Text List

Prev

How to Cite

Next

Quid Evangelium

Quid Evangelium
1

Quid Euangelium.

2

⁋ Sicut lex est, qua recta mandantur, qua pec catum ostenditur, ita Euangelium est promissio gratiae, seu misericondiae dei, adeoque condonatio peccati, & testimonium beneuolentiae dei erga nos, quo testimonio certi animi nostri, de beneuolentia dei, credant sibi condo natam omnem cuspam, & erecti ament, laudent. deum, exhilarentur & exultent in deo, ut infra de uim euangelii dicemus. Porro illarum promissi onum omnium pignus est Christus, quare in eum referendae sunt omnes scripturae promissiones, qui obscure primum, postea subinde clarius re uelatus est.

3

⁋ Posteaquam Adam deliquerat, & iam morti aeternae destinatus erat, perisset haud dubie ni dominus eum promissione gratiae consolatus fuisset. Tyrannis peccati describitur, cum in quit ad serpentem, Inimicitias ponam inter te & mulierem, & semen tuum, & semen illius. Et statim uictoria promittitur. Ipsum semen mulieris conculcabit caput tuum. Rectius enim meo iudicio refertur pronomen, eo loco, ad semen, quam ad mulierem ut in nostris codicibus legitur. Ea prima promissio est. primum Euangelium, quo subleuatus Adam, concepit certam suae salutis spem, adeoque & iustificatus est. Deinde facta est promissio Abrahae, futurum ut in ipsius semine, benedicerentur omnes gentes, quae certe nisi de Christo intelligi non po tuit, estque hic Abrahae sinus, in quem qui recepti sunt, seruati sunt, id est, seruati sunt, qui promissioni illi, quae Abrahae facta est, crediderunt. Atque haec promissio est, quam ubique iactat scriptura noui testamenti. Poterit diligens lector omnes promissiones de Christo in hunc locum congerere. Quae plane non aliud sunt, nisi Euangelium, Deutero. xviii: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, & ponam uerba mea in gore eius, loqueturque ad eos omnia quae prae cepero illi. Qui autem uerba eius, quae loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor gexistam. In secundo uolumine historiae regum cap. vii. promittitur Dauidi Christus. Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, & firmabo regnum eius. lpse aedificabit domum nomini meo, & stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Et ob hanc promissionem filius Dauid Christus adpellatur a prophetis. Immo Dauidem etiam Ezechiel nominat. Prophetae in totum & legem repetunt, & Christum pro&mittunt. Proderitque piae menti subnotare, & in promptu habere promissiones diuinas, que ad confirmandas, erigendasque coniscientias mire efficaces sunt.

4

⁋ Et in hune modum reuelauit deus Euange lium statim post Adae lapsum, & subinde cla rius apetuit, donec exhibuit Christum. Id est quod scribit Paulus ad Roma. i. In Euam gelium filii sui, quod iam ante promisit per prophetas, in scripturis sanctis, de filio suo. Et literae nostrorum Euangelistarum, non aliud aguntu nisi ut testentur exhibitas esse promissiones., Atque id est, cur sic ondiatur Mattheus, RTiber generationis lesu Christi, filii Dauid, fili Abraham. Vocoque Euangelium promissionem gratiae, benedictionis, beneuolentiae dei per Christum. Sunt in scripturis, praeter hanc pro missionem aethernae benedictionis, etiam promissiones rerum temporalium, qualis est ea, quae facta est Nohae, quales pleraeque sunt in lege, de terra, de opulentia &c, quae non modo fi gurae sunt spiritualium promissionum, sed per ese sunt testimonia gratiae & misericordiae dei, ita, ut consolentur, & erigant conscientias nostras, ut deum glorificent. Et de his quiden promissionibus infra agetur, ubi de fide dicemus, quae fides, & quomodo iustificet.

5

⁋ Vides consilium diuini spiritus in scriptu¬ ris, quam suauiter, quam blande erudiat pios, ut nihil aliud agat, quam, ut saluemur. Tota scriptura alias lex est, alias Euangelium, Ribri Mosi alias lege tradunt, alias Euangelium, deoque Euangelium intra ipsam etiam lege ab ditum est. Quid enim magis Euangelicum reperias quam promissio illa est, quam spiritus dei, pro &coAαγίδ primi praecepti subiecit. Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, & custodiunt praecepta mea. Et uide ex legislatore Mose, quomodo Euangelista, hoc est, gratiae & misericordiae praeco subito factus sit? cum inquit in Exodo cap. xxxiiii: Dominator domine deus, miserator & cleo mens, patiens & multae miserationis, ac uerax, qui custodis misericondiam in millia, qui aufers inquitatem, et scelera, atque peccata, nul lusque apud te per se innocens est. Da in om nibus noui testamenti literis, magis Euangelicam contionem. Et ad hunc modum alias lege alias Euangelium Mosaici libri docent. Nihil iam de figuris loquor, sed de iis, quae palam litera prae se fert. Nam illa potissimum spectam da sunt. Historiae sacrae, alias legum, alias euam gelii exempla sunt. Nam ad leges haud du bie pertinet horrendus Saulis casus. Ad Euam gelium Dauid, qui cum oppressisset alienam uxo rem, tamen gratiam impetrauit, fuitque plane Euangelica uox, illa prophetae denunciatio, ii. Reg. xii. IPominus sustulit peccatum tuum, Non morieris. Ad eum modum de similibus exemplis iudicandum est. Prophetae lege docent, cum insectantur hypocrisin, cum impietatem, securitatem, & hoc genus alia. Nam obscura uicia, seu hypocrisin potissimum reprehendunt, Euangelium quoque denunciant. quoties illis suis uiuacissimis promissionibus de Christo erigunt labefactatas conscientias, animant, atque ita implent, ut plane id Apo stolicum sonare possit. Quis separabit nos a dilectione deit Eiterae Apostolicae Matthe Marci, Eucae, Iohannis, ad eundem alias lege, alias promissiones tradunt, & in his exempla tum gratiae, tum irae dei. Sachei, Centurionis, Syrophoenissae exempla, misericondiam testantur. Phariseoxe cecitas & furor exemplum est irae dei. Quanquam hoc differunt historiae Apostolicae a ueteribus, que testant exhibitum Christum, quem ueteres tantum promiserant. Deinde promissiones de gratia, iusticia, uita aeterna clarius explicant, quam illae quondam Mosaicae, aut propheticae literae. Paulus Apostolus Aioxinos Euangelium cum lege, peccatum cum gratia contulit, potissimum in Epistola ad Romanos, quam ego puto uniuersae scripturae uelut Indicem quendam esse και λαοα. Reliquae Epistolae cum pene σαρααααxαή sint, ad legem pertinent, Quanquam nulla sit, in qua non alicubi attin gat Euangelii rationes. Id quod per sese diligens lector animaduertet.

6

⁋ Haec monuimus ob hoc potissimum, ut uulgatum illum ertorem conuelleremus, quem de discrimine legis, & Euangelii ueteris & no ui testamenti, prodiderunt impii Sophisticae theologiae professores. Mosi Christum successisse, nouamque legem dedisse, quae noua lex Euangelium uocetur, contineaturque iis capitibus, quae sunt Matth. V, &. VI. Inter Mosi lege, ac Christi hoc interesse, que Mosi lex ex terna tantum opera, Christi lex etiam adfectus exigat, quasi uero Mosaica lex doceat, quam dam hypocriticam & pharisaicam iusticiam Quid enim est aliud operum externorum simula tio, quam pharisaismus? Porro exigi a lege Mosaica adfectus uel prophetae testentur, qui toties praecipiunt agnoscere deum, timere deum, facere iudicium, & iusticiam, quae dabunt mihi fortasse Sophistae, ante Christi incarnationem, & suorum temporum homines docuisse. Quid autem illa Hieremiae sententia apertius, quam, uelint nolint Sophistae, referre oportet ad Mosi legem. Ait autem capVI. Non sum locutus cum patribus uestris, & non praecepi eis in die qua eduxi eos de tere ra Aegypti, de uerbo holocaustomatum, & uictimarum, sed hoc uerbum praecepi eis, dicens, Audite uocem meam, & ero uobis deus, & uos eritis mihi populus. Dic Thoma quid in mentem uenerit, cur doceres Mosaica lege nihil exigi praeter pharisaismum, hoc est, externa opera? cum toties etiam Moses exigat nihil obscuris uerbis adfectus, & ut multos locos omittam, nonne uetat concupiscere rem alterius &c. Exodi. xx. Opus iam ante interdixerat, cum furari, cum moechari prohibe¬ tet. Dabis igitur de adfectu caueri, his ucibis. Non concupisces domum proximi tus, nec desidetabis uxorem eius, non seruu &c. Et Deuteronomii. x. Et nunc Israel quid dominus deus tuus petit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum, & ambules in uiis eius, & diligas eum, ac seruias domino deo tuo, in toto corde tuo et in tota anima tua, a custodiasque mandata domini, & ceremonias eius, quas ego hodie praecipio tibi, ut benem sit tibi. Et tursus, Circuncidite praepucium cordis uestri, & ceruicem uestram ne induretis &c. Hoc genus in Mose sexcentos locos reperias, ut nihil sit obscurum & adfectus & opera a Mose exigi.

7

⁋ Proinde exponit legem Christus, non enim potest praedicari gratia sine lege, & phariseorum ac scribarum interpretationem reprehendit, cum a principio ait, non ingressuros in regnum coelorum, ni nostram iustitia superet phariseorum ac scribarum iustitiam. Sic interpretabantur Pharisaei, satisfactum legi, non occides, si manu cendem non faceres. Eegi, non moechaberis, si alterius uxorem non comprireres. Christus docet cordis adfectus exigi a lege, non externam tantum operum simulationem, uetat enim lex concupiscere. Vindictam lex etiam prohibebat, adeoque exigebat inimicos diligi. Eeuitici. xix. Non oderis fratreme tuum in corde tuo sed publice argue eum, nec portes aduersum illum peccatum. Ne uindica, nec memor esto iniuriae filiorum populit tui. Diliges proximum tuum sicut teipsum, quod enim scio cur maluerit Hieronymus uer tere amicum, sic enim in nostris codicibus legitur, cum uox hebraea magis cognatum signincet, & septuaginta Interpretes uerterint. QQuαsou, quos secutus est ad Ro. xiii. Paulus, ubi hanc ex lege paraenesin citat. Est au tem haec summa Mosaicae illius sententiae, ut inter se ludaei ament, tum amicos, tum inimico ut bene mereantur, etiam de male merentibus. Accedit huc caput Esaiae. Iviii. Quod plane uetat uindicari, & exigit amo rem etiam inimicorum. Et Prouerbiorumi xx. Ne dicas reddam malum, pro malo, expecta dominum & liberabit te.

8

⁋ Iam in lege, quod ego sciam, iusquam re perias haec uerba. Odio habebis inimicum tuum, ut satis adpareat, non legis sententiam, sed pharisaicam traditionem Christum retulisse, ut damnaret. De Chananeis acceperant lu daei praeceptum, ut eos perderent, Exodi. xxiii, quorsum adlusisse Christum nonnulli opinantur, cum ait dictum esse de persequendis inimicis. Quod si uerum est, quid aliud dicemus uoluisse Christum, quam ut reuelato Euangelio, & diruto interstitio maceriae, ut Pau lus ait, & sublato inductoque discrimine gen tium ac ludaeorum, sicut antea ludaeis ludaeos diligere, tum amicos, tum inimicos manda datum fuerat, ita nos tum gentes tum ludaeos, cum amicos tum inimicos diligerems. Quid ant quod de solis etiam Cananaeis lsraeli pceptum fuit? Quid quod aduenas etiam iubentur diligere Huc pertinet, quod de foenore decretum em, exteris foenerandum, non cognatis. Nunc cum nulli sint exteri, omnes cognati, in uniuersum inter dictum est foenus.

9

⁋ Quamquam negari non pont, quin aliqua in le ge nouarit Christus, quale illud est de diuor cio, quale item est, quod cum Iudaeis praeceptum fuerit gladio legalia defendere, euangelium non iubet Christus armis defendi, imo Petro ait, Conuer te gladium in locum suum, Qui gladium acceperit. gladio peribit. Tamen non est Christi primarium ac proprium officium legem condere, sed gratiam dona re. Moses legum lator est, & iudex Christus sal uator, sicut ipse de sese testatur Iohan. iii. Non misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mun dum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Lex dannat, quandoquidem per nos ei satisferi nequit. Christus gratiam peccati donat credentibus, Sae pe quidem legem etiam Christo praedicat, quod sine lege peccatum cognosci non possit, quod nisi sentiamus, uim gratiae & amplitudinem non intel ligemus. Proinde simul & lex & Euangelium praedicari debet, ostendi debent & peccatum & gratia. Duo Cherubim arcae impositi erat, Lex & Euangelium, quare fieri nequit, ut Euangelium sine lege, lege sine Euangelio recte aut foeliciter doceas. Et ut cum Euangelio Christus lege coniunxit, ita cum lege Euangelium, prophe tae. Habes huius rei exempla etiam in Aposto lorum toncionibus in Actis. In primis autem Epistolas Pauli ons, in quibus fere primum de ratione Euangelii disserit, postea paraeneses praescribit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quid Evangelium