Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum synderesis sit in genere cognitionis vel affectionis.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum synderesis sit in genere cognitionis vel affectionis.

Rationes principales

Et quod sit in genere affectionis, videtur : Per illud quod dicitur in Glossa super 1, 10 Ezechielis, in qua post plura verba dicitur de synderesi : "Hic est spiritus, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus" ; sed gemere est actus affectionis : si ergo synderesis est gemere, synderesis spectat ad potentiam affectivam.

Item, Ambrosius dicit, et habetur in littera, quod "homo subiectus peccato naturaliter vult bonum". Sed illud quod naturaliter inclinat nos ad bonum, vel est synderesis vel conscientia : ergo illa voluntas inclinans nos ad bonum vel est synderesis vel conscientia ; sed non est conscientia : ergo est synderesis.

Item, contra malum est bonum sibi oppositum ; sed nos habemus in parte motiva sensibili aliquid impellens ad malum : ergo et in parte motiva rationali debet in nobis aliquid esse instigans ad bonum ; hoc autem non est nisi synderesis : ergo synderesis est in parte affectiva.

Item, sicut intellectiis indiget lumine ad iudicandum, ita affectus indiget calore quodam et pondere spirituali ad recte amandum. Ergo sicut in parte animae cognitivae est quoddam naturale iudicatorium, quod quidem est conscientia, ita in parte animae affectiva erit pondus ad bonum dirigens et inclinans ; hoc autem non est nisi synderesis : ergo etc.

Sed contra : 1. Super illud Malachiae 2, 15 : "Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescendae tuae noli despicere", Glossa Hieronymi : "Per "uxorem adolescendae"intellige legem naturalem scriptam in corde, "spiritus"vero dicitur non animalis pars, quae "non percipit ea quae Dei sunt", sed rationalis" ; hanc autem vocat synderesim. Ergo videtur quod synderesis se teneat ex parte rationis sive cognitivae. Si tu dicas quod spiritus accipitur ibi communiter ad intellectum et affectum, obicitur per hoc quod in eadem Glossa subiungitur : Hic est spiritus, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Sed postulare est actus rationis : ergo etc.

Item, super illud Lucae 10, 30 : "Abierunt, semivivo relicto", Glossa : "Immortalitatem exuere, sed rationis sensum abolere non possunt quin homo sapere et Deum possit cognoscere". Si ergo sensus rationis se tenet ex parte rationis, et huiusmodi sensus, qui in nobis remanet, non est aliud quam synderesis, videtur etc.

Item, scintilla conscientiae et conscientia sunt in eadem parte ; sed conscientia, ut superius probatum est, spectat ad cognitivam, et synderesis est scintilla conscientiae, secundum quod dicitur super Ezechielis 1, 10: ergo videtur quod synderesis se teneat ex parte cognitivae.

Item, si synderesis se tenet ex parte motivae, aut ergo est potentia aut passio aut habitus. Passio non ; hoc constat. Habitus non, ut videtur, quia aut esset bonus aut malus. Non bonus, quia, si bonus, esset virtus ; si malus, esset vitium : quorum neutrum conceditur de synderesi. Potentia non, ut videtur, quia potentia voluntatis indifferenter se habet ad quodcumque appetibile ; synderesis autem non dicitur respectu, cibi et potus et huiusmodi appetibilium. Ergo non videtur quod aliquo modo se teneat ex parte affectivae.

Est igitur quaestio, quid sit ipsa synderesis et de comparatione ipsius ad legem naturalem et ad conscientiam, quomodo se habent, utrum sint eadem vel diversa.

Item, qualiter se habeat ad tres animae potentias, videlicet concupiscibilem, irascibilem et rationalem. Videtur enim quod sit aliquid praeter haec tria, secundum quod habetur in Glossa super 1, 10 Ezechielis : Facies hominis etc., Glossa : Plerique iuxta Platonem rationabilitatem animae et irascentiam et concupiscentiam ad hominem et leonem et vitulum referunt, quartam vero supra haec et extra haec ponunt, quam Graeci vocant synderesim, quae scintilla conscientiae in Cain quoque non exstinguitur, qua victi voluptatibus vel furore, et ipsa interdum rationis similitudine decepti, nos peccare sentimus ; quam proprie aquilae deputant non se miscentem tribus, sed ipsa errantia corrigentem. Ex hac Glossa videtur quod differat ab illis tribus. Sed contra hoc est quod, in libro De spiritu et anima, dicitur quod sufficienter dividuntur vires animae per has tres, videlicet per concupiscibilem, irascibilem et rationalem. Ergo, si synderesis est aliquid animae, videtur quod ipsa se teneat necessario penes aliquam istarum trium virium vel penes omnes.

Conclusio

Synderesis, cum stimule ad bonum, se tenet ex parte affectus.

Respondeo : Dicendum quod circa distinctionem synderesis ab aliis viribus multiplex est opinio sicut et circa distinctiones aliarum virium animae.

Voluerunt enim aliqui dicere et ex Glossa praecedenti, prius posita, super 1, 10 Ezechielis, colligere quod synderesis dicitur supremum ipsius animae. Supremum autem ipsius animae est superior portio rationis, qua anima ad Deum convertitur ; et illa superior portio regit inferiorem portionem rationis et irascibilem et, concupiscibilem. Haec autem superior portio, secundum quod ad Deum convertitur, semper est recta ; obliquatur tamen secundum quod descendit ad haec inferiora. Et isti dixerunt quod inter synderesim et conscientiam et legem naturalem talis est differentia, scilicet quod synderesis nominat ipsam potentiam, scilicet superiorem portionem ; conscientia vero nominat ipsius habitum, secundum quem regit inferiorem portionem ; lex vero naturalis nominat illud ad quod conscientia dirigit. Hic autem modus dicendi satis videtur esse probabilis, nisi repugnaret illi Glossae prius habitae, quae dicit quod synderesis aliis peccantibus non se immiscet. Cum enim mortale peccatum non possit esse absque actu superioris portionis, quia in manducatione viri consistit consummatio peccati, si synderesis esset superior portio rationis, utique aliis peccantibus se immisceret. Praeterea, superior portio rationis dicit ordinationem ad Deum ; actus autem synderesis non tantum respicit Deum, sed etiam proximum, secundum quod lex naturalis respicit utrumque.

Et ideo est alius modus dicendi, quod, cum potentiae rationales dupliciter habeant moveri, scilicet intellectus et affectus, et per modum naturae et per modum deliberationis, quemadmodum libertas arbitrii consistit in ratione et voluntate, secundum quod movetur deliberative, sic conscientia et synderesis respiciunt rationem et voluntatem, in quantum moventur per modum naturae - tam synderesis quam conscientia quam etiam lex naturae semper ad bonum inclinant, sed liberum arbitrium aliquando ad bonum, aliquando ad malum - et ideo sicut liberum arbitrium simul complectitur rationem et voluntatem, sic synderesis rationem simul et voluntatem complectitur, et lex naturalis similiter et conscientia similiter et pro eodem accipi possunt. Appropriate tamen synderesis dicit potentiam et conscientia habitum et lex naturalis obiectum. Sive alio modo appropriando, ut synderesis dicat habitum respectu boni vel mali in universali ; conscientia vero habitum respectu boni vel mali in particulari ; lex vero naturalis indifferenter se habeat ad utrumque. Sed quia, ut habitum fuit prius, conscientia dicit habitum se tenentem ex parte intellectus, aut necesse erit praeter conscientiam et synderesim ponere in nobis aliquod directivum aut necesse est ponere quod synderesis se teneat ex parte affectus.

Et propterea est tertius modus dicendi, quod quemadmodum ab ipsa creatione animae intellectus habet lumen, quod est sibi naturale iudicatorium, dirigens ipsum intellectum in cognoscendis, sic affectus habet naturale quoddam pondus, dirigens ipsum in appetendis. Appetenda autem sunt in duplici genere : quaedam enim sunt in genere honesti, quaedam in genere commodi ; sicut et cognoscibilia sunt in duplici genere : quaedam in genere speculabilium et quaedam ex parte moralium. Et quemadmodum conscientia non nominat illud iudicatorium, nisi in quantum dirigit ad opera moralia, sic synderesis non nominat illud pondus voluntatis sive voluntatem cum illo pondere, nisi in quantum illam habet inclinare ad bonum honestum. Et quemadmodum nomen conscientiae potest accipi pro potentia cum tali habitu vel pro habitu talis potentiae, sic etiam synderesis. Usitatiori tamen modo loquendi synderesis potius nominat potentiam habitualem quam nominet habitum ; sicut patet in auctoritatibus quae supra inductae sunt. Et quia illa potentia nunquam separatur ab illo habitu, hinc est quod habitus et potentia uno nomine comprehenduntur, et potentia illa, ut sic habilitata, nomen sui habitus sortitur.

Et ex hoc patet responsio ad quaestionem primo propositam, qua quaerebatur, utrum synderesis dicat quid affectivum vel cognitivum. Dico enim quod synderesis dicit illud quod stimulat ad bonum ; et ideo ex parte affectionis se tenet, sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt.

Ad rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod synderesis est spiritus rationalis, qui postulat et interpellat, dicendum quod, sicut dicit Gregorius super Iob 1, 8 non tantum loquimur ad Deum cogitationibus et exterioribus verbis, sed etiam affectibus et desideriis ; et propterea, dum synderesis continue stimulando nos facit bonum desiderare, dicitur gemitibus Inenarrabilibus ad Deum interpellare.

Ad illud quod obicitur de sensu rationis, dicendum quod per sensum rationalem magis intelligitur ibi iudicatorium naturale quam intelligatur synderesis. Si quis autem contendat quod per sensum illum accipitur synderesis, distinguendum est quod ratio aliquando accipitur proprie pro parte cognitiva, alii quando accipitur communiter, prout comprehendit totum spiritum rationalem ; et sic sensus rationis non tantum sumitur ex parte cognitivae, sed etiam ex parte affectivae, sicut patet de spirituali gustu et tactu ; et ideo ex hoc non sequitur quod synderesis se teneat ex parte cognitionis.

Ad illud quod obicitur, quod synderesis est scintilla conscientiae, dicendum quod ideo dicitur scintilla, pro eo quod conscientia, quantum est de se, non potest movere nec pungere sive stimulare nisi mediante synderesi, quae est quasi eius stimulus et igniculus. Unde sicut ratio non potest movere nisi mediante voluntate, sic nec conscientia nisi mediante synderesi ; et ideo non sequitur ex hoc quod sit ex parte cognitivae, immo potius quod sit ex parte affectivae.

Ad illud quod quaeritur, utrum sit potentia vel passio vel habitus, dicendum quod est potentia proprie, attamen non nominat potentiam voluntatis generaliter, sed solum voluntatem in quantum movetur naturaliter ; nec adhuc universaliter, sed solummodo respectu boni honesti vel eius oppositi. Nihilominus potest etiam dicere habitum ; sed ille non debet dici nec virtus nec vitium, pro eo quod virtus et vitium proprie respiciunt liberum arbitrium et voluntatem, in quantum est deliberativa, non in quantum est naturalis.

Ex praedictis patet responsio ad illas quaestiones quae ultimo quaerebantur. Ad illud enim quod quaeritur, quomodo se habeat synderesis ad conscientiam et legem naturalem, dicendum quod sic se habet synderesis ad conscientiam, sicut se habet caritas ad fidem vel habitus ipsius affectus ad habitus intellectus practici, secundum quod est habitus. Lex autem naturalis communiter se habet ad utrumque, videlicet ad synderesim et ad conscientiam. Nam lex naturalis dupliciter accipi potest : uno modo, prout dicit habitum in anima ; et sic, quia per legem naturalem instruimur et per legem naturalem recte ordinamur, dicit habitum, qui comprehendit intellectum et affectum, et ita comprehendit synderesim et conscientiam. Alio modo lex naturalis vocatur collectio praeceptorum iuris naturalis ; et sic nominat obtectum synderesis et conscientiae, unius sicut dictantis et alterius sicut inclinantis. Nam conscientia dictat et synderesis appetit vel refugit. Et utroque istorum modorum invenitur lex naturalis in diversis locis ; hoc tamen ultimo modo accipitur magis proprie. Et sic, ut proprie loquamur, synderesis dicit potentiam affectivam, in quantum naturaliter habilis est ad bonum et ad bonum tendit ; conscientia vero dicit habitum intellectus practici ; lex vero naturalis dicit obiectum utriusque.

Et per hoc patet responsio ad quaestionem ultimam, qualiter synderesis se habeat ad concupiscibilem, rationalem et irascibilem. Illae enim tres potentiae indifferenter nominant potentias animae, sive secundum quod moventur naturaliter sive secundum quod moventur deliberative. Synderesis autem nominat potentiam affectivam, secundum quod movetur naturaliter et recte ; et ideo non distinguitur ab illis potentiis secundum essentiam potentiae, sed secundum modum movendi ; et quia secundum illum modum movendi semper movet recte, hinc est quod dicitur super alias volare et aliis errantibus non se immiscere, sed eas corrigere.

PrevBack to TopNext