Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum religiosi teneantur praelatis suis obedire in omnibus quae non sunt contra Deum.

Secundo quaeritur, utrum religiosi teneantur praelatis suis obedire in omnibus quae non sunt contra Deum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : 1. Primo, auctoritate Domini, Matthaei 23, 2 : "Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei ; quae dicant vobis facite". Ergo, si Dominus sine distinctione mandat quod facienda sunt quae dicunt, etiam de malis praelatis, videtur quod in omnibus obediendum est eis. Si tu dicas quod non intelligitur nisi de illis quae dicunt et ad quae homo tenetur per mandatum legis, contra hoc est, quia alibi dicit Dominus : Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Ergo, si Deus in omnibus est audiendus et in nullo spernendus, videtur quod praelatis a Deo institutis a suis subditis debeat in omnibus obediri.

2. Item, ad Colossenses 3, 20 : Filii, obedite parentibus vestris per omnia. Ergo, si filii carnales parentibus carnalibus debent per omnia obedire, et non debent minus esse obedientes filii spirituales patribus spiritualibus quam carnales carnalibus, ergo religiosi debent suis praelatis in omnibus obedire.

3. Item, beatus Benedictus, in Regula sua : Si praecipit praelatus impossibile, tentandum est facere. Ergo, si in impossibilibus obediendum est ei, multo fortius in possibilibus : ergo in omnibus.

4. Item, Hieronymus, Ad Rusticum : Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut patrem. Credas quidquid dixerit salutare, nec maiorum iudices sententiam, cuius est officium obedire et iussa implere, dicente Moyse : Audi, Israel, et tace.

5. Item, Hugo de Sancto Victore : Obedientia est virtus, quae omnia amplectitur iniuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas. Ergo videtur quod, si non obedit in omnibus, non habet veram obedientiam : ergo, si tenetur habere veram obedientiam, tenetur in omnibus obedire.

6. Item, videtur ratione. Sicut homo vovet paupertatem et continentiam, sic vovet obedientiam ; sed qui vovet continentiam tenetur abstinere ab omni coitu, et qui vovet paupertatem tenetur renuntiare omnibus temporalibus : ergo qui vovet obedientiam tenetur obedire in omnibus quae sibi iniunguntur. Ergo sicut aliquis iudicatur proprietarius, si unam solam pictam habeat, sic debet iudicari inobediens, si unum solum praelati verbum pertranseat : ergo tenetur ei obedire in omnibus.

Sed contra : Actuum 5, 29 : "Obedire oportet Deo magis quam hominibus". Ergo in aliquibus, tenemur obedire Deo, in quibus non tenemur obedire hominibus : ergo videtur quod non teneamur obedire praelato in omnibus.

Item, Bernardus, in libro De dispensatione et praecepto : "Subditus nec citra promissum est inhibendus nec ultra cogendus per legem obedientiae". Ergo, si aliquis praelatus praecipiat ei ultra illud quod promisit,non videtur quod teneatur ei obedire.

Item, perfectio religionis maxime consistit in perfectione obedientiae. Ergo, si omnes religiosi tenerentur in omnibus obedire, omnes religiones essent aequalis perfectionis ; quodsi hoc est plane falsum, ergo etc.

Item, religiosus non tenetur obedire praelato suo nisi per legem voti ; sed per legem yoti non tenetur homo solvere nisi illud quod vovit spontanee : ergo videtur quod praelatus non possit ab eo exigere nisi illud quod promisit observare.

Conclusio

Secundum necessariam obligationem obedientia religiosorum habet terminum et mensuram iuxta magnitudinem voti emissi, licet sanum sit consilium, quod in omnibus obediant, quae non sunt contra Deum

Respondeo : Dicendum quod aliter loquendum est de obedientia exhibenda praelato a subdito religioso secundum obedientiae perfectionem, aliter secundum necessitatis obligationem. Si loquamur de ipsa secundum perfectionem, sic dicendum est quod, sicut dicit Bernardus, perfecta obedientia finem nescit, et perfectus obediens non solum.in his quae mandat, sed etiam supra ea quae mandat, promptum habet affectum ad subiacendum praecepto praelati, desiderans illum imitari qui humilians se ipsum, factus est obediens Patri usque ad mortem. Si autem loquamur de obedientia secundum necessariam obligationem, sic habet terminum et mensuram iuxta magnitudinem voti emissi. Non enim amplius tenentur obedire suis praelatis, nisi in his quae promiserunt Domino observare et quae non sunt contraria animae et regulae suae. Unde, si praelatus aliquid praecipiat quod sit supra votum, subditus non tenetur ad illud implendum. Et ideo concedendum est quod religiosi non tenentur praelatis suis obedire in omnibus, licet sanum sit consilium quod in omnibus obediant quae non sunt contra Deum. Unde rationes, quae ad secundam partem inducuntur, concedendae sunt, quia verum concludunt.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod obediendum est in omnibus his qui sedent in cathedra, verum est de his quae ad cathedram spectant et de praeceptis legis ; de aliis autem non mandat. Et quod obicit, quod ipse Dominus dicit : Qui vos audit etc., dicendum quod verum est quod loquitur de his quae Apostoli et eorum successores mandant ex persona Christi et etiam ex auctoritate sibi data ; in nullo tamen quod dicunt eorum auctoritas est spernenda. Unde, quamvis non teneamur praelatis in omnibus obedire, tenemur tamen nullum mandatum eorum spernere. Unde dicitur in Iure quod "sententia pastoris, sive iusta sive iniusta, timenda est".

Ad illud quod obicitur de verbo Apostoli : "Filii, obedite per omnia parentibus", dicendum quod, si intelligatur de his quae spectant ad mandatum divinum, praeceptum est ; de aliis autem monitio est, non praeceptum.

3-5. Ad illud verbum beati Benedicti et Hieronymi et Hugonis dicendum est quod non loquuntur de obedientia secundum obligationem necessitatis, sed secundum perfectionem caritatis.

Ad illud quod obicitur, quod sicut vovet homo paupertatem et continentiam, ita vovet obedientiam, dicendum quod sic et non sic. Sic quidem in hoc quod aufert sibi propriae voluntatis dominium. Non sic autem, quia non arctat se ad faciendum omnia quae sibi fuerint imperata, sed ad faciendum ea quae in Regula expressa sunt. Et quoniam in omni religione perfectionis simpliciter continetur renuntiatio quantum ad opus carnis et quantum ad opus proprietatis, vel in speciali vel in communi, non sic autem praecipiuntur omnia quae possunt praecipi ; ideo non sic arctatur ad obediendum in omnibus sicut ad re nuntiandum omnibus. Ratio autem huius est, quia possibile est alicui renuntiare proprietati et etiam satis facile, maxime ubi est possessio habita in communi ; sed obtemperare omnibus quae dicuntur, hoc non tantum est non facile, immo etiam impossibile. Et ideo fines ponuntur promissioni obedientiae ; non sic ponuntur promissioni paupertatis vel etiam castitatis. Unde in Regula beati Francisci simpliciter praecipitur quod illius Regulae professores nihil omnino habeant proprium super terram ; simpliciter etiam praecipitur perpetuo continere non solum ab actu, sed etiam abstinere a suspecto consortio et consilio mulierum ; sed non simpliciter praecipitur fratribus suis praelatis in omnibus obedire, sed in omnibus quae promiserunt Domino observare et non sunt contraria animae et Regulae suae. Nescio, si ad aliquod istorum votorum quisquam sciat plus addere. In hoc igitur perfectionis culmine congruum est praedictae quaestionis terminare sermonem.

PrevBack to TopNext