Text List

Prev

How to Cite

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput septimum

1

Titulus huius capituli est de hiis que fiunt in hiis qui dormierunt. Dormientes hic appellantur qui ab ista vita separantur, maxime viri iusti. Quorum sicut est ab inpiis vita dissimilis, ita et mors inconparabilis. Nam inpii sicut a sancta conversatione depravati, et contrariis passionibus sordidati atque ab eis abstracti, valde miserabiliter ab isto seculo separantur. Iusti vero, sicut in sanctis operibus adhuc existentes, in corporibus insudantes, victores facti demonum et celesti gaudio adimpleti, cum multo honore sibi impenso ad supprema gaudia pervenerunt.

2

Istis autem, etc. usque ad illud: Igitur quidem, etc. talis est sensus: Postquam determinavimus de predictis, opportunum est tractare de exequiis defunctorum fidelium. Non enim similiter moriuntur iusti et infideles. Sed sicut varia est species vite utrorumque, ita et mors. Quia videlicet iusti vitam sanctam habuerunt ad veras Dei promissiones respicientes et quasi ipsarum promissionum confirmationem Christi resurrectionem attendentes, cum fortitudine animi et virtute spei in leticia cordis ad finem mortis tendunt, sicut cognoscentes post agonum suorum consunmationem perfectam et interminabilem vitam et salvationem consecuturos per futuram suam gloriosam resurrectionem universalem. Sancte enim anime que dum hic in corporibus militant, possunt ad peccata decidere, in sancta autem resurrectione erunt confirmate in bono et in Dei conformitatem transmutate. Munda autem sunt corpora sanctarum animarum coniuga, cooperantia, in sanctis laboribus vel tribulationibus concertantia confirmatis animabus, inconversibiliter in divina et eterna vita per primam stolam accipient gloriosam resurrectionem. Ipsa enim sancta corpora unita iterum in resurrectione sanctis animabus quibus unita fuerant in hoc seculo, tanquam Christi menbra, deiformem et incorruptibilem et beatam accipient vitam.

3

Igitur quidem, etc. usque ad illud: Set non, etc. talis est sensus: Consideratio iustorum est dormitio sanctorum, que in letitia et spe inmobili pervenit ad finem divinorum agonum. Infidelium autem et reproborum alii putant se omnino destrui et desinere esse in morte etiam secundum animam. Alii putant animam semel a corpore separatam nunquam ei deinceps coniungendam, quasi corporis coniunctio deiformi vite et beatitudini obsistat. Quod ideo putant quia non intelligunt nec sufficienter ex scripturis docentur quod iam in hoc seculo deiformem vitam inchoamus quam in celo consunmabimus. Alii autem dicunt quod anime a corporibus separate aliis corporibus coniungantur. Qui quantum in ipsis est, iniuriam faciunt corporibus, que cum sanctis animabus contra vitia certaverunt in eo quod ipsa corpora nitantur privare sanctis retributionibus, cum ipsa cursum laborum suorum sanctorum finaliter consummaverunt. Alii vero nimis carnaliter sentientes dixerunt futuram sanctorum beatitudinem similem esse prosperitati huius seculi et alimenta connaturalia, cum ipsi secundum evangelium sint equales angelis. Et hoc valde inconvenienter asseritur.

4

Set non cadat, etc. usque ad illud: Istorum autem, etc., talis est sensus: Nullus autem fidelium incidat in istos errores vel consimiles, quin potius secundum animam et corpus confidant in fine mundi recepturos esse gloriosam resurrectionis retributionem ad inmitationem resurrectionis Christi. Et hac consideratione exitum a corpore attendunt, scientes se appropinquare per carnis dissolutionem ad desideratam incorruptionem et laudant divina munera et spirituali delectatione adimplentur, non iam formidantes de cetero lapsum peccati, sed bene scientes quod bona que post mortem receperunt, firmiter et eternaliter possidebunt. Sordidi vero et inmundi qui rectam Christi doctrinam perceperunt, et eam propria perversitate repellentes corruptionis concupiscentiis inheserunt, quando vitam finiunt corporalem, non ita ut prius contempnunt catholicam doctrinam sed pravas delectationes propriarum passionum attendentes et vitam sanctam quam ipsi stulti dereliquerunt, beatificantes, miserabiliter et nolentes abscinduntur ab hoc seculo nec spem habent future resurrectionis vel consolationis, quia conscii sibi sunt prave vite perdite nec purgate per veram penitentiam. Nam et tales, si in fine vite penitent, vitam eternam consequuntur.

5

Istorum autem, etc. usque ad illud: Hec quidem, etc., talis est sensus: Cum ilia que diximus de inmundis, dormitionibus virorum sanctorum non accidant, ipse iustus fidelis quando migravit de seculo, in consummatione agonum suorum sancta letitia adimpletur, et cum multa delectatione tendit ad vitam gloriose resurrectionis. Qui vero familiares sunt sancto dormienti et vita conformes ipsum beatificant tanquam pervenientem iuxta proprium desiderium ad finem adducentem sibi victoriam. Et cum cantu gratias agunt de fine causa huius victorie optantes se ipsos venire in similem finem. Tollentes autem defunctum ad episcopum referunt tanquam ad donatorem sanctarum coronarum. Episcopus vero delectabiliter eum suscipit et conplet ea que pertinent ad sanctorum congregationem. Congregans ergo chorum episcopus, si fidelis defunctus fuerit ordinis sacerdotalis, ante altare inclinans ipsum incipit orationem ad Deum et gratiarum actionem. Si vero fuerit monachus vel de fideli populo inclinat ipsum iuxta sanctuarium ante introitum sacerdotalem. Postea perficit episcopus orationem ad Deum et gratiarum actionem. Deinde ministri legentes in libris sacre scripture veraces promissiones de sancta nostra resurrectione, decantant psalmos ad ipsam resurrectionem pertinentes. Postea qui primus est inter ministros, scilicet archidiaconus, excludit cathecumenos et predicat sanctos, qui fideliter dormierunt, rogans presentem defunctum ipsis sanctis coordinari et adhortatur cunctos presentes inpetrare defuncto beatam perfectionem in Christo. Postea accedens episcopus orat super eum et post orationem osculatur eum qui dormit et post episcopum alii presentes ipsum defunctum osculantur. Deinde episcopus superfundit defuncto oleum sanctum et pro omnibus orationem faciens sepelit defunctum in sanctificato cymiterio cum aliis sanctis coordinatis sibi, ut est domicilium defunctorum.

6

Hec quidem, etc. usque ad illud: Inspice autem, etc. talis est sensus: Si autem increduli viderint hoc a nobis fieri, forsitan irridebunt et nobis quasi errantibus conpati videbuntur. Nec mirum. Nam, ut dicit Ysaias secundum antiquam translationem: Nisi credideritis, non intelligetis. Unde qui non credunt, non intelligunt. Nos autem intelligibilia misteria eorum que fiunt, inspicientes gratia Christi illuminante mentem nostram, dicimus quod per hoc quod episcopus eum qui dormit, ad chorum sibi coordinatum inducit et inponit, significat quod omnes fideles cum illis glorificabuntur in resurrectionis premio. Quibus iuncti sunt vite merito, scilicet ut qui hic deiformiter et sancte vixerunt, Deum iuxta suam possibilitatem inmitando, in futuro percipient divinas et beatas retributiones. Qui vero bona merita habuerint, quamvis inperfecta et inferiora, tamen iuxta mensuram meriti recipient merita vite eterne. Et pro hac iusta Dei retributione episcopus gratias agens orationem facit et laudat deitatem, que destruit spirituales nequitias nobis iniuste et tyrannice resistentes. Et nos ad gaudia iuste nobis adiudicata perducit. Cantica vero et lectiones divinas promissiones exprimentes declarant beatam requiem electorum. In qua eternaliter constituentur, qui in divinis preceptis vitam consummant. Requies autem ilia eum qui dormit, suscipit et viventes ad similem consummationem invitat.

7

Inspice autem, etc. usque ad illud: Postea procedens, etc. talis est sensus: Attende autem quod in exequiis non omnes qui adhuc mundantur, excluduntur, sicut fit in celebratione eucharistie vel crismatis, sed soli cathecumeni inter eos inferiores a choro nunc excluduntur. Iste enim gradus omnino est ignarus perfectionis. Unde non licet ei inspicere aliquod sacramentum eo quod cathecumeni nundum perceperint virtutem inspectivam sacramentorum per baptismum, in quo fit regeneratio divina, per quem baptismum divinum lumen iniciatur et donatur. Reliqui autem gradus eorum qui adhuc mundantur, didicerunt sacram doctrinam, scilicet penitentes, qui a via recta quam didicerant, erraverunt, et iterum penitendo ad eam revertuntur. Et ipsi a sublimium divinorum inspectione sacramentorum et conmunione separantur adhuc, quia, si ad aliquod illorum admitterentur, lederentur et devenirent per hoc ad maiorem tam divinorum quam sui contemptum. Convenienter autem assunt exequiis penitentes, docti veritatem, ut attendant nostre mortis contemptum et honores sanctorum a sacra scriptura laudatos, et sic errantibus, ut ipsi erraverunt, interminabiles tristitias inminere. Utile autem erit dictis penitentibus videre fidelem defunctum qui perfectus est, enuntiari et predicari a dyacono esse communicatorem sanctorum antiquorum precedentium. Nam per hoc provocantur et ipsi, ut idem desiderent et docebuntur annuntiationem dicti dyaconi beatam esse perfectionem in Christo.

8

Postea procedens, etc. usque ad illud: Dicas autem, etc. talis est sensus: Deinde veniens episcopus orationem facit super defunctum. Post osculatur eum episcopus et omnes presentes. Oratio autem postulat a Deo, ut dimittat defuncto omnia que per infirmitatem humanam peccavit, et constituat eum in lumine et regione viventium et in sinibus Abrahe, Ysaac et Iacob, in loco in quo aufugit dolor et tristitia et gemitus. Hac ergo oratione postulantur defuncto beatissima dona que donantur sanctis in patria. Nichil enim dici potest equale inmortalitati glorie, que omnem removet tristitiam, et replet mentem divino lumine. Quamvis retributiones ille summis signis designatoribus significate, quas dicere vel excogitare sufficientius omni intellectu altiores sunt et ipse significationes minus secreta veritate contineant. Vera est enim scriptura que dicit, quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, que preparavit Deus diligentibus se. Sinus autem sanctorum patriarcharum et aliorum sanctorum omnium sunt divinissime et beatissime consunmate quietes que electos omnes suscipiunt ad beatissimam perfectionem sine defectu.

9

Dicas autem, etc. usque ad illud: Dico autem, etc. talis est sensus: Potest autem aliquis dicere: Hec que dicta sunt, forsitan recte sunt dicta. Sed queri potest quare episcopus rogat dimitti peccata defuncto et donare ei beatam sanctorum conmunionem. Cum enim divina iustitia retribuat in futuro bona et mala, que aliquis gesserit in hac vita, et defunctus cuncta opera sua iam finaliter compleverit, quomodo per orationem episcopi aliam retributionem obtinebit quam ipse meruerit per opera, que fecit in hac vita? Ego autem sacram scripturam sequens novi quod unusquisque habebit retributionem in futuro, quam hic promeruit. Dicitur enim: Determinavit Deus apud se; et, Portabit unusquisque in corpore secundum ea que fecit sive bonum sive malum. Quod autem orationes sanctorum non prosint sive in hoc seculo sive post mortem his qui se eisdem orationibus indignos exhibuerunt, sacre scripture nos docent. Quid enim Sauli profuit oratio Samuelis aut perverso iudeorum populo prophetica oratio? Sicut enim si aliquis sanos et perspicaces habens oculos petat solaribus radiis aliquem illustrari sibi oculos eruentem, ita spem vanam etiam inpossibilem concipit qui sanctorum orationes petit et quasi naturali oppositione excludit sanctas ipsorum operationes non permittens ipsas orationes in se secundum ipsarum naturam operari per hoc quod ipse negligit divina dona et a conmunibus et bonum conferentibus Dei preceptis recedit.

10

Dico autem, etc. usque ad illud: Igitur si quis, etc. talis est sensus: Qui divinam sequitur scripturam, dicit quod orationes sanctorum utiles sunt in hoc seculo, hoc modo: Si quis desiderans sancta Dei dona affectum sanctum habens ad ipsorum participationem, tanquam propriam cognoscens parvitatem, rogat aliquem virum iustum fieri suum susceptorem et cooratorem, iste consequitur ex hiis maximam utilitatem, et divina dona percipiet, Deo ipsum exaudiente mediante sui ipsius religiosa cognitione, et reverentia in viris iustis, laudabili desiderio petitarum orationum, conveniente et deiformi proprio habitu. Divinitus enim decretum est divina dona dignis ordinate dari per eos qui digni sunt ea tradere.

11

Igitur si quis, etc. usque ad illud: Igitur hec quidem, etc. talis est sensus: Si quis predictum modum ad optinenda divina dona reprobet, falsa opinione arbitratus se sibi sufficere ad orandum Deum, et sanctos condempnat, aut etiam si petitiones indignas Deo et iniustas postulet et tepide divina dona desideret, et quod sibi non congruit, per propriam culpam privabitur consecutione petitionis imperite. — Quid autem de dicta oratione episcopi super defunctum nobis apostoli tradiderunt, dicere debemus: Episcopus secundum scripturam manifestativus est divinorum iudiciorum. Iuxta illud Malach.: Angelus domini exercituum est. Didicit ergo episcopus ex sacra scriptura quem ad modum hiis qui sancte vixerunt, clarissima et divina vita digne a iustissimis legibus retribuitur, divina clementia et benignitate supportante maculas per humanam infirmitatem contractas. Quia nullus, ut dicit scriptura, mundus est a macula.

12

Igitur hec quidem, etc. usque ad illud: Igitur divinus, etc. talis est sensus: Hec ergo novit episcopus in scripturis promissa, et postulat eadem fieri, et dari his qui sancte vixerunt, sanctas retributiones. In hoc Deo conformatus benignitate, quod aliorum dona sicut proprias gratias petit. Et in eo quod sciens has promissiones futuras presentibus manifestat, videlicet quod ea que petit secundum attestationes scripturarum omnino fient hiis, qui in sancta conversatione confirmati sunt. Episcopus enim qui recitator est iustitie divine scripture, non postulat nisi Deo placita et a Deo promissa; propter quod et hiis qui inmunde moriuntur non ista postulat, non solum quia id faciendo divine recitationis ordinem perverteret et opus aliquod ierarchicum sine divino intellectu presumptuose exerceret set quia iniuste orationis effectum non sequeretur, audiens a scriptura divma: Petitis et non accipitis eo quod male petitis.

13

Igitur divinus, etc. usque ad illud: Igitur divinos, etc. talis est sensus: Episcopus ergo petit a Deo, que Deus promisit, et ea que diligit et omnia donanda. Et in hoc episcopus ostendit proprium bonum affectum Deo bonorum amatori; et hiis qui ibi presentes sunt, manifestat retributiones que fient sanctis. Similiter episcopi claves habent. Quibus fideles ab inmundis segregant, tanquam manifestativi divinorum iudiciorum, non quod divina omnipotentia irrationabilibus motibus episcoporum obsequatur, ut dicitur vulgariter, sed quod iusti a Deo, digne secundum merita discreti, recitative ab episcopis spiritus sancti intellectu segregentur. Iuxta quod Dominus, in apostolis auctoritatem clavium prelatis ecclesiasticis conferens, ait: Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt. Et beato Petro divinis revelationibus illuminato dicit Dominus: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in celis, etc., tanquam ipsi Apostolo et consimilibus illi episcopis, secundum factas ipsis divinas revelationes divinorum iudiciorum manifestando ipsa divina iudicia assumentibus bonos sicut Dei amicos et expellendo per exconmunicationem reprobos sicut impios. Teste enim Domino in Mt. Beatus Petrus non proprio motu nec revelatione carnis aut sanguinis sed Deo ipsum intelligibiliter docente protestatus est: Tu es Christus filius Dei vivi.

14

Igitur divinos, etc. usque ad illud: Hoc perficiens, etc., talis est sensus: Taliter debent uti episcopi excoamunicationibus et aliis clavium exercitiis, sicut divina inspiratio eos moverit. Et qui episcopis subiecti sunt, eisdem tanquam a divina inspiratione motis debent obedire. Dicente Domino ad apostolos: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Set facta digressione persequamur que consequuntur. Episcopus enim, completa oratione, osculatur defunctum, et post episcopum omnes presentes. Dulcis enim et amabilis est omnibus iustis, qui laudabiliter vitam conplevit. Attende autem quod in baptismi celebratione qui baptizatur, in primis oleo sancto inungitur post prioris vestis totalem exuitionem. Dormientibus vero in fine confertur olei sancti unctio. Hac scilicet ratione: Quia baptizandus vocatur ad certamen contra demones. Is vero qui dormivit, iam factus est victor certaminum. Et ideo perfectus est iudicandus.

15

Hec perficiens, etc. usque ad illud: Pueros autem, etc. talis est sensus: Perfectis que diximus, episcopus sepelit corpus inter sepulturas fìdelium coordinatorum. Et merito. Quoniam si is qui dormivit, in anima et corpore Deo devote servivit, gloriosum erit etiam corpus ipsius, quod cum anima pura devotis operibus insudavit. Unde divina iustitia anime donat sancte retributionis mercedem cum corpore, quod ei in hac vita cooperatum et particeps fuit, sive tribulationis, sive consolationis. Propter quod ecclesiastica constitutio divinitus ordinata tam anime quam corpori in predictis insinuat divinas unicuique retributiones. Anime siquidem per contemplationem et spiritualem intelligentiam eorum que fiunt ut supra dictum est. Corpori vero per unctionem sacramentalem et eucharistiam, que sanctificant totum hominem, et universalem ipsius salutem operantur, et per catholicas sanctificationes denuntiant perfectam fore in anima et corpore hominis resurrectionem. Orationes autem et operationes que fiunt in consecrationibus quas videor obmississe, non debent per scripturas declarari neque ipsarum misteria et virtutes divine in ipsis facte debent ex occulto in publicum educi. Sed sicut nobis traditum est, tu ea disces doctrinis secretissimis, videlicet divina inspiratione legendo, meditando, secretius audiendo, ad maiorem Dei conformitatem et sursumactionem, in Dei amore et operatione perfectus, a divina illuminatione sursumagens ad supremam eorum scientiam vel cognitionem.

16

Pueros autem, etc. usque ad illud: Set et hoc, etc. talis est sensus: Sicut mihi significasti, risu dignum videtur incredulis quod pueri non valentes intelligere divina baptismum recipiant et eucharistiam et quod episcopi illos non valentes intelligere doceant divina et vane tradant sanctas traditiones quas ipsi non intelligunt. Et hoc ipsis infidelibus magis irridendum videtur quod alii pro ipsis pueris faciunt abrenuntiationes et confessiones. Sed non oportet tuam episcopalem discretionem erroribus infidelium conturbari. Quin potius cum modestia et reverentia ad ipsorum illuminationem amabiliter excusare, quando ipsi talia inproperant, adiciendo secundum scripturarum testimonia, quod non omnia divina a nostra scientia circumscribuntur. Multa enim nobis incognita causas habent aput Deum convenientes, quas quidem ignoramus. Animi vero celestes sciunt illa. Multa etiam absconsa sunt a suppremis angelis, que a sola divina sapientia cognoscuntur.

17

Set et hoc, etc. usque ad illud: Ab isto igitur, etc. talis est sensus: Super illo articulo de pueris baptizatis, ita dicimus quod doctores nostri, a suis senioribus docti, nobis tradiderunt quod infantes ab infantia secundum sanctam et divinam scientiam educati assuescunt sancte et recte vivere, remoti ab erroribus et ab inmunda vita inmunes. Unde visum est sanctis apostolis secundum hunc modum suscipere infantes ita quod pater et mater pueri tradent eum alicui bono pedagogo in divinis misteriis docto. Et deinceps sub ipso pedagogo puer aget tanquam sub divino patre et sue salvationis susceptore.

18

Ab isto igitur, etc. usque ad illud: Tantas, o puer, etc. talis est sensus: Ab isto pedagogo promittente educare puerum in sancta conversatione, episcopus expetit, ut confiteatur abrenuntiationes et sanctas confessiones, non alium pro alio docens divina, ut infideles irrident, nec pueri pedagogus promittit se abrenuntiare aut confiteri loco pueri, set quod puer abrenuntiabit et coordinabitur fidelibus, quasi diceret: Promitto me persuasurum puero meis eruditionibus ad mentem sanctam adducto quod abrenuntiabit illicitis et confitebitur et operabitur divinas confessiones. Non ergo est inconveniens quod puer secundum divinam sursumactionem educatur, habens ducem et susceptorem inducentem eum ad habitum divinorum, et custodientem ipsum inmunem ab illicitis vel vitiis. Tradit autem episcopus puero sancta signa, ut nutriatur in ipsis et non incurrat aliam conversationem, sed divina tantum et celestia considerabit et in profectum fidei et bonorum operum divinis conmunicabit, et sanctum profectum in predictis vigentem habebit, et sursumagetur a deiformi susceptore tanquam a viro sancto.

19

Tantas, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Ea que dixi tibi superius, o Thimothee, apparent mihi pulchra misteria sacramentorum Ecclesiastice Ierarchie. Aliis autem qui sunt perspicaciores me, non solum predicta que breviter elucidavimus sed forsitan manifestiora et profundiora apparent misteria. Tibi autem ad divinum radium exercitato dictis gradibus elucebunt, ut arbitror, splendidiores pulchritudines et diviniores. Tu autem perfectiorem illuminationem, cum tibi apparuerit, mihi trade, et splendidiora misteria que perspexeris, mihi declara. Confido autem quod per ea que in hoc libro scripsi ego repositas in te divini ignis accendam scintillas.

20

Explicit Liber Sancti Dionysii Aeropagite De Ecclesiastica Ierarchia.

PrevBack to Top

On this page

Caput septimum