Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum concupiscentia sit in anima vel in carne ut in subiecto.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, in quo sit concupiscentia tamquam, in subiecto, videlicet utrum sit in anima vel in carne.

Rationes principales

Et quod in, carne, videtur. Ad Romanos 7, 23 dicit Apostolus : "Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae", Glossa : Video aliam legem, id est "fomitem peccati, qui regnat" in membris meis, "ut in oculo ad concupiscendum, in manu ad operandum". Ergo concupiscentia est in oculo.

Item, Hugo de sancto Victore : "Vitium originis humanae duplici corruptione inficit naturam : ignorantia mentem et concupiscentia carnem". Si igitur ignorantia est in mente tamquam in,subiecto, videtur quod et concupiscentia sitin carne tamquam in subiecto.

Item, sicut se habet lex mentis ad mentem, ita se habet lex carnis ad carnem ; sed lex mentis est im mente tamquam in subiecto : ergo pari ratione et lex carnis est in carne tamquam in subiecto. Sed lex carnis est concupiscentia, sicut saepe dicitur ad : Romanos 7, 5 : ergo etc.

Item, concupiscentia carnis non est in anima, nisi quamdiu anima est unita carni. Si ergo proprietas salvari habet in proprio subiecto, videtur quod concupiscentia ipsa non sit in anima, quae separabilis est a carne, immo in carne ipsa.

Item, cuius est actus, eius est et habitus ; sed carnis est concupiscere, sicut dicitur ad Galatas 5, 17 : "Caro concupiscit adversus spiritum". Ergo concupiscentia est a carne.

Sed contra : Augustinus, De verbis Apostoli : "Vitium concupiscentiae est quod anima pertrahit ex carne". Sed illud quod anima pertrahit, proprie est in anima : ergo concupiscentiae vitium est in ipsa sicut in subiecto.

Item Augustinus, in libro 83 Quaestionum : "Concupiscentia est turpis affectio, qua anima inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur". Sed affectio habet esse in anima tamquam in subiecto : ergo etc.

Item, illius solius est concupiscere cuius est cognoscere : ergo in illo solo est concupiscentia in quo est cognitio ; sed cognitio est in anima tamquam in subiecto : ergo et concupiscentia.

Item, in illo solo est concupiscentia tamquam in subiecto in quo potest esse culpa ; sed tale non est caro, sed anima : ergo etc.

Item, anima recedente a carne, non plus concupiscit caro quam lapis ; anima vero praeter carnem concupiscere potest et desiderare, sicut et dolere : ergo videtur proprie quod concupiscentia esse habeat in anima ut in subiecto proprio.

Conclusio

Concupiscentia est in carne causaliter, in ratione formaliter, in sensualitate utroque modo et proprie in coniuncto.

Respondeo : Dicendum quod concupiscentia dupliciter accipitur. Uno modo dicitur concupiscentia omne desiderium nimis intensum et immoderatum, sive sit respectu boni interioris sive exterioris sive inferioris. Et hoc modo accipitur ad Romanos 7, 7 ubi dicitur in Glossa : "Bona est lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet". Et sic concupiscentia habet esse in vi animae appetitiva, sive dicatur vis appetitiva brutaiis sive dicatur vis appetitiva rationalis. Alio modo sumitur concupiscentia pro appetitu delectabilis secundum tactum ; et sic accipitur Ecclesiastici 9, 9 : "Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit". Haec autem concupiscentia dicitur esse in carne et in sensualitate et in rationali parte. Sed in carne est causaliter, in rationali vero parte est formaliter, in sensualitate vero utroque modo, videlicet causaliter et formaliter. Ideo dico quod in rationali parte et in sensualitate est formaliter, quoniam actus, qui est concupiscere, sicut vult Augustinus, est proprie ipsius animae. Ideo vero causaliter dicitur esse in carne, quia caro infecta, iuncta animae, ex sua infectione reddit eam concupiscentem. Unde, si quis vellet proprie subiectum concupisclentiae carnalis assignare, nec tantum diceret carnem nec tantum diceret animam, sed ipsum coniunctum, ut, sicut sentire est actus coniuncti, sic etiam actus coniuncti est delectari carnaliter et concupiscere.

Propter quod nota quod caro dupliciter sumitur in Scriptura. Aliquando dicitur caro homo exterior, carnalis et sensualis et sic comprehendit carnem cum potentia animae sensitiva ; et hoc modo proprie est subiectum carnalis concupiscentiae. Alio modo dicitur caro pars hominis constitutiva ; et hoc modo non est concedendum quod concupiscientia sit in carne, nisi dicatur in ea esse sicut in causa. Rationes igitur ostendentes quod concupiscentia magis proprie est in anima quam in carne, concedendae sunt.

Ad rationes

Ad illud autem quod obicitur de verbo Apostoli : Video aliam legem in membris meis etc., dicendum quod membrum non tantum vocatur ibi caro exterior, sed etiam accipitur ibi pro carne et virtute appetitiva.

Ad illud quod obicitur de Hugone, responderi potest similiter quod carnem accipit pro homine carnali ; aut si caro dicatur ipsum corpus, tunc intelligit de praedicatione causali, ut concupiscentia dicatur carnem inficere, id est carnis foeditas vel corruptio, ex qua concupiscentia ipsa oritur.

Ad illud quod obicitur de lege carnis, dicendum quod caro accipitur ibi pro homine carnali et ex-, teriori ; et similiter in ultima auctoritate, qua dicitur : Caro concupiscit adversus spiritum.

Ad illud vero quod obicitur, quod in anima separata non est concupiscentia carnalis, dicendum quod ex hoc non sequitur quod caro sit proprium subiectum concupiscentiae, sed ex hoc bene sequitur quod concupiscentia non inest animae nisi ut carni unitae.

Ad ultimum iam patet responsio ex his quae dicta sunt. Cum enim dicitur : "Caro concupiscit adversus spiritum", caro ibi, secundum quod Glossa exponit, dicitur homo carnalis sive sensualitas carnis.

PrevBack to TopNext