Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Tusculanae disputationes

Liber 1

Liber 2

Liber 3

Liber 4

Liber 5

Prev

How to Cite

Next

Liber 2

1

Neoptolemus quidem apud Ennium philosophari sibi ait necesse esse, sed paucis; nam omnino haud placere: ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari—nam quid possum, praesertim nihil agens, agere melius?—sed non paucis, ut ille. difficile est enim in philosophia pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque aut omnia. nam nec pauca nisi e multis eligi possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur.

2

sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur. velut ex ea disputatione, quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis effecta contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum. nam qui id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest; sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparavit.

3

Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos; quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio )—sed si reperiebantur non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:

4

quid futurum putamus, cum adiutore populo, quo utebamur antea, nunc minime nos uti posse videamus? est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, magna habere possit auxilia e reliquorum philosophorum disciplinis. Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur; sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. in ipsa enim Graecia philosophia tanto in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.

5

Quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt. atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ventura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus nosque ipsos redargui refellique patiamur. quod i ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere: nos, qui sequimur probabilia nec ultra id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.

6

Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt. eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia referserunt. quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint. sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.

7

est enim quoddam genus eorum qui se philosophos appellari volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri; quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim; sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego. quid enim dicant et quid sentiant i qui sunt ab ea disciplina, nemo ne mediocriter quidem doctus ignorat. quam ob rem, quoniam quem ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se qui idem sentiunt, non intellego.

8

nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant. nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni decere; nec, si id ipsi minus consequi possumus, idcirco minus id ita faciendum esse sentimus.

9

Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re veri simile esset, inveniri, sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio. qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem in Academiam descendimus. in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus, sed eisdem fere verbis, ut actum disputatumque est. Est igitur ambulantibus ad hunc modum sermo ille nobis institutus et a tali quodam ductus exordio:

10

Dici non potest, quam sim hesterna disputatione tua delectatus vel potius adiutus. etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum. hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil minus curandum putem. Minime mirum id quidem;

11

nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. sed haec eius vis non idem potest apud omnis: tum valet multum, cum est idoneam complexa naturam. fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis. te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit; itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa disputata conscripta sunt? quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat?

12

videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio. quod quidem mihi videtur esse turpissimum. ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita. Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes? quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse, quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?

13

Nullum vero id quidem argumentum est. nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsumque illud Acci: Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent, sic animi non omnes culti fructum ferunt. atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant. Agamus igitur, ut coepimus. dic, si vis, de quo disputari velis.

14

Dolorem existimo maxumum malorum omnium. Etiamne maius quam dedecus? Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectum. Magis esset pudendum, si in sententia permaneres. quid enim minus est dignum quam tibi peius quicquam videri dedecore flagitio turpitudine? quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus subeundus excipiendus dolor? Ita prorsus existimo. quare ne sit sane summum malum dolor, malum certe est. Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?

15

Video plane, sed plus desidero. Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante. Habebis id quidem. ut enim heri feci, sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar. Primum igitur de inbecillitate multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit. hunc post Rhodius Hieronymus dolore vacare summum bonum dixit: tantum in dolore duxit mali. ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem idem fere quod modo tu: malum illud quidem, sed alia peiora.

16

ergo id quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet. quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum malum esse decreverit? quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis doloribus, si in his est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse evenire? et quis est, cui non possit? ita fit, ut omnino nemo esse possit beatus.

17

Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit esse? Epicurus vero ea dicit, ut mihi quidem risus captare videatur. adfirmat enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum dicat: patietur, perferet, non succumbet; magna mehercule laus et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet: quam suave est, quam hoc non curo! suave etiam? an parum est, si non amarum? at id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc malum dicit et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.

18

ego a te non postulo, ut dolorem eisdem verbis adficias quibus voluptatem Epicurus, homo, ut scis, voluptarius. ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo; ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem. si fortis est in perferendo, officio satis est; ut laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum tolerandumque difficilis. Aspice Philoctetam, cui concedendum est gementi;

19

ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem. nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur, cum E viperino morsu venae viscerum Veneno inbutae taetros cruciatus cient. itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens; Heu, qui salsis fluctibus mandet Me ex sublimo vertice saxi! Iam iam absumor; conficit animam Vis volneris, ulceris aestus. difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui ita clamare cogatur.

20

Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum inmortalitatem ipsa morte quaerebat: quas hic voces apud Sophoclem in Trachiniis edit! cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset inhaesissetque ea visceribus, ait ille: O multa dictu gravia, perpessu aspera, Quae corpore exanclata atque animo pertuli! Nec mihi Iunonis terror inplacabilis Nec tantum invexit tristis Eurystheus mali, Quantum una vaecors Oenei partu edita. Haec me inretivit veste furiali inscium, Quae latere inhaerens morsu lacerat viscera Urgensque graviter pulmonum haurit spiritus: Iam decolorem sanguinem omnem exorbuit. Sic corpus clade horribili absumptum extabuit, Ipse inligatus peste interimor textili. Hos non hostilis dextra, non Terra edita Moles Gigantum, non biformato impetu Centaurus ictus corpori inflixit meo, Non Graia vis, non barbara ulla inmanitas, Non saeva terris gens relegata ultimis, Quas peragrans undique omnem ecferitatem expuli, Sed feminae vir feminea interimor manu. O nate, vere hoc nomen usurpa patri, Ne me occidentem matris superet caritas. Huc arripe ad me manibus abstractam piis; Iam cernam, mene an illam potiorem putes.

21

Perge, aude, nate! inlacrima patris pestibus, Miserere: gentes nostras flebunt miserias. Heu, virginalem me ore ploratum edere, Quem vidit nemo ulli ingemescentem malo! Ecfeminata virtus adflicta occidit. Accede, nate, adsiste, miserandum aspice Evisceratum corpus lacerati patris! Videte, cuncti, tuque, caelestum sator, Iace, obsecro, in me vim coruscam fulminis! Nunc, nunc dolorum anxiferi torquent vertices, Nunc serpit ardor. o ante victrices manus,

22

O pectora, o terga, o lacertorum tori, Vestrone pressu quondam Nemeaeus leo Frendens efflavit graviter extremum halitum? Haec dextra Lernam taetra mactata excetra Pacavit? haec bicorporem adflixit manum? Erymanthiam haec vastificam abiecit beluam? Haec e Tartarea tenebrica abstractum plaga Tricipitem eduxit Hydra generatum canem? Haec interemit tortu multiplicabili Draconem auriferam optutu adservantem arborem? Multa alia victrix nostra lustravit manus, Nec quisquam e nostris spolia cepit laudibus. Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter dolere videamus?

23

Veniat Aeschylus, non poëta solum, sed etiam Pythagoreus; sic enim accepimus. quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium, Unde ignis cluet mortalibus clam Divisus; eum doctus Prometheus Clepsisse dolo poenasque Iovi Fato expendisse supremo? has igitur poenas pendens adfixus ad Caucasum dicit haec: Titanum suboles, socia nostri sanguinis, Generata Caelo, aspicite religatum asperis Vinctumque saxis, navem ut horrisono freto Noctem paventes timidi adnectunt navitae. Saturnius me sic infixit Iuppiter, Iovisque numen Mulciberi adscivit manus. Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens Perrupit artus; qua miser sollertia Transverberatus castrum hoc Furiarum incolo.

24

Iam tertio me quoque funesto die Tristi advolatu aduncis lacerans unguibus Iovis satelles pastu dilaniat fero. Tum iecore opimo farta et satiata adfatim Clangorem fundit vastum et sublime avolans Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem. Cum vero adesum inflatu renovatumst iecur, Tum rursum taetros avida se ad pastus refert. Sic hanc custodem maesti cruciatus alo, Quae me perenni vivum foedat miseria. Namque, ut videtis, vinclis constrictus Iovis Arcere nequeo diram volucrem a pectore.

25

Sic me ipse viduus pestes excipio anxias Amore mortis terminum anquirens mali; Sed longe a leto numine aspellor Iovis, Atque haec vetusta, saeclis glomerata horridis, Luctifica clades nostro infixa est corpori; E quo liquatae solis ardore excidunt Guttae, quae saxa adsidue instillant Caucasi. vix igitur posse videmur ita adfectum non miserum dicere et, si nunc miserum, certe dolorem malum. Tu quidem adhuc meam causam agis, sed hoc mox videro;

26

interea, unde isti versus? non enim adgnosco. Dicam hercle; etenim recte requiris. videsne abundare me otio? Quid tum? Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum. Vero, ac libenter quidem. Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verum tamen versus ab is admisceri orationi. Ac multos quidem a Dionysio Stoico. Probe dicis. sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia: Philo et †proprium nrt et lecta poëmata et loco adiungebat. itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis; sed sicubi illi defecerunt—verti enim multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio. Sed videsne, poëtae quid mali adferant?

27

lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt. recte igitur a Platone eiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille, cum optimos mores et optimum rei p. statum exquireret. at vero nos, docti scilicet a Graecia, haec a pueritia legimus ediscimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus. Sed quid poëtis irascimur?

28

virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent. at tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixisses videri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus, verbo de sententia destitisti. roga hoc idem Epicurum: maius dicet esse malum mediocrem dolorem quam maxumum dedecus; in ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores. quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem? quo dedecus maius a philosopho nullum expecto. quare satis mihi dedisti, cum respondisti maius tibi videri malum dedecus quam dolorem. hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit obsistendum dolori; nec tam quaerendum est, dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum. Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum;

29

quasi de verbo, non de re laboretur. quid me decipis, Zeno? nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit. nihil est inquit malum nisi quod turpe atque vitiosum est. ad ineptias redis; illud enim, quod me angebat, non eximis. scio dolorem non esse nequitiam; desine id me docere: hoc doce, doleam necne doleam, nihil interesse. numquam quicquam inquit ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute positum; sed est tamen reiciendum. cur? asperum est, contra naturam, difficile perpessu, triste, durum.

30

haec est copia verborum, quod omnes uno verbo malum appellamus, id tot modis posse dicere. definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra naturam, vix quod ferri tolerarique possit; nec mentiris; sed re succumbere non oportebat verbis gloriantem. dum nihil bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe— optare hoc quidem est, non docere; illud et melius et verius, omnia quae natura aspernetur in malis esse, quae adsciscat, in bonis. hoc posito et verborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta videantur, igitur ne malum quidem ullum, nec si in unum locum conlata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda.

31

quare si, ut initio concessisti, turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor. nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet. Aut enim nulla virtus est aut contemnendus omnis dolor. prudentiamne vis esse, sine qua ne intellegi quidem ulla virtus potest? quid ergo? ea patieturne te quicquam facere nihil proficientem et frustra laborantem? an temperantia sinet te inmoderate facere quicquam? an coli iustitia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? quid? fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?

32

adflictusne et iacens et lamentabili voce deplorans audieris: o virum fortem! ? te vero ita adfectum ne virum quidem quisquam dixerit. amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor. Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem salvam, virtutem autem si unam amiseris—etsi amitti non potest virtus, sed si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum?

33

num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum—? a te enim malo discedere, sed ille certe non fortis, qui iacet in tecto umido, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebilis voces refert. non ego dolorem dolorem esse nego—cur enim fortitudo desideraretur?—sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus? pungit dolor, vel fodiat sane: si nudus es, da iugulum; sin tectus Volcaniis armis, id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret.

34

Cretum quidem leges, quas sive Iuppiter sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando. Spartae vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur, ut multus e visceribus sanguis exeat, non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; quorum non modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem. quid ergo? hoc pueri possunt, viri non poterunt? et mos valet, ratio non valebit?

35

Interest aliquid inter laborem et dolorem. sunt finitima omnino, sed tamen differt aliquid. labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus. haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant. itaque industrios homines illi studiosos vel potius amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos: aliud est enim laborare, aliud dolere. o verborum inops interdum, quibus abundare te semper putas, Graecia! aliud, inquam, est dolere, aliud laborare. cum varices secabantur C. Mario, dolebat; cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. est inter haec quaedam tamen similitudo: consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem.

36

itaque illi, qui Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt; quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu parietum umbris occuluntur. illi autem voluerunt nihil horum simile esse apud Lacaenas virgines, Quibus magis palaestra Eurota sol pulvis labor Militia in studio est quam fertilitas barbara. ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori.

37

Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad modum acies ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio—, nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum gladium galeam in onere nostri milites non plus numerant quam umeros lacertos manus: arma enim membra militis esse dicunt; quae quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit, abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint). quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus concursus clamor quanti laboris est! ex hoc ille animus in proeliis paratus ad volnera. adduc pari animo inexercitatum militem:

38

mulier videbitur. cur tantum interest inter novum et veterem exercitum, quantum experti sumus? aetas tironum plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere volnus consuetudo docet. quin etiam videmus ex acie efferri saepe saucios, et quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi ictu ploratus turpissimos edere: at vero ille exercitatus et vetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur: O Patricoles inquit, ad vos adveniens auxilium et vestras manus Peto, prius quam oppeto malam pestem mandatam hostili manu, Neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere, Si qui sapientia magis vestra mors devitari potest. Namque Aesculapi liberorum saucii opplent porticus; Non potest accedi.— Certe Eurypylus hic quidem est. hominem exercitum!

39

non minus autem exercitatum: ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit: Qui alteri exitium parat, Eum scire oportet sibi paratum, pestem ut participet parem. abducet Patricoles, credo, ut conlocet in cubili, ut volnus obliget. siquidem homo esset; sed nihil vidi minus. quaerit enim, quid actum sit: Eloquere eloquere, res Argivum proelio ut se sustinet.— Non potest ecfari tantum dictis, quantum factis suppetit Laboris. quiesce igitur et volnus alliga. etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus: Ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam. . et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?

40

ille vero melius, ac non paulo quidem. Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt; subduc cibum unum diem athletae: Iovem, Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, inplorabit, ferre non posse clamabit. consuetudinis magna vis est: pernoctant venatores in nive in montibus; uri se patiuntur Indi; pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.

41

sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter vitare! quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino satis facere vel populo! mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis is factum sit, se velle decumbere. quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam? quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, cum decubuisset, ferrum recipere iussus collum contraxit? tantum exercitatio meditatio consuetudo valet. ergo hoc poterit Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque; vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret? crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit; cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.

42

De exercitatione et consuetudine et commentatione dixi. age sis, nunc de ratione videamus, nisi quid vis ad haec. Egone ut te interpellem? ne hoc quidem vellem: ita me ad credendum tua ducit oratio. Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse malum dolorem. ego illud, quicquid sit, tantum esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius visione et specie moveri homines dico vehementius, doloremque omnem esse tolerabilem. Unde igitur ordiar? an eadem breviter attingam, quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?

43

inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati; nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret. quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre praesens nonne turpe est? atqui vide ne, cum omnes rectae animi adfectiones virtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una ceteris excellebat omnes nominatae sint. appellata est enim ex viro virtus; viri autem propria maxime est fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: mortis dolorisque contemptio. utendum est igitur his, si virtutis compotes vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata. Quaeres fortasse, quo modo, et recte: talem enim medicinam philosophia profitetur.

44

venit Epicurus, homo minime malus vel potius vir optimus; tantum monet, quantum intellegit. neglege inquit dolorem. quis hoc dicit? idem, qui dolorem summum malum? vix satis constanter. audiamus. si summus dolor est inquit, brevem necesse est esse. iteradum eadem ista mihi! non enim satis intellego, quid summum dicas esse, quid breve. summum, quo nihil sit superius, breve, quo nihil brevius. contemno magnitudinem doloris, a qua me brevitas temporis vindicabit ante paene quam venerit. sed si est tantus dolor, quantus Philoctetae? bene plane magnus mihi quidem videtur, sed tamen non summus; nihil enim dolet nisi pes: possunt oculi, potest caput latera pulmones, possunt omnia; longe igitur abest a summo dolore. ergo inquit dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.

45

nunc ego non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. ego summum dolorem—summum autem dico, etiamsi decem atomis est maior alius—non continuo esse dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui complures annos doloribus podagrae crucientur maximis. sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum, ut sciam, quid summum dicat in dolore, quid breve in tempore. omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium maxumum dixerit, quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat. Aliunde igitur est quaerenda medicina, et maxime quidem, si, quid maxime consentaneum sit, quaerimus, ab is quibus, quod honestum sit, summum bonum, quod turpe, summum videtur malum. his tu praesentibus gemere et iactare te non audebis profecto;

46

loquetur enim eorum voce Virtus ipsa tecum: tune, cum pueros Lacedaemone, adulescentis Olympiae, barbaros in harena videris excipientis gravissimas plagas et ferentis silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis ut mulier, non constanter et sedate feres? fieri non potest; natura non patitur. audio. pueri ferunt gloria ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? illa vero non modo patitur, verum etiam postulat: nihil enim habet praestantius, nihil quod magis expetat quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus. hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus. volo autem dicere illud homini longe optumum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod idem citius dixerim solum quam non summum bonum. atque ut haec de honesto, sic de turpi contraria: nihil tam taetrum, nihil tam aspernandum, nihil homine indignius.

47

Quod si tibi persuasum est—principio enim dixisti plus in dedecore mali tibi videri quam in dolore—, reliquum est, ut tute tibi imperes. quamquam hoc nescio quo modo dicatur. quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat! non inscite tamen dicitur. est enim animus in partis tributus duas, quarum altera rationis est particeps, altera expers. cum igitur praecipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coërceat temeritatem. est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodam modo et languidum. si nihil esset aliud, nihil esset homine deformius. sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta virtus. haec ut imperet illi parti animi, quae oboedire debet, id videndum est viro. quonam modo? inquies.

48

vel ut dominus servo vel ut imperator militi vel ut parens filio. si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis; saepe enim videmus fractos pudore, qui ratione nulla vincerentur. ergo hos quidem ut famulos vinclis prope ac custodia, qui autem erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites revocatos dignitatem tueri. non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur vel modice potius: pedetemptim, inquit, ite et sedato nisu Ne succussu arripiat maior Dolor (Pacuvius hoc melius quam Sophocles;

49

apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere); tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant dicere: Tu quoque, Ulixes, quamquam graviter Cernimus ictum, nimis paene animo es Molli, qui consuetus in armis Aevom agere intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.

50

atque ille non inmoderate magno in dolore: Retinete, tenete! opprimit ulcus; Nudate! heu miserum me: excrucior. incipit labi, deinde ilico desinit: Operite, abscedite iam iam! Mittite! nam attrectatu et quassu Saevum amplificatis dolorem. videsne, ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? itaque in extremis Niptris alios quoque obiurgat, idque moriens: Conqueri fortunam adversam, non lamentari decet; Id viri est officium, fletus muliebri ingenio additus.

51

Huius animi pars illa mollior rationi sic paruit ut severo imperatori miles pudens. in quo vero erit perfecta sapientia—quem adhuc nos quidem vidimus neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur—, is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis; nutu, quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori. quae sunt ista arma? contentio confirmatio sermoque intumus, cum ipse secum:

52

'cave turpe quicquam, languidum, non virile.' obversentur species honestae animo: Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendae tyrannidis indicaret; de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusavit. Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus combustus est; nos, si pes condoluit, si dens, ferre non possumus. opinio est enim quaedam effeminata ac levis—nec in dolore magis quam eadem in voluptate—, qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus.

53

at vero C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra dixi, principio vetuit se alligari, nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus. cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit. Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.

54

ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent; qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore. ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum,

55

remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio; ea est sola officii tamquam custodia. sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus ne mulieri quidem; et hic nimirum est lessus, quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.

56

nec vero umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. faciunt idem, cum exercentur, athletae; pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior. quid? qui volunt exclamare maius, num satis habent latera fauces linguam intendere, e quibus elici vocem et fundi videmus? toto corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis adserviunt.

57

genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere. ut enim ballistae lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo est missa contentius. cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim. qui quidem gemitus si levationis aliquid adferret, tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri; cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes esse volumus? quid est enim fletu muliebri viro turpius?

58

atque hoc praeceptum, quod de dolore datur, patet latius: omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum est. ira exardescit, libido concitatur: in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt arma sumenda. sed quoniam de dolore loquimur, illa omittamus. Ad ferendum igitur dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto pectore, ut dicitur, cogitare, quam id honestum sit. sumus enim natura, ut ante dixi—dicendum est enim saepius—, studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis, non sentiunt viri fortes in acie volnera, vel sentiunt, sed mori malunt quam tantum modo de dignitatis gradu demoveri.

59

fulgentis gladios hostium videbant Decii, cum in aciem eorum inruebant. his levabat omnem volnerum metum nobilitas mortis et gloria. num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret? imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat, quam acceperat servientem. haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.

60

Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt. e quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est. nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset. quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit: quia, si, cum tantulum operae philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum. malum est igitur dolor. tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis ferunt dixisse: audisne haec, Amphiarae sub terram abdite? Zenonem significabat, a quo illum degenerare dolebat.

61

at non noster Posidonius; quem et ipse saepe vidi et id dicam, quod solebat narrare Pompeius, se, cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluisse Posidonium; sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere: quem ut vidisset et salutavisset honorificisque verbis prosecutus esset molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille: tu vero inquit potes, nec committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit. itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse:

62

'nihil agis, dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum.' Omninoque omnes clari et nobilitati labores continuo fiunt etiam tolerabiles. videmusne, apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab is, qui in id certamen descendant, devitari dolorem? apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem. quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar? quae flamma est, per quam non cucurrerint i qui haec olim punctis singulis colligebant? itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque gravis imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium.

63

sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis, cum ipsam videre non possint. itaque fama et multitudinis iudicio moventur, cum id honestum putent, quod a plerisque laudetur. te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen eius iudicio stare nolim nec, quod illa putet, idem putare pulcherrimum. tuo tibi iudicio est utendum; tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete viceris, quod paulo ante praecipiebam, sed omnis et omnia.

64

hoc igitur tibi propone: amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet. quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit —omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt —, sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est.

65

Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt; neque enim illum, quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt. Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt: eidem morbos toleranter atque humane ferunt. at Cimbri et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo. nihil enim potest esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur.

66

sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat. quae meditare quaeso dies et noctes. latius enim manabit haec ratio et aliquanto maiorem locum quam de uno dolore occupabit. nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium.

67

ut enim si cui naviganti, praedones si insequantur, deus qui dixerit: eice te navi; praesto est qui excipiat: vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum, vel equi Pelopis illi Neptunii, qui per undas currus suspensos rapuisse dicuntur, excipient te et quo velis perferent, omnem omittat timorem, sic urguentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum, tu vides. Haec fere hoc tempore putavi esse dicenda. sed tu fortasse in sententia permanes. Minime vero, meque biduo duarum rerum, quas maxime timebam, spero liberatum metu. Cras ergo ad clepsydram; sic enim diximus, et tibi hoc video non posse deberi. Ita prorsus; et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore. Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 2