Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum pater genuit filium natura vel voluntate

VIRCA hanc distinctionem haec mouetur quaestioRVtrum pater genuit filium So natura, uel uoluntate.

¶ Non tandum primo pro responsione, dimissa opinione quadam, quam auctor late recitat: & ut falsa pariter, & absurda conetinentem: impugnat: quod uoluntate, & ne¬ cessitate possunt capi dupliciter: hominaliter, uel aduerbialiter. Nominaliter dupliciter: quia uel construuntur in ratione formaliter denominantis: sicut dicimus: hic est albus albedine. Vel construuntur in ratione alicuius principii: ut cum dicimus: ignis calefacit calore. Et sic quaestio erit tractanda distinctione sequenti. Aduerbialiter uero uoluntate ualet, uel tantum id est uoluntarie: uel tantum quantum contingenter.

¶ Et generare uoluntarie adhuc potest intelligi tripliciter scilicet uoluntarie uoluntate antecedenti, ut scilicet prius uoluit, & postea genuit. Vel accedente, siue consequente, ut scilicet prius genuit, & post uoluntatis actum sibi in genito complacuit. Vel uoluntate concomitante; ita quod simulgenuit, & generare uoluit, uoluit quidem complacenter, non contingenter.

¶ Similiter necessitate aduerbialiter id est necessario. Et hoc dupliciter. Vel necessitate immutabilitatis, siue in euitabilitatis, quae opponitur contingentiae. Vel necessitate coactionis, & uiosentiae. Et sub hac acceptione pertractat magister.

¶ Quo praemisso, est haec conclusio prima pro articulo secundo. Pater filium genuit nec uoluntate, nec necessitate; neque etiam intellectu: neque natura tanquam eo, quo formaliter denominatur generans. Probatur conclusio: quia pater non dicitur formaliter generans a uoluntate natura, uel intellectu. eo modo, quo a fortitudine aliquis fortis dicitur. Sed hoc modo dicitur generans a generatione: sicut calefaciens a calefactione: ergo. Maior probatur: quia si intellectus, uoluntas, aut natura formaliter denominaret patrem generare, seu generantem: tunc etiam denominaret sic quodlibet suppositum, in quo esset: & ita filius, & spiritussanctus esset generans: sicut in quo cunque est caliditas, ipsum denominatur calidum. Minor est madifesta.

¶ Secunda conclusio. Pater non genuit filium uoluntarie: uoluntate antecedente, uel accedente: ita quod prius uoluit generare, quam generauit: uel prius generauit, quam uoluit. Probatur, quia ptrunque horum diceret mutabilitatem in deo patre, uel in deo filio. Quo ad secundum patet faciliter deducenti.

¶ Tertia conclusio. Deus pater non genuit filium uoluntarie: accepta pro contingenter. Pater: quia tunc potuisset non genuisse shum, & ita filius non esset necessario: cum non habeat esse nisi per generationem.

¶ Quarta conclusio. Pater genuit filium uoluntate concomitante, Probatur: quia genuit uolens, sicut potens: ut dicit magister. Et quando uoluit generare, genuit: & quando genuit, uoluit: quia aeternaliter & genuit, & uoluit.

¶ Conclusio quinta. Quamuis pater genuit filium necessario necessitate ineuitabilitatis: non tamen genuit necessario necessitate coactionis. Prima pars patet: quia pater non potest non generare filium. Secunda patet: quia cum pater sit omnipotens: non potest ab aliquo cogi

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1