Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum qualitas operum semper respondeat qualitati intentionis.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum qualitas operum semper respondeat qualitati intentionis ; et hoc est quaerere, utrum omne opus, quod fit bona intentione, sit bonum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur :

Primo, auctoritate Ambrosii, quam Magister adducit in littera : "Affectus tuus operi tuo nomen imponit". Si ergo denominatio operis est a qualitate, et intentio sive affectus opus denominat, videtur etiam quod informet qualitate sua.

Item, arbor bona, quae operatur secundum quod bona, facit semper fructum bonum ; sed voluntas, quae est arbor, cum bona intentione operatur, operatur secundum quod bona : ergo videtur quod faciat opus bonum.

Item, actus non est meritorius nec demeritorius nisi quia voluntarius ; et voluntas nec est bona nec est mala nisi ex intentione, sicut supra ostensum est. Si ergo bonitas voluntatis facit bonitatem in opere et bonitas intentionis facit bonitatem in voluntate, ergo, a primo, qualitas operis causatur a qualitate intentionis.

Item, potentius est bonum respectu boni quam malum respectu mali ; sed qualecumque sit opus et quantumcumque sit bonum, depravari potest per malam intentionem : ergo multo fortius, qualecumque sit opus et quantumcumque malum, rectificari potest ex bona intentione. Et potest huius argumenti illatio confirmari quasi a minori et a simili et per consequentiam in ipso, quia si oppositum est causa oppositi, et propositum propositi : Si ergo mala intentio semper causat malum, bona semper causat bonum.

Item, esto quod aliquis faciat opus malum bono fine, ita quod malitia sit in opere et bonitas in intentione : aut intentio permanet bona, opere existente malo, aut intentio fit mala ex opere malo aut intentio facit opus bonum. Si primo modo, ergo simul et semel merebitur quis et demerebitur ; quod est impossibile. Si secundo modo, sed contra : opus est effectus intentionis ; sed effectus non influit in causam, sed potius e converso : ergo potius intentio communicat suam proprietatem operi quam opus intentioni : ergo, si intentio est bona, necesse est opus esse bonum, quod ex ipsa procedit.

Item, quantumcumque opus de se sit malum, si tamen fiat ab eo qui operatur omnino praeter intentionem, sicut ab eo qui omnino caret usu rationis, non est aliquo modo culpabile : ergo, si privatio intentionis opus quantumcumque de se malum potest privare malitia et facere quod non sit malum malitia moris, pari ratione videtur quod rectificatio intentionis opus quantumcumque de se malum, potest facere bonum et rectum.

Sed contra : Hugo de Sancto Victore : "Amor transformat amantem in amatum" ; hoc autem non dicitur e converso : ergo, qualiscumque sit intentio, si voluntas velit malum, necesse est eam effici malam : ergo non videtur quod qualitas operis correspondeat qualitati intentionis.

Item, Philosophus dicit quod "aliqua sunt quae mox nominata coniuncta sunt malo", et talia dicunt theologi esse mala secundum se. Si igitur in talibus actibus inseparabiliter adhaeret malitia, videtur quod huiusmodi actus non possint fieri boni ex intentione nostra.

Item, aliquid est malum, quod est contra Dei mandatum ; sed intentio nostra non potest divinum mandatum infringere : ergo non potest, facere quod homo, faciendo contra Dei mandatum, non peccet : igitur, quantumcumque bonum intendat, si contra Dei mandatum faciat, non erit bonum, sed malum : ergo non est generaliter verum quod qualitas operis a qualitate intentionis, causetur.

Item, bonum absolutum praesupponit bonum ex circumstantia ; nihil enim est simpliciter et absolute bonum, nisi vestiatur debitis conditionibus et circumstantiis. Sed aliqua sunt opera, quae semper dicunt carentiam debitae circumstantiae, sicut interficere innocentem aut dicere falsum scienter et consimilia : ergo videtur quod, quantumcumque aliquis talia bona intentione faciat, non erunt simpliciter bona : ergo non videtur quod qualitas operis semper respondeat qualitati intentionis.

Conclusio

Qualitas operum semper respondet qualitati intentionis, dummodo intentio bona accipitur non tantum respectu ipsius finis intenti, sed etiam respectu boni ordinis mediorum ad finem: sola autem intenti bonitas non sufficit, ut opus reddat bonum, sicut malitia reddit malum

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc ab antiquo duplex fuit opinio, sicut Magister in littera explicat.

Quidam enim dixerunt quod generaliter verum est quod opera bona vel mala pensantur ex intentione. Alii vero dixerunt quod opera non pensantur generaliter bona vel mala, sed solum illa quae indifferentia sunt ad hoc quod fiant bene vel male. Illa autem opera, quae sunt mala secundum se, ex intentione pensari non possunt, quia, quacumque intentione fiant, semper mala sunt.

Quaelibet autem harum opinionum verum dicit, si recte intelligatur. Intentionis enim qualitas dupliciter potest accipi, secundum quod intentio dupliciter dicitur. Uno enim modo intentio dicit voluntatem finis ; alio vero modo non tantum dicit voluntatem finis, sed etiam ordinationem eius quod est ad finem ad ipsum finem quem appetit. Et secundum hoc dupliciter potest dici intentio bona vel mala. Uno modo dicitur intentio bona, in qua est perfecta et bona ordinatio operis ad finem intentum ; et econtra dicitur mala, in qua est ordinatio indirecta. Et hoc modo bonitas intentionis non tantummodo respicit bonitatem finis, sed etiam rectum ordinem eius quod est ad finem ad ipsum finem. Haec enim duo necessario requiruntur ad hoc quod oculus sit simplex, sicut dicit Bernardus, Ad Eugenium videlicet quod veritas sit in electione et caritas in intentione. Et hoc est dicere quod tunc est oculus mentis simplex sive intentio bona, quando hoc amat finaliter quod est amandum et eligit quod est eligendum. Et hoc modo qualitas operis semper respondet qualitati intentionis nec habet instantiam, immo si oculus est simplex, totum corpus est luminosum ; et si oculus est tenebrosus, hoc est intentio mala, et opus iudicatur malum.

Alio modo dicitur intentio bona, quia illud quod finaliter intendit, est bonum, et mala, quia illud quod finaliter intendit, est malum. Et hoc modo non est generaliter verum quod qualitas operis causetur a qualitate intentionis ; et hoc dico quantum ad qualitatem quae est bonitas. Si quis enim mentitur, utpote ad liberationem innocentis, vel furatur ut pascat pauperem, non dicitur bene facere, sicut dicit Augustinus, et etiam Apostolus : Non sunt facienda mala, ut eveniant bona. Quantum autem ad qualitatem malitiae non habet instantiam, immo necessario malitia operis correspondet intentioni male intendenti. Qualecumque enim sit opus, dum faciat illud homo mala intentione, Deus, qui scrutatur corda, malum reputat. Cum enim ad bonitatem operis necessario requiratur intentio boni finis, sola illa desistente, opus iudicatur esse malum : non tamen, illa sola assistente, iudicatur esse bonum, quia plura exiguntur ad construendum quam ad destruendum.

Ex his patet responsio ad quaestionem propositam et etiam ad obiecta pro magna parte. Nam obiecta, quae probant quod veritas operis non correspondet bonitati intentionis, loquuntur de bonitati ; intentionis, prout respicit ipsum finem ; et sic verum concludunt, quia ad hoc quod opus sit bonum, non sufficit quod homo intendat bonum sed etiam exigitur quod recta via tendat ad bonum. Argumenta vero ad oppositum pro magna parte procedunt alia via, videlicet prout intentio dicitur esse bona, non solum quia intentum est bonum, sed etiam quia ordinatio est bona.

Ad rationes

1-3. Et sic intelligitur auctoritas Ambrosii, qua dicitur : Affectus tuus operi tuo nomen imponit, et ratio secunda et tertia. Nam voluntas non dicitur esse bona in se nec etiam bona arbor ex bonitate intentionis, nisi secundum quod intentio dicitur esse bona, quia bono modo ad bonum finem tendit.

Ad illud quod obicilur, quod mala intentio sufficit ad faciendum opus malum, dicendum quod non sequitur ex hoc quod similiter intentio boni sufficiat ad bonum : facilius enim est destruere quam construere. Et quia bonum attenditur secundum constitutionem ex concursu multarum circumstantiarum, malum vero attenditur ex cuiuscumque privatione, hinc est quod malum est omnifariam et bonum uno modo ; et ideo non sequitur quod, si defectus alicuius rei sufficit ad faciendum malum, quod positio eius sufficit ad faciendum bonum : plura enim exiguntur ad bonum ; nec est ibi locus a simili nec a minori. Rursus, quia malum est privatio boni, in talibus non tenet consequentia in ipso, sed potius consequentia e contrario.

Ad illud quod obicitur, quod intentio potius debet influere in opus quam e converso, dicendum quod opus non facit intentionem malam aliquid influendo, sed potius deficiendo. Quia enim opus de se inordinatum est et intentio non potest illud ordinare, hinc est quod, dum illi operi se applicat, se ipsam deordinat.

Ad illud quod obicitur, quod privatio intentionis privat malitiam ab actu, dicendum quod non est simile, pro eo quod privatio intentionis dicitur privare malitiam ab actu, non quia aliquid intentionis conferat ipsi actui, sed potius quia trahit actum illum extra genus moris, quia non est opus morale nisi quod fit ex intentione. Et ideo consimilis : est modus arguendi in ista ratione et in praecedenti, qua arguebatur ex comparatione mali ad bonum. Non enim valet : sufficit ad destruendum, ergo sufficit ad ponendum.

PrevBack to TopNext