Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum primus parens potuerit satisfacere pro posteris, sicut potuit eos ex culpa sua vitiare.
Secundo quaeritur, utrum primus parens pro posteris suis potuerit satisfacere sicut potuit eos ex culpa sua vitiare.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Anselmus, De conceptu virginali, capitulo 24 : "Si Adam nequisset ad eos, quos generaturus erat, iustitiam suani producere, nequaquam posset ad eos iniustitiam transmittere". Si ergo hoc verum est. sequitur quod, si Adam potuit sua culpa filios reddere culpabiles, sua satisfactione potuit eos facere excusabiles.
Item, omnes in Adam peccaverunt, quia fuerunt in Adam peccante : ergo pari ratione, si omnes fuerunt in Adam satisfaciente, videtur quod omnes in ipso satisfecerunt per locum a simili.
Item, hoc ipsum videtur ratione. "Si oppositum est causa oppositi, ergo propositum est causa propositi". Sed Adae transgressio fuit causa nostrae corruptionis : ergo videtur quod eius iustificatio et satisfatio fuerit causa nostrae reparationis. Sicut igitur in Adam peccavimus, ita videtur quod in eodem satisfecerimus. Et istae tres rationes sumtae sunt per locum a simili.
Item, hoc ipsum ostenditur per locum a minori. Pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum ; sed divina iustitia pro transgressione Adae condemnavit totam posteritatem poena mortalitatis : ergo multo fortius divina misericordia pro satisfactione Adae debuit reddere gratiam iustificationis.
Item, potentior est gratia in bono, quam sit culpa in malo ; sed culpa Adae potuit totam posteritatatem inficere et reddere Deo odiosam : ergo multo fortius gratia, quae fuit collata Adae, potuit totam posteritatem reparare et reddere Deo gratam.
Item, secundum leges humanas tutor potius potest pupilli conditionem meliorare quam deteriorare. Si ergo multo maioris benignitatis est lex divina quam sit humana, videtur quod potius conditio nostra in primo parente de peiori potuit fieri melior quam de meliori deterior : ergo, si transgrediendo potuit transfundere culpam, multo fortius satisfaciendo potuit transmittere iustitiam.
Sed contra : Statim Adam, cum peccavit, ab immortalitate cecidit in necessitatem moriendi : ergo, si gratia superveniens non aufert immutabilitatem divinae sententiae, remansit igitur post gratiam mortalis. Sed mortalis de necessitate generat mortalem : ergo, quantumcumque Adam satisfaceret, generaret filios suos morti obnoxios. Sed nulla creatura rationalis est morti obnoxia nisi propter culpam : ergo nunquam potuit satisfacere quin transmitteret culpam.
Item, iustitia originalis consistit in quadam mentis et carnis integritate ; sed quia virginitas dicit incorruptionem mentis et carnis, ex quo semel perditur, nunquam per satisfactionem potest recuperari : ergo pari ratione neque originalis iustitiae donum per satisfactionem recuperatur. Si ergo ex illius iustitiae privatione est in nobis originalis culpa, impossibile fuit quod Adam satisfaceret pro posteritate sua.
Item, omnis satisfactio peccatoris fundatur super gratiam gratum facientem ; sed gratia gratum faciens nunquam potest transire ab uno homine in alium, sicut in primo libro probatum est, sed gratia immediate a solo Deo datur : videtur ergo quod in primo parente satisfacere non potuerit genus humanum.
Conclusio
Impossibile fuit, Adam pro posteris suis satisfacere
Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum tota posteritas in Adam potuerit satisfacere sicut in eo potuit vitiari, hoc tripliciter potest intelligi : aut ita quod Adam posteris communicaret et culpam et satisfactionem simul ; aut ita quod communicaret satisfactionem, sed non culpam ; aut ita, quod in se satisfaceret et pro se, ita quod posteris non communicaret culpam. Primi duo modi non solum sunt impossibiles, sed etiam non intelligibiles, quia claudunt in se duo opposita. Si enim Adam communicasset posteris simul culpam et satisfactionem, simul essent culpabiles et satisfacerent : ergo simul essent iusti et iniusti. Similiter, si communicaret satisfactionem et non culpam, ergo innocentes satisfacerent ; et hoc similiier non est intelligibile : non enim fit satisfactio nisi pro offensa ; et si Adam non communicaret posteris culpam, ipsi haberent omnimodam innocentiam ; et si hoc, locum non haberet in eis satisfactio aliqua : pro innocente enim satisfacere non est intelligibile. Tertius autem modus dicendi, videlicet quod Adam sic satisfaceret pro culpa sua ut sua satisfactione impediretur transfusio originalis culpae, etsi intelligibilis sit, impossibilis tamen fuit ipsi Adae.
Et ratio huius melius reddetur in tertio cum agetur de modo redemptionis humanae. Ad praesens autem hoc dixisse sufficiat quod Adam sic satisfacere non poterat ut impediretur transfusio culpae originalis in posteritatem suam. Et ratio huius sumitur et a parte ipsius Adae et a parte gratiae et a parte corruptionis naturae. A parte Adae, quoniam ipse debitor mortis erat et dignus poenalitate et miseria ; et ideo, quamcumque mortem vel poenam sustineret pro transgressione sua, Deo satisfacere non poterat sufficienter. A parte vero gratiae, per quam satisfaciebat, ratio sumitur, quoniam illa gratia erat gratia poenitentialis, quae quidem respiciebat ipsam voluntatem personae ; et ideo per ipsam non curabatur morbus concupiscentiae, quae radicabatur in carne ; et propterea, quantumcumque satisfaceret, remanebat natura corrupta et ita necessitas ad transfundendam originalem culpam. Ex parte vero naturae sumitur ratio, quia, cum natura humana tota in ipso vitiata esset, tantum pensabatur illa corruptio naturae quanti pretii est tota humana natura ; et ideo, quidquid Adam faceret, longe inferius esset eo quod exigebat Deus ad tantae corruptionis et damnationis recompensationem ; et ideo pro illa non poterat satisfacere.
Posset etiam nihilominus assignari ratio ex parte divinae offensae, quae, cum esset infinita ratione eius, quia est contra infinitum, non recipiebat recompensationem, nisi aliquis satisfaceret qui esset infinite bonus. Et ideo non indocte dicunt aliqui quod non solum satisfactio pro peccato Adae, sed etiam pro quocumque alio peccato fundata est super meritum et satisfactionem Christi, in cuius fide et Sacramentis Deus parcit quibuscumque parcit. Et ideo contingit omnes de plenitudine eius accipere et ipsum dici caput totius Ecclesiae, tam finalis quam primitivae. Patet igitur quod, quocumque modo dicatur, impossibile fuit Adam pro posteris satisfacere. Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de verbo Anselmi, quod si nequisset iustitiam producere etc., dicendum quod Anselmus loquitur ibi de iustitia originali et illam dicit quod Adam et servare potuit posteris et transfundere. Hoc autem intelligendum est sane, non quia aliqua qualitas, quae esset in anima Adae, per multiplicationem ad posteros descenderet, sed quia anima Adae innocens coniuncta fuerat carni purae et immaculatae ; et, si stetisset, anima potuisset illam carnem servare et a corruptione mortis et a corruptione libidinis ; et haec rectitudo erat originalis iustitia. Si autem in hac Adam perstitisset, cum generaret posteros, carnem immaculatam transfunderet. Et similiter,dum anima creata a Deo innocens tali carni uniretur, illud idem posse et eamdem rectitudinem haberet quam habuit anima Adae et per hoc originalem iustitiam. Et pro tanto originalis iustitia transfundi dicitur, quia, si hanc habet pater, necesse est quod hanc habeat filius ; et hoc est ex ratione bonae dispositionis ex parte carnis, quam originalis iustitia concernit. Non sic est de iustitia satisfactionis, quae voluntatem respicit, non carnis integritatem.
Ad illud quod obicitur, quod sicut fuimus in Adam peccante, ita fuimus in ipso satisfaciente, dicendum quod non est simile, quia peccatum Adae, pro eo quod illam iustitiam originalem privabat, non tantum respiciebat personam, sed etiam naturam. Sed quia illa satisfactio illam innocentiam non restituebat, personam, non naturam respiciebat ; et ideo non sic in posteros redundare potuit satisfactio sicut redundavit ibi transgressio.
Ad illud quod obicitur, quod si oppositum est causa oppositi etc., dicendum quod istud intelligendum est in his oppositis quorum utrumque est aliqua natura et in eis qude recte sunt opposita et secundum illud in quo opponuntur. Et ratione huius triplicis conditionis illa propositio non habet locum in proposito. Primum quidem, quia culpa non dicit aliquam naturam, sed potius privationem. Secundo vero, quia iustitia satisfactionis non directe opponitur culpae originali, sed potius originalis iustitia ; et si illa originalis iustitia fuisset in Adam generante, fuisset causa oppositi. Tertio vero, quia culpa ipsius Adae opponitur ipsi satisfactioni in quantum corrumpebat personam, non in quantum corrumpebat naturam ; et in quantum corrumpebat personam, meritum erat aeternae damnationis ; in quantum vero corrumpebat naturam, principium erat universalis corruptionis. Iustitia ergo satisfactionis auferebat ab ipso Adam meritum aeternae damnationis ; et secundum illud opponebatur ei et erat causa oppositi, videlicet aeternae beatitudinis per modum meriti ; vitium autem corruptionis non auferebat nec eius oppositum causabat, quia secundum illud non opponebatur ei.
Ad illud quod obicitur, quod pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum, dicendum quod illud verum est ubi misericordia sic habet locum quod non excludit iustitiam. Iustitia autem requirebat maiorem satisfactionem quam. Adam posse facere ; et ideo misericordia pro illa modica satisfactione Adae non debebat toti generi humano donare offensam, sed quod nobis et sibi deerat decebat eum supplere ; quod et fecit, cum propter nimiam caritatem suam Filium suum unigenitum misit in similitudinem carnis peccati, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo.
Ad illud quod obicitur, quod potentior est gratia quam sit culpa, responderi potest dupliciter : primo, quod illud intelligendum est respectu illius effectus ad quem gratia ordinatur. Gratia autem gratum faciens, ipsi Adae collata, non ordinabatur ad removendam carnis corruptionem, sed voluntatis deordinationem, quia reformativa erat imaginis, non reparativa carnis. Nihilominus tamen in reparatione carnis potentior est aliquo modo quam culpa, dum per gratiam meretur homo secundam stolam. Aliter potest dici quod, etsi gratia potentior sit quam culpa, non tamen sequitur quod totum reformet quod culpa destruxit. Multo enim facilius est destruere quam construere. Unde unus malus cibus aliquando plus corrumpit naturam quam centum bonae medicinae possint eam reparare, quamvis medicinae illae sint valde potentes et virtuosae.
Ad illud quod obicitur de lege pupillorum, dicendum quod Adam ad posteros non comparatur sicut tutor ad pupillos, sed sicut pater ad filios. Unde sicut pater facilius potest bona sua dissipare et destruere et per consequens hereditatem filiorum suorum devastare quam possit illam post devastationem et consumtionem reparare, sic et in proposito intelligendum est se habere.