Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra ostendit Magister qualiter voluntas ex fine habeat rectificari et depravari. In hac parte intendit ostendere qualiter actus et opera rectificari habeant et depravari ex affectu et fine. Et quoniam obliquum habet cognosci per rectum et malum, per bonum, ideo pars ista habet duas. In prima parte inquirit Magister quomodo intentio faciat opus bonum. In secunda parte inquirit quomodo ex obliquitate intentionis sive voluntatis habeat fieri opus malum, infra : Cumque intentio, ut supra dictum est, opus bonum faciat etc.

Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima Magister ostendit quod actus pensari habeant boni vel mali ex intentione et fine. In secunda quaerit, utrum generaliier hoc sit verum, quod bonitas operum causetur ex bonitate intentionis, ibi : Sed quaeritur, utrum omnia opera hominis etc.

Et illa secunda pars subdividitur in tres partes. In quarum prima recitat diversorum opiniones. In secunda confirmat alteram illarum auctoritate Augustini, ibi : Sed Augustinus evidentissime docet etc. In tertia vero redit ad confirmanda reliqua, ibi : Quae tamen quidam contendunt etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus