Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum bona opera aliquid addant supra intentionem quantum ad quantitatem dati.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : 1. II ad Corinthios 9, 6 : "Qui parce seminat parce et metet" ; et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. Si igitur seminatio illa, de qua loquitur Apostolus, est in eleemosynae datione, videtur quod magnitudo dati faciat ad excellentiam gloriae.
2. Item, Tobiae 4, 9 : "Si multum tibi fuerit, abundanter tribue". Si ergo ista exhortatio non est inutilis, videtur quod abundantia dati faciat ad incrementum meriti.
3. Item, quamvis Deus ex aequali bonitate conferat bona maiora et minora, tamen ille cui maiora contulit, tenetur ad maiorem gratiarum actionem. Ergo pari ratione, si ex aequali caritate detur maius munus et minus, munus, conveniens est Deum pro maiori munere maiorem reddere retributionem.
4. Item, si non magis meretur qui plus, tribuit quam ille qui minus, ergo non plus meretur qui relinquit omnia pro Deo et dat pauperibus quam ille qui dat unum solidum. Igitur omnes sunt stulti qui sequuntur divinum consilium ; quodsi impium est dicere divinum consilium esse indiscretum, videtur quod quantitas dati faciat ad amplificandum meritum.
Sed contra : Marci 12, 43 : "Amen dico vobis : quoniam haec plus omnibus misit in gazophylacium", loquitur de vidua. Ergo, si Christus plus appretiabatur datum illius viduae, quod fuit valde parvum, sicut in textu innuitur, quam magna dona aliorum, videtur quod Deus appretietur opera solum secundum quantitatem bonae intentionis et nullo modo secundum quantitatem muneris exterioris.
Item, Glossa super illum locum : "Non offerentium substantiam considerat Deus, sed conscientiam ; nec perpendit quantum offeras, sed ex quanto". Si ergo merita tantum valent quantum Deus illa ponderat, videtur quod quantitas dati meritum intentionis bonae non augeat.
Item, super illud II ad Corinthios 8, 15 : "Et qui multum habuit non abundavit", ibi Glossa : "Ubi aequa est voluntas, aequalem habebit mercedem". Ergo sive aliquis det magnum sive parvum, dum tamen ex aequali caritate, videtur quod eis retribuatur aequaliter.
Item, si quantitas dati aliquid addit, aut addit ad meritum respectu praemii substantialis aut respectu praemii accidentalis. Non respectu praemii substantialis, quia illud respicit caritatis radicem et quantitatem gratiae. Non respectu accidentalis, quia praemium accidentale debetur operibus excellentibus et privilegiatis : non enim meretur aliquis aureolam ex hoc quod dat magnam eleemosynam. Videtur igitur quod quantitas dati ad bonae intentionis meritum nihil omnino addat.
Conclusio
Quantitas dati in bonis operibus addit ad praemium essentiale, non autem directe, sed dispositive
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod de quantitate dati est loqui dupliciter : aut comparando datum ad datum solum aut comparando haec ad invicem et ad dantis facultatem. Primo modo loquendo, maior quantitas dati aliquid addit ad bonitatem interitionis, non, inquam, respectu praemii essentialis directe, sed quia aliquo modo disponit hominem ad proficiendum in bono et ad recedendum a malo. Qui enim maius munus tribuit, ut sibi faciat amicum de mammona iniquitatis, magis recipientem obligat ad orandum pro se et quodam modo in obligando illum obligat Deum ; et ideo plus se disponit ad gratiam quam ille qui dat minus munus. Similiter plus se disponit ad recedendum a malo, quia in hoc quod facit maiorem eleemosynam absolvi meretur a maiori poena, secundum quod dicitur Lucae 11, 41 : "Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis" ; et Tobiae 12, 9 : "Eleemosyna a morte liberat" ; et propterea, Danielis 4, 24 : "Redime peccata tua eleemosynis".
Similiter, si comparemus quantitates datorum in comparatione ad facultatem dantium, maior quantitas non addit quantum ad meritum praemii substantialis directe, sed quodam modo dispositive. Qui enim, pensatis suis viribus, plus dat quam alter, suis viribus pensatis, magis ad donum gratiae se disponit, magis etiam a peccato recedit. Et sic, generaliter loquendo, quantitas dati, praesupposita aequalitate bonae intentionis sive voluntatis, quantum ad praemium essentiale non addit directe et proprie, sed quodam modo dispositive : vel quia disponendo ad caritatem disponit ad maiorem gloriam vel quia eripiendo a malo, celerius facit hominem pertingere ad coronam.
Et hoc quidem non habet instantiam, quando est excessus quantitatis dati et in comparatione ad datum et in comparatione ad facultatem dantis. Quando vero ex una parte datum unum excedit aliud in se et econtra exceditur ab aliquo in comparatione ad facilitatem dantis, per quem modum, dixit Dominus quod vidua plus miserat in gazophylacium quam omnes divites, quia totum victum suum posuerat, tunc se habent sicut excedentia et excessa. Secundum enim diversas conditiones unum datum plus promovet quam reliquum. Maior enim quantitas dati plus valet ad evadendam poenam, quia, sicut dicitur 13, 8 Proverbiorum : Redemptio animae viri sunt propriae divitiae. Maior vero quantitas dati secundum facultatem dantis plus valet ad acquirendam gratiam, pro eo quod talis magis se disponit ad perfectionem beatitudinis, scilicet paupertatis. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod quantitas dati aliquid auget ad meritum bonae intentionis, scilicet dispositive.
Ad rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod vidua illa plus dedit, dici potest quod ibi loquitur Dominus de quantitate dati per comparationem ad facultatem dantis, quia illa totum dederat, quod patet per sequentem litteram. Praeterea, Deus, qui scrutatur corda, vidit quod vidua illa ex meliori voluntate oblationem suam dabat ; et ideo magis donum eius appretiabatur ratione voluntatis eius melioris. Cum autem quaerimus nunc, utrum quantitas dati aliquid addat ad bonitatem intentionis, hoc quaerimus, praesupposita aequalitate bonae voluntatis. Aliter enim nulla esset quaestio, quia planum est quod plus valet magnitudo bonae voluntatis cum parvo dono quam parvitas bonae voluntatis cum magno.
Ad illud quod obicitur de Glossa, quod Deus non considerat quantum, sed ex quanto, dicendum quod verum est principaliter, scilicet quantum ad retributionem praemii substantialis ; non negat tamen Glossa quin quantitas dati aliquo modo disponat de congruo ad maiorem gloriam vel ad gloriam celerius habendam.
3-4. Ad illud quod obicitur de alia Glossa, quod aequalis voluntas aequalem habet mercedem, iam patet responsio. Non enim fit maior retributio, voluntate remanente in sua aequalitate, sed quia quantitas dati disponit ad habendum meliorem voluntatem et puriorem ; hinc est quod aliquo modo facit ad augmentum gloriae. Et per hoc patet responsio ad illud quod ultimo quaerebatur, quod aliquo modo facit ad praemium substantiale, licet non principaliter et per se, sed mediante gratia et caritate ad quam disponit. Verumtamen illud quod obicit de praemio accidentali, non cogit, pro eo quod meritum accidentale non tantum est aureola, sed etiam gaudium de aliquo bono creato, sive sit alicuius praerogativae et excellentiae sive non. Et hoc melius manifestabitur in sequenti problemate.