Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quis sit ille finis, ex cuius bonitate voluntas est bona et ad quem debent referri nostrae voluntates ut sint rectae.

Secundo quaeritur, quis sit ille finis, ex cuius bonitate voluntas est bona et ad quem debent referri nostrae voluntates ad hoc quod sint rectae.

Rationes principales

Et quod huiusmodi finis sit caritas, videtur : I ad Timotheum 1, 5 : "Finis praecepti est caritas" ; sed ad illum finem referendae sunt voluntates, ad quem referuntur praecepta : si ergo caritas est finis praecepti, caritas est finis bonae voluntatis.

Item, ad Romanos 13, 8 : "Qui diligit proximum legem implevit" ; et iterum : "Plenitudo legis est dilectio" ; sed ad illud referendae sunt voluntates, in quo consistit plenitudo et consummatio legis : si ergo caritas et dilectio est huiusmodi, patet etc.

Item, hoc videtur ratione. Omnis bona voluntas ad hoc ordinatur ut homo fruatur Deo et ad hoc quod habeat Deum ; sed nos non fruimur Deo nec habemus ipsum nisi per caritatem : ergo habere caritatem non est aliud quam habere Deum. Si ergo omnis bona voluntas est ordinata ad hoc quod habeat Deum, videtur quod finis omnis bonae voluntatis sit ipsa caritas.

Item, natura in operando finaliter intendit formam perficientem in esse naturae : ergo voluntas in operando principaliter intendit formam perfectivam in esse moris ; sed forma vel habitus perfectivus voluntatis in esse moris est ipsa caritas : ergo caritas est finis prin cipalis omnis bonae voluntatis.

Sed contra : Ad Romanos 10, 4 : "Finis legis Christus" ; sed idem est finis legis et bonae voluntatis : ergo videtur quod Christus sit principalis finis bonae voluntatis, non ergo caritas.

Item, Bernardus, in libro De diligendo Deo : "De amore venitur in caritatem et de caritate venitur ad sapientiam". Ergo sapientia est excellentius quam caritas ; sed illud debet poni finis bonae voluntatis quod est excellentissimum : ergo finis bonae voluntatis non est caritas, sed sapientia.

Item, finis est illud quo fruendum est ; sed caritate non est fruendum, quia solo bono increato est fruendum : ergo videtur quod caritas non sit finis principalis bonae voluntatis. Si tu dicas quod finis bonae voluntatis non est caritas creata, sed increata, contra, Apostolus : Finis praecepti est caritas procedens de corde puro ; sed caritas procedens de corde puro et fide non ficta non est nisi caritas creata : ergo etc.

Item, finis bonae voluntatis est illud, quo habito, voluntas nihil ultra quaerit ; sed, habita caritate, adhuc voluntas ultra quaerit aliquid, videlicet ipsum Deum ; immo quanta maiorem habet caritatem, tanto magis quaerit : ergo videtur quod caritas non habeat rationem finis.

Item, quod est pondus in corporibus, hoc est amor in spiritibus ; sed pondus in corporibus nullo modo dicitur esse finis motus localis : ergo amor in spiritibus nullo modo dicetur esse finis appetitus rationalis, ergo nec voluntatis.

Item, finis et principium sunt distincta ; sed caritas est radix omnium bonarum affectionum : si ergo finis consequitur illud quod est ad finem, et caritas est radix, videtur quod nullo modo debeat dici finis bonae voluntatis.

Conclusio

Caritas est finis omnis bonae voluntatis

Respondeo : Dicendum quod Magister recte dicit in eo quod finem omnis bonae voluntatis caritatem assignat ; secutus est enim in hoc doctrinam Apostoli et beati Augustini. Nam Apostolus expresse dicit quod caritas est consummatio praecepti, et plenitudo legis. Augustinus etiam dicit, in Enchiridio, quod omnia praecepta divina referuntur ad caritatem. Et, in libro De doctrina Christiana, ostendit quod ad caritatis mandatum commendandum ordinatur tota Scriptura ; et ita caritas non tantummodo est finis bonae voluntatis, sed etiam totius sacrae Scripturae et cognitionis secundum pietatem. Licet autem Deus vel beatitudo sive Christus possit dici finis bonae voluntatis, maluit tamen Magister dicere quod caritas sit finis, pro eo quod completa ratio finiendi competit ipsi caritati. Cum enim tripliciter dicatur finis, videlicet finis in quo quiescitur, et finis quo quiescitur ; et finis, quo quiescitur, dicitur dupliciter : vel simpliciter vel ut nunc : quolibet istorum modorum caritas est finis bonae voluntatis. Nam caritas increata, quae Deus est, de qua dicitur I Canonicae Ioannis 4, [16] : Deus caritas est, est finis in quo quiescitur. Caritas vero creata et consummata, utpote caritas patriae, est finis quo quiescitur simpliciter in Deo. Caritas vero inchoata, utpote caritas viae, est finis quo quiescitur in Deo ut nunc. Sicut enim locatum non quiescit in loco nisi mediante pondere, sic anima in Deo non habet quietari, qui est eius locus et finis ultimus, nisi mediante dilectione, quae habet considerare bonum sub ratione boni. Bonum autem sub ratione boni simul tenet rationem finis et amabilis ; et propterea intentio finis potissime attribuitur caritati. Concedendae sunt igitur rationes quae hoc ostendunt.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod Christus est finis praecepti, dicendum quod per hoc non excluditur quin caritas sit finis. Nam, etsi Christus sit finis in quo quiescitur, nihilominus caritas potest esse finis quo quiescimus in Christo. Rursus, caritas, secundum quod est finis in qpo quiescimus, convenit toti Trinitati ; et ideo simul possunt haec duo stare, quod Christus sit finis legis et caritas similiter.

Ad illud quod obicitur, quod de caritate pervenitur ad sapientiam, ergo sapientia est excellentior, dicendum quod, secundum quod Bernardus loquitur ibi de sapientia, sapientia non dicit aliud donum quam caritas, sed novum statum eiusdem doni, ita quod caritas communiter accepta distinguitur contra caritatem dictam appropriate. Prout tamen caritas describitur communiter, sic continet et amorem et sapientiam ; et hoc modo ponitur esse finis praecepti.

Ad illud quod obicitur, quod finis est illud quo fruendum est, dicendum quod secundum quod finis dicitur dupliciter, scilicet quo quiescitur et in quo quiescitur, sic frui aliquo dicitur dupliciter : aut sicut obiecto aut sicut dispositivo ; et utroque modo caritate fruimur. Nam caritate, quae Deus est, fruimur sicut obiecto ; caritate, quae habitus est, fruimur sicut dispositivo ; et sic patet quod illud non obviat proposito.

Ad illud quod obicitur, quod voluntas habito fine suo quiescit, dicendum quod illud verum est, quando habet finem suum complete ; caritas autem, etsi in via habeatur, non tamen habetur complete : Ignis enim est in Sion, et caminus in Ierusalem. Cum autem habebitur in patria, nihil ultra quaeretur, pro eo quod per eam habebitur bonum increatum, in quo consistit finis et quietatio omnium nostrorum desideriorum.

Ad illud quod obicitur, quod pondus in corporibus non est finis motus, dicendum quod non est simile, quia pondus reperitur in corporibus, tam in absentia loci debiti quam in praesentia ; caritas autem nunquam est in anima nisi Deo praesente. Unde omnis qui habet caritatem, habet Deum ; et propterea, dum omnis nostra operatio ad habendum Deum ordinatur, ordinatur ad habendam caritatem. Non sic autem est de pondere, quia non quodlibet corpus habens pondus habet locum sibi debitum.

Ad illud quod obicitur, quod finis et principium sunt diversa, respondent aliqui quod caritas differenti modo est principium et finis. Nam principium est boni operis secundum esse inchoatum, et finis est secundum esse consummatum et perfectum. Ad hoc enim unusquisque bene operatur, ut in eo Dei amor et caritas augeatur. Aliter potest dici et probabilius quod sicut modus, species et ordo super idem, fundantur, et tamen modus dicit comparationem ad efficiens et species ad exemplar et ordo dicit comparationem ad finem, sic caritas respectu boni operis potest habere et rationem efficientis et finis secundum diversas comparationes. Caritas enim continuat voluntatem nostram ipsi Deo ut principio moventiet conformat ut regulae dirigenti et conjungit ut fini quietanti ; et ideo, sicut ipse Deus habet rationem efficientis, in quantum movet, et formalis, in quantum dirigit, et finalis, in quantum quietat : sic et ipsa caritas respectu operis rationem habet istius triplicis causae ; nec est inconveniens, quia, secundum Philosophum, tria genera causarum possunt in unum coincidere. Et sic patet quod, etsi caritas sit principium boni operis, nihilominus potest esse finis secundum diversas comparationes. Et per hoc patet responsio ad illud quod ultimo quaerebatur, quare caritas dicitur radix et forma virtutum et finis. Hoc enim dicitur secundum diversas comparationes nostrae. voluntatis ad divinam voluntatem ; dicitur etiam super hoc vinculum perfectionis in comparatione ad proximos, qui nobis iunguntur vinculo caritatis.

PrevBack to TopNext