Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum deceat divinam iustitiam animam tali carni infundere.
Rationes principales
Et quod non, videtur. Non est vere innocens qui potest alium relevare a culpa et non relevat : ergo multo fortius non est vere innocens qui potest alium praeservare a culpa et non praeservat ; sed Creator posset animam, quam creat, a culpa praeservare, si eam tali corpori non infunderet : ergo videtur quod eam infundendo tali corpori faciat minus iuste.
Item, idem est facere aliquid in se et facere aliquid, quo facto, necesse est illud fieri. Unde idem est hominem interficere et facere quo facto, homo necessario moriatur ; et qui aperit fenestram dicitur domum illuminare, pro eo quod facit aliquid, quo facto, domus illuminatur. Sed anima infusa maculatae carni, necesse est eam effici peccatricem : igitur idem est animam peccatricem facere, et animam tali carni infundere ; sed nullo modo decet divinam iustitiam animam peccatricem facere : ergo nullo modo decet eam infundere.
Item, minus malum est affligi quantacumque poena temporali quam maculari culpa mortali ; sed nullo modo deceret divinam iustitiam animam in suae creationis primordio, antequam uniretur corpori, in poenam demergere infernalem, immo diceretur ipsi animae facere iniuriam, quam innocentem humiliaret in poena : ergo multo forlius indecens est divinae iustitiae et iniuria videtur, fieri ipsi animae, si coniungitur carni maculatae, ex qua contrahit maculam originalis.
Item, etsi caro posterorum aliquo modo fuerit in Adam, animae tamen nunquam sunt ex anima Adae propagatae, sed immediate a Deo productae sunt : ergo videtur quod Adam nihil eis meruit nec demeruit. Igitur sicut non decuisset divinam iustitiam animam Adae infundere corpori maculato In primaria rerum conditione, sic nec nunc videtur quod debeat eam tali carni sociare.
Item, non est vera iustitia nisi ubi coniuncta est misericordia : nam universae viae Domini misericordia et veritas ; sed, cum Deus infundit animam carni maculatae, quam scit de corpore exire antequam baptizetur vel possit converti ad Deum, huic nullam facit misericordiam : ergo videtur quod in tali operatione non commendetur divina iustitia, quae derelinquit misericordiam.
Item, si aliqua anima haberet usum voluntatis et recusaret tali corpori uniri, non esset iustum quod Deus illam, ipsa recusante, in illo corpore incarceraret. Igitur, si animae conditio non debet deteriorari, quia, cum creatur, caret usu libertatis arbitrii, videtur quod nullo modo, salva rectitudine iustitiae, sociari deberet carni maculatae.
Sed contra : Iustum est, ut Conditor naturae satisfaciat appetitui naturali, quem naturae inseruit ; sed corpus ab Adam propagatum, perfecta organizatione organizatum, appetit uniri animae rationali : ergo, si nihil potest satisfacere illi appetitui nisi solus Deus, videtur quod ad divinam iustitiam pertineat illi corpori animam infundere.
Item, iustum est quod gubernator conservet res eo modo quo natae sunt conservari ; sed species humana nata est conservari sicut et species aliorum animalium per propagationem hominis ab homine : igitur, secundum quod corpora procreantur, iustum est Deum animas illis infundere : ergo, qualiacumque sint corpora ex Adam propagata, animae debent illis corporibus sociari.
Item, iustum est adiutorem omnium in eo quod praecipit al teri, auxilium suum impendere ; sed Deus praecepit homini filios procreare et homo non potest sine divino adiutorio, perficiente et complente quod homo inchoat, dando formam completivam : ergo quotiescumque et quomodocumque homo generat, si non est defectus ex parte hominis praeparantis corpora, videtur quod iustum et aequum sit Deum auxiliari infundendo animas.
Item, iustum est aequum retributorem pro enormi crimine totam posteritatem in servitutem redigere, sicut legibus humanis videmus pro crimine laesae maiestatis exheredari totam posteritatem. Si ergo Adam, pater omnium hominum, inexcusabiliter et contra excellentissimum Dominum peccavit, videtur quod iustum sit omnes posteros eius in miseriam et servitutem redigi ; et si hoc, iustum est animas eorum corporibus infectis et poenalibus copulari.
Conclusio
Decet divinam iustitiam, prout dicit divinae bonitatis condecentiam, infudere animas corporibus propagatis ab Adam
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod iustitia dupliciter consuevit accipi. Uno modo dicitur iustitia ipsius divinae bonitatis condecentia ; alio modo dicitur iustitia prout considerat meritorum exigentiam. Si dicatur iustitia divinae bonitatis condecentia, hoc modo decet divinam iustltiam animam rationalem infundere carni ex Adam propagatae, tum ex hoc quod est rerum conditor, tum ex hoc quod est conservator, tum ex hoc quod est provisor sive administrator. Conditorem decet appetitui naturae satisfacere : et ideo, cum natura in Adam vitiata corpus format habens appetitum ad animam rationalem, ad divinae bonitatis condecentiam spectat illum appetitum supplere et perficere. Conservatorem etiam decet rem sic conservare secundum quod nata est conservari. Si ergo species humana, quae in Adam inchoata est, nata est conservari per propagationem hominis ex homine, cum habeat homo corpus animale nec possit in solis corporibus conservari absque animabus, ad divinae bonitatis condecentiam spectat, in quantum Deus est naturae conservator, animas corporibus infundere naturae lege propagatis. Gubernatorem etiam decet sic rem administrare secundum quod instituit et naturae suae indidit virtutem et potentiam ad movendum et operandum. Propter quod dicit Augustinus, in VII De civitate Dei : Sic res, quas condidit, administrat, ut eas agere proprios motus sinat. Quoniam igitur Deus sic instituit humanam naturam ut Adam praepararet corpora et ipse illis corporibus animas infunderet ; et iterum, ipsum Adam instituit in statu mutabilitatis, in quo scilicet posset effici mortalis et immortalis, ex his duobus necessario colligitur quod ad divinae bonitatis condecentiam spectat, in quantum est rerum administrator, quod animas talibus corporibus infundat. Si enim in primaria conditione sic instituit et sic decrevit ut corporibus propagatis ab Adam animas rationales infunderet ; et iterum, sic debet administrare res, ut eas agere proprios motus sinat, ut salva sit lex institutionis et lex administratlon.is, qualiacumque Adam corpora sibi propaget, dum tamen sint disposita ad animam rationalem, decet Deum animas his infundere. Nec ex hoc culpatur Deus in aliquo. Et est exemplum satis manifestum. Si promisissem alicui, quotcumque dolia faceret de aliqua arbore, implere ea vino, et radix illius arboris sic inficeretur ut omnia dolia, ex illa arbore facta, vinum inficerent quod illis infunderetur, non esset culpa mei infundentis vinum in talia dolia, quia ego facio quod debeo et promisi, sed eius culpa est qui radicem arboris infecit et inepta dolia praeparavit. Et sic patet quod, secundum quod iustitia dicitur divinae bonitatis condecentia, hoc exigit, videlicet, ut animae talibus corporibus infundantur.
Si autem iustitia dicatur proprie secundum quod respicit meritorum exigentiam, sic nulla est quaestio, utrum Deus animam tali corpori infundat iuste vel iniuste. Iustitia enim haec non respicit rerum conditionem, sed respicit retributionum distributionem. Aliud autem est animam creare et infundere, aliud, pro meritis sibi retribuere. Cum enim eam creat, non considerat quid anima meruerit, sed quod anima appetitu naturali uniri appetit. Posset tamen dici quod, etsi non sit assignare iustitlam isto modo, secundum quod habetur respectus ad ipsam animam in se, contingit tamen reperire in comparatione ad demeritum Adae. Et hoc est quod dicit Anselmus, in libro De conceptu virginali, capitulo 28 : Si quis vir ei uxpr ad magnam quamdam dignitatem et possessionem nullo suo merito, sed sola gratia provecti sunt, si crimen grave inexcusabiliter committant et pro eo iuste deiciuntur et in servitutem rediguntur, quis dicet filios, quos post damnationem genuerunt, eidem non subiacere servituti, sed potius ad bona, quae parentes amiserunt iuste, gratis debere restitui ? Tales sunt primi parentes et eorum filii, quos iuste pro culpa sua de beatitudine in miseriam deiecti, in eodem generant exilio, de quibus tanto districtius debet esse iudicium, quanto delictum eorum potest probari improbabilius. Sic igitur patet quomodo decet divinam iustitiam infundere animas corporibus propagatis ab Adam. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obiciiur in contrarium, quod non est vere innocens qui potest alium relevare a culpa etc., dicendum quod istud verum est de eo innocente qui nescit vel non potest bona ex malis elicere vel cuius etiam non est universaliter naturam regere ; et ideo locum in proposito non habet. Nam Deus mala permittit, non solummodo originalia, verum etiam actualia, tum quia sic res, quas condidit, administrat, ut eas agere proprios motus sinat ; tum etiam quia novit de malis bona elicere.
Ad illud quod obicitur, quod qui facit, quo facto, necesse est alterum fieri, dicitur illud facere, dicendum quod hoc veritatem habet quando effectus consequens directe consequitur ad illud factum intermedium et secundum ordinationem operis et secundum intentionem agentis, sicut est in eo qui aperit fenestram ut illuminetur domus. Non sic autem est in proposito, tum quia Deus non intendit infundere animam carni ad hoc ut contrahat culpam ; tum etiam quia infusio animae in carnem non directe ordinatur ad animae maculationem nisi solum per accidens, videlicet ratione foeditatis introductae in carnem ex culpa Adae ; et ideo talis effectus extraneus est operationi divinae. Et ideo ratio illa peccat secundum accidens.
Ad illud quod obicitur, quod, si Deus poneret animam in inferno, non faceret Iuste, dicendum quod non est simile, quia, cum dico animam poni in inferno, hoc non attenditur secundum ordinem naturae, cum talis locus non sit debitus animae per naturam. Si ergo ibi ordinate ponatur, necesse est quod ponatur secundum iustitiam, quae respicit meritorum exigentiam. Sed anima, antequam corpori infundatur, nulla habet merita, et ideo, si in inferno collocaretur, nulla esset ibi iustitia. Non sic autem est ex parte ista, quia anima naturalem habet appetitum ad carnem et caro ad spiritum ; et ideo secundum ordinem naturae anima in tali corpore collocatur, nec debet infringi appetitus naturalis propter aliquod accidens praeternaturale, utpote foeditatis vel poenalitatis.
Ad illud quod obicitur, quod anima non propagatur ex anima, ergo nihil meretur una alteri, dicendum quod, etsi potentia virtutis generativae non se extendat plus quam ad carnis propagationem per modum efficientis, intentio tamen naturae se extendit ad totum compositum. Homo enim non intendit generare carnem, sed intendit generare hominem similem sibi in specie ; et ideo omnes dicuntur filii Adae. Et propterea, licet Adam non potuerit demereri animae ut separatae, potuit tamen ei demereri ut carni unitae ; et ideo ratio illa non valet. Posset tamen et aliter dici, sicut tactum est, quod illa animae infusio non respicit merita praecedentia.
Ad illud quod obicitur de anima separata, quae haberet usum liberae voluntatis, dicendum quod non est simile, quia, si talis anima usum liberae voluntatis haberet et corpus tale respueret, infusio illa non posset esse absque poena ; et ita culpa praecederet eius infusionem aut sibi fieret iniustitia. Non sic autem est in proposito, quia, cum anima corpori uniri appetat, illa unio est naturalis, licet accidentaliter ex hoc contrahat culpam et poenam.
5. Ad illud quod obicitur, quod iustitia semper debet esse iuncta misericordiae, dicendum quod verum est. Nam iustitia, secundum quod dicitur divinae bonitatis condecentia, iuncta est misericordiae, quae quidem dicitur divinae bonitatis affluentia, et utraque in proposito habet reperiri. In hoc enim ipso quod Deus animas talibus corporibus infundit, manifestatur affluentia divinae bonitatis, qua solem suum super bonos et malos oriri facit ; nec propter transgressionem Adae subtraxit manum a conservatione humanae naturae. Secundum autem quod iustitia respicit meritorum exigentiam, sic etiam habet misericordiam coniunctam. Sed neutro modo, proprie loquendo, habet locum in proposito, nisi comparemus ad peccatum Adae. Nam per comparationem ad peccatum Adae est ibi iustitia, quia Deus pro sua transgressione totam posteritatem Adae punivit ; est etiam misericordia, quia eam non omnino delevit, quamvis Adam hoc ex sua transgressione mereretur, immo multis ipsorum posterorum restituit gratiam. Aliis vero, qui moriuntur ante baptisma, etsi non praestet beneficium gratiae, beneficium tamen aliquod impendit misericordiae in hoc quod conservat eis esse naturae : melius est enim sic esse quam omnino non esse. Paratus etiam esset eis impendere beneficium gratiae, si perducerentur ad baptismatis sacramentum. Quod autem non perducuntur, hoc venit ex defectu naturae.
Et si tu quaeras, cum Deus hoc praesciret, quare animam corpori illi infunderet ; vel cum etiam praesciret Adam lapsurum et corpora humana corrupturum, quare sic et non aliter propagationem hominis instituit, cum taliter posset instituere, ut nullo modo proli fieret praeiudicium a parente, dicendum quod in rerum conditione plus pensatur ordo divinae sapientiae quam pensetur ordo lustitiae vel misericordiae. Ordo autem divinae sapientiae hoc exigebat ut rationales spiritus immediate exirent a Deo, ad cuius sunt imaginem ; et omnes homines propagarentur ex uno homine, multis de causis, sicut supra, distinctione decima octava, assignatum est ; et, quamvis Deus videret aliquod malum inde provenire, non tamen debuit ordinem, quem requirebat divina sapientia, immutare. Eliciendo enim bona ex malis subsequentibus, totum reducit ad ordinem sapientiae competentem ; et dum ex magnis malis maiora elicit bona, commendabilior redditur et potentia et sapientia et bonitas. Propter quod exclamat Gregorius et dicit : "O felix culpa, quae talem meruit habere Redemptorem" Et ideo si quis velit attendere quantum sit commendabilis Deus in operibus suis, non debet aspicere solum ad illud quod praesentialiter videt, verum etiam ad antecedentia et futura, quia sicut pulcritudo metri non percipitur una syllaba, sed in versus integritate, sic pulcritudinem divinorum operum et laudabilitatem respicere non potest qui respicit ea in parte.