Text List

II, Distinctio 9, PRAENOTATA DE NOMINIBUS ET DIVISIONIBUS ANGELORUM.

II, Distinctio 9, PRAENOTATA DE NOMINIBUS ET DIVISIONIBUS ANGELORUM.

Ad intelligentiam autem eorum quae in hac parte dicuntur, primo procedendum est via narra- tionis : secundo vero via inquisitionis. Via autem narrationis est definitiva et divisiva; ideo oportet hic praenotare quarundam rerum definitiones et di- visiones.

Oportet igitur primo videre, quid sit hierar- c/iia; secundo vero, quid Angelus; tertio, quid sit ordo angelicus. Quibus praeinlellectis, maxima via praestabitur nobis ad sequentia terminanda.

Sciendum est igilur, quod ipsius /(ferarc/wae Deflmtiones. beatus Dionysius tres ponit definitiones in libro de hierarchia. Angelica Hierarchia ^ quarum prima haec est: "Hie- rarchia est divina pulcritudo ut simpla, lU optima, ut consummata vel consummativa". Secunda est haec : "Hierarchia est ordo divinus , scientia et actio, deiforme quantimi possibile similans, et ad inditas ei divinitus illuniinationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens". Tertia est haec : "Hie- rarchia est ad Deum, quantum possibile est, simi- litudo et unitas, ipsum liabens scientiae sanctae et actionis ducem, et ad suum divinissimnm decorem immutabiliter definiens; quantum vero possibile est, reformat suos laudatores".

Istarum definitionum distinctio el explicatio potest haberi sic : quia prima defmitio est tiierarchiae increatae, duae vero sequentes creatae. Dinerunt auteai, quia prima illarum principaliter attenditur penes egressuni a Deo, sed ultinia penes regressum, licet utrobique tangatur ulrumque. — Prima autem definitio, quae est hierarchiae increatae, exprimit ipsam quantum ad trinitatem et unitatem, ita quod nec trinitas praeiudicat unitati, nec unitas trinitati; sed unitas spectat ad perfectionem trinilatis, et trini- tas unitatjs. Ut igitur ostendatur ibi esse unitas in tri- nitate , dicit : Hierarchia est divina pulcritudo. Pal- critudo enim consistit in pluralitate et aequalitate, sicut dicit Augustinus in libro de Vera Religione \ Ut autem ostendat, quod pluralitas non praeiudicat unitati, dicit ut simpla, quia sic est ibi pluralitas, ut tamen non tollatur unitatis simplicilas. Ut etiam ostendat, quod unitas non praeiudicat pluralitati , subiungit lU optima, quia sic est in Deo unitas, ut tamen sit sumraa bonitas, per quain est perfecta communicatio , et sic personarum pluralitas. Po- stremo, ut ostendat, quod unilas spectat ad per- fectionem pluralitatis , et e converso , subdit ul con- simimata, in quo significatur, quod in trinitate et unitate consistit omnimoda et summa perfectio.

Secundae vero defmitionis intellectus sic potest haberi. Definitur enim ibi angelica hierarchia secun- dum egressum a Deo. Egreditur autem a Deo se- cundum rationem imaginis et similitudinis , sicut et homo; et ideo in illa notificatione primo descri- bit ipsam hierarchiam egredientem - a Deo per mo- dum imaginis , cum dicit: Hierarchia est ordo di- vinus, scientia et actio : ut ordo , id est ordinata potestas , respondeat Patri , et scientia Filio , et actio Spiritui sancto , secundum memoriam , intelligentiam et voluntatem. Secundo vero describit quantuin ad rationem similitudinis , cum subiungit: Deiforme, in quantuyn possibik est, similans etc; et tangi- tur ipsa assimilatio quantum ad habitum, cum di- citur: Deiforme, in quantiun possibile etc. , et quan- tum ad actum, cum subinfertur: Et ad inditas ei illuminationes etc. Similitudinis enim sive gratiae assimilantis actus est sursum ducere, sicut eius origo est desursum descendere '.

Tertiam autem definitionem sic possumus intelli- gere; describitur enim ibi, ut praedictum est, angehca oefimtio 3 hierarchia per regressum ad Deum principaliter. — Notatur igitur in praedicta definitione hierarchia regrediens sive regressus eius, primo quantum ad habilitatem, cum dicit: Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas. Se- cundo quantum a.d actualitatem , cum dicit: Ipsum , , habens scientiae sanctae et actionis ducem. Tertio quantum ad immutabilitatem , cum subiungit: Et ad suum divinissimum decorem immutabiliter de- finiens. Quarto quantum ad plenitudinis ubertatem, cum subinfert : Quantum vero possibile est, refor- mans suos laudatores, in hoc scilicet, quod non solum sibi sufficit, sed etiam propler plenitudinem caritatis et gratiae potens est alios adiuvare.

Et sic patet ex praedictis definitionibus, quid sit hierarchia tam divina quam angelica; per qua- rum intellectum elicitur quaedam definitio magi- straUs, quae competit omni hierarchiae, licet non univoce, quae talis est: hierarchia est rerum sacra- rum et rationabilium ordinata poteslas, in subditis debitum retinens principatum '. Haec autem non so- lum competit hierarchiae angelicae, sed etiam ec- clesiasticae vel humanae, de qua nihil ad praesens, sed solum de hierarchia angelica. Et quoniam haec non potest cognosci, nisi cognoscatur, quid sit An- gelus; ideo praenotandae sunt et Angeli definitiones.

Anqelus autem sic notificatur a Daraasceno^: '■■ Qmd sij "Angelusest subslantia incorporea, intellectualis, '''"i'''''™^' semper mobilis, arbitrio libera, Deo ministrans, gratia, non natura immortalitatem suscipiens". Dio- nysius ° autem aliter deflnit Angelum sic : "Angelus est imago Dei , manifestatio occulti luminis , specu- lum clarum, splendidissimum, iramaculatum, in- conlaminatum , incoinquinalum , suscipiens, sicut conveniens est, totam speciosilatem boniforrais dei- formitatis, et in se resplendere faciens bonitatem silentii, quod est in abditis". — Differunt aulem hae duae notificationes , quia prima describit Ange- ium quantum ad esse, secunda vero non solum quantum ad esse , sed etiam quantnm ad bene esse.

Primae definitionis intellectus haberi potest sic; describitur enira ibi Angelus quantum ad substan- piieatur. tiam, quantura ad virtutem, quantura ad opera- tionem et quantum ad duralionem. — Substantia tangitur in hoc quod dicit: Angelus est substantia incorporea. — Virtus, in hoc quod subiungit: Intelle- ctualis , semper mobilis , arbitrio libera , ubi no- tatur triplex virtus angelica, scihcet cognitiva, operatiua et imperativa. Cognitiva in hoc quod dicitur intellectualis ; operativa in hoc quod dicitur semper mohilis , quia sine fatigatione potest operari; sed imperatiua in hoc quod dicitur arbitrio libera, quam non oportet distingui ab aliis praedictis in re, sed sufficit, quod distinguatur ratione. — Operatio vero tangitur, cuni dicitur Deo ministrans. — Du- ratio, cum subiungitur: Gratia, non natura im- mortalitatem suscipiens. Vocatur autem hic gratia non aliqnis habitus gratis datus, sed gratia dicitur gratuita Dei intluentia.

Intellectus autem secundae deflnitionis sic potest haberi. Definitur namque ibi Angelus non solum quantum ad esse naturae , sed etiam quantum ad bene esse; et ideo notiflcatur hic Angelus, in quan- tum habet Dei imaginem per naturam , in quantum habet similitudinem per gratiam , in quantum habet 'Mio imagi- cigiformitatem per gloriam. — Ratio autem imagi- nis exprimitur quantum ad duo, scihcet quantum j ad id quod sursum est, et quantum ad id quod deorsum. Primum tangitur, cum dicit: Angelus est imago Dei; secundum, cum subiungit: iV/cMw/estatw occulti luminis. "Imago enim est, in quantum ca- pax Dei est et particeps esse potest '" ; sed mani- festatio luminis est, in quantum illuminationes , quas suscipit, inferioribus ostendit.

Similiter quantnm ad similitudinem gratiae Raiio simui- describitur quantum ad duplicem respectum : ad ludinis. . . , , . . sursum per positionem, ad deorsum per pnvatio- nem. Comparatio ad sursum tangitur, cum dicitur: SpeciUum clarum, splendidissimum , ubi notatur, quod gratia desursum veniens naturam conservat, naturam decorat, naturam consummat^; et quan- tum ad haec tria dicit: Specidum clarum, splen- didissimum. — Comparatio vero ad id quod deorsum est, per modum privationis notatur, cum dicit: Im- maculatum, incontaminatum, incoinquinatuni ; per quae tria removet triplicem foeditatem ab Angelo, quae repugnat gratiae. Primo foeditatem aclam^; et haec est foeditas actualis et removetur per hoc quod dicitur immaculalum. Secundo foeditatem ad- haerentem sive advenientem; et haec est foeditas venialis ' et removetur per hoc quod dicitur incon- taminatum. Terlio removet foedilatem conlractam ; et haec est foeditas originalis et removetur per hoc quod dicitur incoinquinatum.

Similiter deiformitas sloriae tangitur secundura Raiio dei- dupiicem comparationem , scuicet ad id quod sur- sum est, et ad id quod deorsmn est. Ad id quod sursum est, per hoc quod dicit: Suscipiens, sicut conveniens est , totam speeiosilatem boniformis dei- formitatis. Comparatione enim ad Deum deiformis ef- ficitur, cum speciositatem a Deo suscipit. Comparatio vero ad id quod inferius est, notatur, cum dicitur: Et in se resplendere faciens bonitatem silentii , " quod est in abditis; hoc autemest, dum refulgen- tiam divinae bonitatis, quam ipse habet, ostendit aliis. Hanc autem vocat silentium, quia nerao potest intirae Deo coniungi, quin in illo quietetur, et quin omnis strepitus exterior quiescat, et ideo vocat silen- tium in abditis. — Et sic patet, quid sit hierar- chia, et etiara quid sit Angelus.

Tertio restat videre , quid sit ordo anqelicus. i". Qaia sii ordo aoge- Definitur autem sic a dregorio, et in littera ^ addu- 'icns. citur haec definitio a Magistro: "Ordo est multitudo caelestiura spirituum, qui inter se aliquo munere gratiae similantur, sicut in naturalium donorum par- ticipatione conveniunt". — Huius notiflcationis ex- planatio in promptu est. Notiflcatur enim hic ordo quantum ad suum fundamentum, quantuni ad suum complementum , quantum ad dispositionem , quae inter haec raedium tenet locum. — Fundamentum tangitur , cum dicit : Ordo est midtitudo caelestium spirituum; ordo enim fundatur in natura. Comple- mentum vero tangitur in hoc quod dicit : Qui inter se aliquo munere gratiae sim.ilantur ; ordo enim complementum habet a gratia. Dispositio media inter utruraque notatur in hoc quod dicitur: Sicut in naturalium donorum participatione conveniunt; quia meliora naturalia disponunt ad maiora gra- tuita. — Ex praedictis notificantur nobis illa tria , Epiiogns. quae prius proposita sunt secundura descriptiones convenienles, quas facile esset secundura topicuni'' caluraniari et destruere; sed omittendum est, quia valde parum est utile.

Post hoc procedendum est ad divisiones. Sunt BivisionoB. autem divisiones tres praenotandae ad faciliorera ex- plicationem distinctionis angelicorum ordinum. Prima est haec : hierarchiarum alia supercaelestis, aha caelestis, alia subcaelestis. Secunda est haec: hierarchia- rum caelestium aha superior, alia media, aha inferior, sive quod idem est, alia epiphania, alia hyperpha- nia , aha hypophania '. Tertia est haec , quod ordo primae hierarchiae triplex est, scihcet Seraphim , Cherubim et Throni. Secundae hierarchiae similiter triplex est ordo secundum beatum Dionysium - : Do- minationes, Potestates et Virtutes. Secundum Gre- goriuni et Bernardum: Dominationes, Principatus et Potestates. Similiter tertiae hierarchiae triplex est ordo secundum Dionysium ^: Principatus , Archangeh et Angeh. Secundum Gregorium et Bernardum: Vir- tutes, Archangeli et Angeli.

Primae divisionis manifesta est ratio et intelli- gentia. Quoniam enim hierarchia non est nisi in Yisioms. g^jjg^j^i^jj^ intellectuah, haec autem triplex est, sci- hcet clivina, angelica et humana; ideo triplex distingultur hierarchia; et divina dicitur supercae- lestis, angelica caelestis, huniana autem subcae- lestis.

Secundae autem divisionis ratio et manifesta- tio est duplex : vel secundum ea quae essentiali- piex. ter respiciunt hierarchiam, vel secundum ea quae secundum status et olficia respiciunt hierarchiam *. Si vero secundum ea quae essentialiter respiciunt hierarchiam, quae sunt oiyIo , scienlia et actio; sic triphcem oportet esse hierarchiam : unam penes scientiam, et haec est suprema; aUeram penes ordinem, et haec est media; tertiam vero penes actionem, et haec est infima. Prima enim hierar- chia principahter attenditur penes scientiam divi- nam, media vero penes potentiam ordinatam, ter- tia vero penes actioneni administralivam. — Si vero secundum status et officia, sic similiter opor- tet esse tres. Nam quidam est status contemplati- vorum, quidam activorum, quidam praelatorum. Penes statum contemplativorum est hierarchia su- • prema, penes statum activorum est hierarchia in- fima, penes statura medium, scihcet praelatorum, assignatur liierarchia media.

Tertiae autem divisionis ratio et explicatio ex ratione secundae divisioms habet ortum. — Quia enim supj^ema hierarchia secundum utrumque modum accipiendi attenditur m scientia et statu cow- rarch, templationis , quae consistit in conversione ad Deum ; ideo cum ad conversionem necessario requiratur triplex actus et triplex donum, scihcet tentionis , cognitionis et dilectionis, ideo triplex ordo ibi po- nitur. Quantum ad perfectam tcntionem est ordo Thronorum: quantum ad perfectam cognitionem, ordo Cherubira ; quantum ad perfectam dilectionem, ordo Serapliim. Et hoc patet ex suis interpretationi- bus°. Quia igitur tara priraa ratio quam secunda* comprehendit haec tria, ideo omnes tractalores in hac distinctione concordant, scilicet Dionysius, qui distinguit hierarchias penes essentialia, et Grego- rius, qui distinguit penes officia.

Similiter subdivisin secundae hierarchiae pen- det ex duplici ratione praeassignata. Dictura est enira, pu^Jter' quod secunda hierarchia uno raodo accipitur penes ordinem sive ordinatam potestatem ; habet enim substantia ordinari mediante potentia. Perfectio au- ''^^s""- tem virtutis sive potentiae consistit in tribus, scih- cet in praesidendo , et penes hoc attenditur ordo Dominationum; in resistendo, et penes hoc atten- ditur ordo Potestatum; et in operando, et penes hoc est ordo Virtutum. Et ordinantur hi ordines secundum maiorem dignitatem et minorem, quia plus est praesidere quam repugnare, et repit- gnare quam per se ' operari posse. Ideo recte sic ordinantur ordines raediae hierarchiae a Dionysio, ut prinio ponantur Dorainationes , secundo Potestates et tertio Virtutes. — Si autem secunda hierarchia sumatur penes statum mediuni , scilicet praelato- ^^^^ ^**- rum, sic similiter tres habet ordines secundum tri- plicom praelationem Angelorum. Praesunt enim An- geli angelicis spiritibus , et hi dicuntur Dominatio- nes; praesunt etiam bonis kominibus, et hi dicuntur Principatus; praesunt etiam daemonibus , et hi di- cuntur Potestates. Et sic patet ordo secundura digni- tatem praelationum. Quia enim plus est praesidere Angelis quam hominibus , et bonis hominibus qiiam daemonibus ; ideo primo Dominationes , secundo Principatus et tertio Potestates enumerantur a (Ire- gorio et a Bernardo.

Divisio etiani tertiae hierarchiae ex dupiici ra- tione praeassignata dependet '. Si enira tertia liierar- chia sumatur penes actionem ministerialem , sic triplex est ordo angehcus, secundum quod triphci- ter contingit deputari ad regimen aiterius vel mi- nisterium. Quidani enim sunt Angeli ordinati ad regimen principum, et hi Principatus sunt; quidam vero ad regimen muUitudinis, et hi dicuntur Arch- angeh; quidam ad custodiam personae singularis , et hi dicuntur Angeh. Et sic patet etiam ordo et sufQcientia illorum ordinum, quia plus est praesi- dere principi quam uni genti ' , princeps enira praeest toti genti ; et plus est deputari ad custodiam multitudinis quam ad custodiam persovae singula- ris. Et per istum modum distinguit et ordinat Dio- n}'sius. — Si vero accipiatnr penes operationem vi- tae activae, sic etiam tripiex est ordo, secundum qnod triplex est ministerium: aul enim ministeriuiu consistit in operando , aut in docendo, et" in do- cendo aut maiora, aut niinora. Primum est Virtu- tum, secundum Archangelorum et tertium Angelo- rum. Et patet ordo, quia ptus est facere quam docere sive dicere, et revelare maiora maius est quam re- velare niinora. Et penes hunc modum sumsit distinctionem tertiae hierarchiae Gregorius et Ber- nardus.

Ex his apparet ratio harum divisionum, ap- Dissemiunt paret etiam diversificatio inter Gregorium et Dio- Dionys.' " nysium. Quia enim diversimode distinctionem hie- rarchiarum consideraverunt , ideo et divisiones or- dinum in ipsis diversimode assignaverunt.

Sed cum iitrumque horum simul non possit esse verum, scilicet quod Principatus sit de media hierarchia et infima, et similiter Virtutes, quin con- fundantur hierarchiae et ordines, quaeritur, quid Praefermr istorum sit venus, et cui magis mnitendum sit. Et nysii. dicendum ad hoc, quod magis innitendum est dicto Dionysii, tum quia ipse didicit, sicut dicilur, a Paulo, et ita tradidit, sicut audivit; tum quia Gre- gorius^ in confirmationera eorum quae de hac ma- teria dicit, ipsius auctorilatem inducit; tum etiara quia, sicut ex praedictis patet, Dionysius distinctio- nem hierarchiarum sumsit penes ea quae sunt ipsis angelicis spiritibus intrinseca et essentialia, ; et ideo sic ordines distinxit, sicut habent collocari in cae- lis. Gregorius vero plus pensavit opera et officia; et ideo sic distinxit, secundum quod plus potest va- lere ad eruditionem nostram. Nec unus contradicit al- teri nec verbum alterius reU-actat; sed alium modum distinguendi assignat, tum propter diversitatem con- siderationis in principio, tum propter diversitatem considerationis in fine.

PrevBack to TopNext