Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de illo verbo Augustini, quod dicit : Opera diaboli, quae vitia dicuntur, actus sunt, non res. Sed contra : Fulgentius dicit, et habetur in Glossa super 3, 5 ad Romanos : "Deus illius rei est ultor, cuius non est actor". Ergo, si Deus est ultor peccati, peccatum est res. Item, videtur quod contraria impllcentur in illo verbo : omne enim ens est aliqua res ; sed vitium est actus, sicut ipse dicit, et actus est quaedam differentia entis : ergo idem est dicere vitia esse actus et non res, quod affirmare inferius et negare superius de eodem ; quod est impossibile. Item, ipse Augustinus videtur sibi contradicere, cum dicit, in Enchiridio, quod aliquae sunt res quibus homines mali sunt ; tales non sunt nisi vitia et peccata : ergo vitia sunt res.

Respondeo : Dicendum quod res accipitur communiter et proprie et magis proprie. Res, secundum quod communiter dicitur, dicitur a reor, reris ; et sic comprehendit omne illud quod cadit in cognitione, sive sit res exterius sive in sola opinione. Proprie vero dicitur res a ratus, rata, ratum, secundum quod ratum dicitur esse illud quod non tantummodo est in cognitione, immo est in rerum natura, sive sit ens in se sive in alio ; et hoc modo res convertitur cum ente. Tertio modo dicitur res magis proprie, secundum quod dicitur a ratus, rata, ratum, prout ratum dicitur illud quod est ens per se et fixum ; et sic res dicitur solum de creaturis et substantiis per se entibus. Si igitur res accipiatur primo modo, peccatum est res et quantum ad actionem substratam et quantum ad deformitatem ; et sic accipit Fulgentius, Si vero res dicatur secundo modo, sic peccatum dicitur res non ratione deformitatis, sed ratione actus substrati ; et sic accipit Augustinus, in Enchiridio. Tertio modo accipiendo hoc nomen res, sic peccatum nec est res ratione deformitatis nec ratione actus substrati ; et sic accipit Augustinus in verbo proposito, cum dicit quod opera diaboli vitia sunt, non res. Et per hoc patet responsio ad totum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod natura non est, Deus non fecit. Videtur enim hoc esse falsum, quia multa sunt quae fiunt praeter naturam, et tamen constat quod a Deo sunt, sicut multa accidentia, quae inducuntur per acquisitionem et per violentiam et etiam per gratiam et per miraculum. Item, omne quod est natura aliqua, vel est substantia vel proprietas ei naturaliter inhaerens ; sed multa sunt quae nec naturaliter insunt nec per se sunt : ergo non videtur esse verum illud quod dicitur quod Deus non fecit illud quod natura non est.

Respondeo : Dicendum quod sicut hoc nomen res tripliciter accipitur, ita hoc nomen natura. Uno enim modo dicitur natura res quae naturaliter est vel proprietas quae naturaliter inest. Secundo modo dicitur natura largius, non solum res per se ens vel proprietas naturaliter inhaerens, sed etiam omne quod conservat naturam vel quod saltem aliquo bono non privat ; et istos duos modos ponit Magister in littera. Tertio modo dicitur natura largissime omne ens quod est in aliqua re naturali, sive sit naturaliter inhaerens sive non sive sit salvativum sive non. Cum ergo dicit Augustinus quod natura est omne quod Deus fecit, potest natura accipi tribus modis, secundum quod facere Dei accipitur tripliciter. Uno enim modo facere dicitur Deus creando ; secundo modo concreando ; tertio modo cooperando ; et ita, secundum quod extenditur verbum faciendi, extenditur nomen naturae ; sicut facere dicitur Deus actionem substratam peccato cooperando libero arbitrio, sic etiam nomen naturae se extendit ad illam actionem ; et sicut facere Dei nunquam se extendit ad deformitatem, sic nec natura. Et ideo ex hac auctoritate non potest haberi quod actio substrata deformitati non sit a Deo, sed hoc tantum habetur quod deformitas non sit a Deo.

Dub. III.

Item quaeritur de illa ratione, quam Magister in littera dimittit insolutam. Ait enim sic : Quid mirum, si Deus non dicitur esse actor peccatorum, in quantum nihil sunt, cum nihili nullus actor exlstere queat. Videtur enim efficaciter arguere. Cum enim peccatum aliquo modo habeat actorem, et non possit habere secundum quod nihil est, habet ergo secundum quod aliquid est. Si ergo nullo modo habet Deum actorem, videtur quod peccatum, in quantum actus est, a Deo non sit.

Respondeo : Dicendum est ad hoc quod illud argumentum deficit, quia aliter peccatum est nihil, aliter est nihil illud quod nullo modo est. Peccatum enim formaliter nihil est, nihilominus tamen circa aliquid est et alicuius boni privatio est. Et, quamvis illud quod nullo modo est non possit habere actorem, tamen illud quod dicit defectum circa ens potest habere actorem, non, inquam, actorem efficientem, sed deficientem. Et sic patet quod ratio ilia non recte procedit.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Iniquitas ipsa non est substantia. Aut enim substantia dicitur proprie aut dicitur communiter. Si dicitur proprie, nec etiam iustitia est substantia. Si dicitur communiter, ergo omne quod habet aliquam essentiam, dicitur substantia. Sed habitus malus habet aliquam essentiam, in quantum habitus : ergo videtur quod possit dici substantia : ergo videtur quod malus habitus, ut luxuria, debeat laudare Deum.

Respondeo : Dicendum quod sicut nomen naturae multipliciter accipitur, ita et nomen substantiae. Praeter enim illos quatuor modos, quos dicit Philosophus, quod substantia dicitur materia, forma, compositum et essentia uniuscuiusque, potest aliter distingui substantia iuxta verba beati Augustini: uno modo, ut dicatur res permanens et per se stans ; alio modo, ut dicatur res permanens, non tamen per se stans, sed alii inhaerens ; tertio modo, ut dicatur substantia quaelibet essentia actu ens, sive per se stans sive .non ; et hoc modo substantia se extendit ad omne eris. Et sic accipit Augustinus cum dicit : Quod nulla substantia est, nihil omnino est. Cum ergo dicitur quod iniquitas substantia non est, dicendum quod iniquitas accipitur abstracte pro ipsa deformitate, non pro habitu circa quem deformitas consistit.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Poenarum Deus actor est. Videtur enim hoc esse falsum, quia nullius est Deus actor nisi quod habet exemplar in Deo ; sed poena, secundum quod poena, non habet exemplar in Deo : ergo videtur quod Deus non sit actor poenae. Item, idem est fieri Deo auctore et Deo volente. Sed, sicut dicit Damascenus, Deus non plasmavit nos ad puniendum. Ergo, si Deo non placent mala poenae, videtur quod non sint ab ipso tamquam ab actore.

Respondeo : Dicendum quod quaedam sunt, quae habent exemplar in Deo secundum conformitatem, quae attenditur quantum ad esse eorum speciale ; quaedam vero secundum conformitatem, quae attenditur quantum ad esse generale. Quamvis igitur poena sive passio non habeat correspondens in Deo passionem vel poenam, habet tamen correspondens in genere entis et in genere ordinis ; et istud sufficit ad hoc quod aliquid habeat in Deo exemplar.

Ad aliud dicendum quod voluntas in Deo duplex est, videlicet antecedens et consequens ; et quamvis poena non sit a voluntate antecedente, nihilominus tamen est a voluntate consequente.

Qualiter autem poena sit a Deo et quae, hoc determinatum est supra, distinctione praecedenti. Licet enim Magister dicat poenas a Deo esse, non tamen hoc intelligendum est universaliter. Ideo ad hoc quod ista verba, quae dicuntur in hac distinctione, intelligantur sane, necessario oportet istas quatuor propositiones tamquam regulas infallibiles supponere. Quarum prima est, quod omne illud quod dicit positionem aliquam est a Deo. Secunda est, quod omne illud quod aliquem ordinem dicit, in quantum huiusmodi, est a Deo. Tertia est, quod nullus defectus, secundum quod huiusmodi, est a Deo, propter hoc quod hoc repugnat divinae potentiae. Quarta est haec, quod nullum inordinatum, secundum quod huiusmodi, est a Deo, quia repugnat divinae sapientiae. His autem tamquam manifestis praesuppositis, oportet etiam scire distinguere. Primo circa poenam quantum ad rationem poenae et quantum ad illud quod substernitur. Secundo oportet scire quod aliqua poena est acta, aliqua contracta, aliqua inflicta. Tertio oportet intelligere distinctionem huius nominis res, quoniatfi dicitur tripliciter. Quarto oportet intelligere distinctionem huius nominis natura et substantia, secundum quod distincta sunt supra. Et his intellectis, manifestantur ea qua dicuntur in littera.

PrevBack to TopNext