretici, quia nescierunt attendere in quo attenditur rectitudo animae et iustitia et pro quanto anima dici debet ad Deum ordinata. Constat igitur quod tota humana natura corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter.

A quo autem corrupta fuerit, hoc planum est ex ipsa Scriptura, quia ab Adam. Potuit autem Adam totam naturam corrumpere et culpabilem facere suo peccato, triplici conditione concurrente. Prima est, quia non tantum erat humanae naturae individuum, sed totius humanae naturae principium. Secunda est, quia non tantum fuit sibi datum mandatum sicut singulari personae, sed tamquam stipiti totius humanae naturae ; et hoc bene indicat textus, quia mandatum illud descendit per virum ad mulierem. Tertia, quia Adam innocentiam et immortalitatem susceperat pro se et sua tota posteritate : unde ipse innocens et immortalis generasset immortalem et innocentem. Quia igitur ipse erat omnium principium, et transgressus est mandatum quod ei datum erat secundum quod erat principium, et amisit illam iustitiam et innocentiam, quam debebat omnibus posteris conservare : hinc est quod per ipsum originali iustitia sumus privati et in eius infectione ceteri sunt infecti, non tantum poenaliter, sed etiam culpabiliter : tum propter debitum ordinationis, quae deberet esse in nobis ; tum propter carendam illius innocentiae, quam deberemus habere ; tum propter praedominantiam concupiscentiae, per quam animae nostrae sunt inordinatae et iniustae ; et si iniustae sunt et inordinatae, necesse est eas summae iustitiae displicere. Patet igitur quod tota humana natura corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter. Patet nihilominus a quo fuerit corrupta, quoniam a primo parente. Qualiter autem illa culpa traduci habeat, hoc determinabitur infra . Rationes igitur ad primam partem concedendae sunt.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod filius non portabit iniquitatem patris, dicendum quod illud intelligitur de peccato quo pater peccat ut singularis persona, sicut melius manifestabitur infra ; et ideo locum non habet in transgressione primaria, qui illa non fuit omnino singularis personae, sicut explanatum est supra.

Ad illud quod obicitur, quod ad bonum non necessario consequitur malum, dicendum quod verum est per se loquendo. Unde ad nuptias non necessario sequitur genitae prolis corruptio, in quantum est ibi maris et feminae coniunctio naturalis, sed in quantum illi coniunctioni adiuncta est corruptio vitiosa seminis ob peccatum primi parentis. Et si tu obicias, sicut obicit haereticus, quod qualitercumque sequatur malum, omittendum esset illud bonum, dicendum quod illud non est verum, nisi quando malum praeponderat bono. Nunc autem non est sic, quia in generantibus non est ulla culpa ; in generato vero melius est sic esse quam non esse, maxime cum subveniatur ei per gratiam baptismalem.

Ad illud quod obicitur, quod, corrupto minus nobili et transmutabili, non corrumpitur magis nobile et perpetuum, dicendum quod illud verum est et locum habet quando illud quod est magis nobile et perpetuum non dependet a minus nobili et transmutabili. Non sic autem est in proposito, quia tota natura humana dependebat a persona Adae quantum ad existentiam. Unde, si Adam fuisset mortuus, totum genus humanum esset in eo corruptum.

Ad illud quod obicitur, quod malum habitum praecedit malus actus, dicendum quod hoc verum est. Verumtamen ex hoc non oportet quod malum habitum naturae praecedat malus actus naturae, secundum quod natura, sed sufficit quod praecedat malus actus personae, pro eo quod natura et persona sunt indivisa ; et ideo corruptio personalis potest effici naturalis, sicut ostendit Anselmus, De conceptu virginali. Posset tamen dici quod, etsi natura in se noti peccaverit, peccavit tamen prout erat in Adam ; ipse enim Adam peccavit in quantum erat omnium hominum principium.

Ad illud quod obicitur, quod nullum naturale est culpabile, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, differt dicere naturam et naturam corruptam. Potest igitur aliquid esse naturale, quod consequitur ipsam naturam secundum institutionem, et aliquid esse naturale, quod consequitur ipsam naturam secundum corruptionem. Dico igitur quod illud quod est naturale quod consequitur naturam secundum institutionem, nullo modo est culpabile ; illud vero quod sic est naturale quod consequitur naturam secundum corruptionem, culpabile est ; et tale est originale. Et sic patet illud.

Ad illud quod obicitur, quod nullum necessarium voluntarium est, dicendum quod, etsi hoc respectu eiusdem veritatem possit habere, tamen respectu diversorum non necesse est quod habeat veritatem. Quod enim necessarium est uni, voluntarium potest esse alteri ; et sic est in originali, quod quidem, etsi nobis sit necessarium, Adae tamen fuit voluntarium ; et ratione illius voluntatis nobis imputatur in peccatum : unde dicuntur omnes peccasse in ipso. Hoc autem melius ostendetur, cum manifestabitur qualiter originale peccatum traducitur.

PrevBack to TopNext