Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum generatio filii sit spiratio
¶ Tametsi circa quaestionis huius solutiones quis dicere posset Vilud pro se, quod allegat Holltor. q. x. determinationum. Digne loqui de personis, uim transcendit rationis: excedit ingenia, quid sit gigni: qud processus: me nescire sum professus: cum tamen turpe sit theologo non posse credendorum qualemcunque intellectum, & rationem dare: ut habet doctrina beati Petri in effectu. j. Pet. iij. Ideo humili cum submissione, & sine praeiudicio sententiae sanioris nititur doct. in hac quaestione aperire possetenus differentiam generationis, & spirationis. Hinc Camerac. q.viij. arti. iij. redarguit Gteg. de insufficientia: quod ad eam rem discutiendam sese non uult intromistere tere, innitendo praecise fidei. Ea propteridem doct. uolens explicare difserentiam generationis, & spirationis, dicit: quod haec explicatio fieri non possit nisi per hoc, quod generatio est ab uno tantum: spiratio autem a duobus. Item filius est ab uno solo, & non spiritus sanctus: & spiritussanctus est a duobus, quorum unus, scilicet pater dat alteri (puta filio) quod spiritus sanctus procedat ab co. Et sic etiam potest explicari, quomodo spiritus sanctus procedit, ut datus: sed non ut natus. Sed cum reuetentia tanti uiri, hoc uidetur petere principium, & imponere ut placet terminum. Stante enim suo quid nominis, quod imponit, & praemittit: haec uadunt: sed per hoc non patet nodus quaestionis ¶Itaque pro articulo primo quaestionis. Notandum breuiter: quantum hic sufficit, quod generatio sumitur dupliciter Large generatio est productio cuiuscunque non de nihilo. Et isto modo, quando productio est non de nihilo: si concurrit materia, & subie. ctum: necesse est ibi productio per informationem, & impressionem. Informationem materiae, & impressionem formae talis in diuinis non habet locum. Aliter, & stricte accipitur generatio, ut est productio uiuentis a uiuente: qua uiuens ratione suae productionis praecise producitur, ut totaliter simile: & eiusdem rationis cum producto: quantum ad omnia excepta sola productione, & sic generari passiue est nasci.
¶ Dicitur notanter: qua uiuens ratione suae productionis &c. propter processionem spiritussancti, quae non dicitur generatio: sed processio: quia licet spiritus: sanctus sit consubstantialis patri, & silio, & procedat de substantia patris (ad sensum supra tactum distinctio. v. quaestio. ij.) quia tamen procedit ut datus, & non ut natus: seu utimago patris: ideo eius processio non dicitur generatio. De ratione enim imaginis praecise est, quod sit similis ipsi. cuius est imago: alias non diceretur imago perfecta. Secus est de dono de cuius ratione non est: quod sit simile donanti, uel obiecto amato, & dilecto.
¶ Isto praemisso poni possunt aliquae generales propositiones. Prima. Passiua spiritussancti processio non est generatio: nec spiritussanctus adintra genitus est: sed procedens. Prima pars patet ex notatis. Secunda ex fide, & ex symbolo Athanasij. Non factus: nec creatus, nec genitus: sed procedens.
¶ Secunda propositio. Passiua spiritussancti processio, & filij generatio, ac ipsarum distinctio, non est a nobis in uia perfecte cognoscibilis. Patet auctoritate Esaiae. Generationem eius quis enarrabit, ca. Iiij. & ex uicto pro se superius allegato. faciunt ad id multa sanctorum dicta, & fides catholica. Et sic idem est de processione: sicut de generatione.
¶ Tertia propositio. Passiua spiritussancti processio, & filij generatio, ac ipsarum distinctio, est a uiatore aliquo modo intelligibilis. Hanc propositionem non assertiue: sed recitatiue solum pono¬
¶ Pro cuius intellectu, notandum primo. Licet secundum beatum Augustinum plene distinguere inter generationem uerbi, & processionem spiritussancti, non est possibile pro statu illo: possumus tamen aliquo modo ex his, quae sunt in mente nostra: ad concipiendum ea, quae in deo sunt assurgere: quam, uis sit magis dissimilitudo.
¶ Notandum ergo, quod intellectus noster intelligens aliquid intuitiue singulariter existens: singere potest aliquid simile illi intellecto: quod secundum unam opinionem habet tantum esse obiectiuum: & non subiectiuum: & ita non est simile realiter prius intuitiue intellecto: sed solum in esse obiectiuo, idest intelligibili, & est quasi imago simillima rei prius intellectae: in esse tamen obiectiuo. in tantum, quod si intellectus haberet uim productiuam realem: sicut habet uim fictiuam: illud productum uere esset eiusdem rationis cum illo praeintellecto: & imago simillima ei. Et si intellectus intelligens seipsum perfecte, & intuitiue de seipso talem ima¬ ginem produceret, tamquam de sui essentia: uere generaret ipsum: strictissime accepta generatione. Secundum aliam opinionem, quae ponit: quod conceptus est qualitas mentis: dicitur quod ipsa intellectio est quaedam qualitas producta ab intellectu: simillima quidem obiecto, non in reali existentia (quia est accidens specificabile, & obiectum quandoque substantia materialis) sed simillima repraesentatiuae. Et ut magis accedatur ad propesitum, dici potest, quod intellectus intelligens aliquid intuitiue: statim producit notitiam abstractiuam simillimam obiecto: quae est etiam imago eius repraesentatiua: quae si esset similis realiter: sicut est similis repraesentatiue:iam uere generaretur &c. ut supra. Voluntas autem nostra diligens obiectum, non habet huiusmodi uim fictiuam, uel productiuam alicuius similis obiecto dilecto: sed habet uim donatiuam, qua potest aliquid ratione illius amoris donare dilecto. Et si non sit aliquid praeexistens, quod possit donare obiecto: producit (si potest) aliquid donabile ipsi obiecto dilecto. Quod quidem donabile (ratione, qua ex donabile a uoluntate) non plus est simile, quam dissimile obiecto. Productum ergo a uoluntate uirtute productionis, qua produceretur uirture amoris, ut donum donabile dilecto: ex ui talis productionis non esset magis simile, quam dissimile. Eictum uero, uel productum ab intellectu ex ui productionis, seu fictionis huiusmodi est simillimum obiecto cognito: quia non potest intellectus fingere nisi simillimum obiecto cognito ad sensum expraessum.
¶ Sic aliquo modo possumus considerare in diuinis. Nam essentia diuina non solum est intellectus, & uoluntas. sed uerissime intellectio, & uolitio: uere seipsam intelligens & uolens, & intelligendo seipsam perfectisfime, & infinite, est principium productiuum alicuius similissimi uere, & realiter ipsi patri intellecto: non tamen praeintel lecto sicut in nobis. Et quia productum oportet, quod distinguatur a patre producente. Et quia simillimum non potest distingui aliquo absoluto: quia tunc non esset simillimum: ideo oportet, quod distinguatur ipsamet productione. Est ergo haec productio uere generatio: quia pro ductio uiuentis, simillimum de uiuente: & ita producens uere est pater: & productum uere filius: nullo essentiali: sed sola productione a patre distinctus. Eadem etiam essentia uirtute uolitionia quae est tamen eadem formaliter cum essentia, intellectu, uoluntate, intellectione, & uolitione) potest esse principium producendidonum donabile obiecto disecto, aeque perfectum, sicut amor ipse uirtute cuius donatur. Quod quidem donum eoipso: quod donum est, non est simile: sed quia producitur in eadem essentia est simile. Et ideo illa productio non est generatio stricte accepta: quia non ex hoc ipso, quod est donum productum, est uiuens de uiuente amato. Haec productio est spiratio; & productum est spiritussancti donum scilicet patris, & filij. Quo autem sit donum: & cuidonetur: dicet infra dist. xviij. Haec sunt dicta sine praeiudicio sententiae melioris: quia ad inuestigandum distinctionem inter generationem, & spirationem: & quare generatio non sit spiratio: scio me totaliter insufficientem, ait doctor.
¶ Ex illis pro articulo secundo nunc ponendae sunt conclusiones. Prima conclusio etiam uperius partim habita. Spiratio spiritur sancti non est generatio filij. Patet: quia illae productiones passiuae distinguuntur sicut ipsa producta: sed personae productae realiter distinguuntur; ergo & illae productiones. Tenet consequentia: quia per solas productiones personae realiter distinguuntur.
¶ Secunda conclusioGeneratio, & spiratio actiue sumpta non distinguuntur realiter: sed accipiendo generationem, & spirationem passiue sic distinguuntur realiter. Patet quoad primam partem: quia sunt compatibiles in eadem persona, puta in patre. Nam generatio actio, & spiratio actio sunt in persona patris, & generatio actio, & spiratio sunt in persona filij. Quaecunque autem in diuinis sunt compossibilia in eadem persona: sunt idem realiter: sicut cconuerso: quaecunque non sunt compossibilia in eadem persona distinguuntur realiter: sicut generatio, & spiratio passiua: quia incompossibiles: ideo distinguunt, & distinguuntur realiter: licet non sint oppositae: ut supra dictum est. Secunda pars patet: quia filius. & spiritussanctus realiter distinguumtur.
¶ Tertia conclusio. Generatio, & spiratio passio distinguuntur realiter seipsis. Probatio. Non enim praesupponunt aliquam distinctionem, sine qua non possunt distingui: quia non principiorum elicitiuorum. Neque coexigunt: quia non est inconueniens idem principium elicitiuum esse distinctarum productionum. q.ij. dist. vij.
¶ Pro articulo tertio est dubium. Nam uidetur: quod spiratiopassiua sit generatio strictissime accepta: nam licet non sit de ratione doni in genere, quod procedat, ut simile: est tamen de ratione huius doni inquantum hoc donum: scilicet inquantum donum productum in eadem natura infinita: quod procedat, ut simile: quia eiusdem essentiae, & sic adhuc generatur. Respondet auctor: quod non potest assignari ratio sufficiens, quare productio spiritussancti non sit uera generatiopro statu illo: sed fide credendum est, & tenendum: quod etiam productio spiritussancti, ut productio, non est generatio, ad quod adducta est aliqualis similitudo ex creaturis: licet ualde tenuis, & dissimilis. ualeat quantum potest.
¶ Secundum dubium. Nam dicit Boe. omnia in diuinis sunt idem, ubi non obuiat relationis oppositio: sed inter generationem & spirationem nulla est oppositio: ergo. Ad hoc dicitur: quod non tantum relationis oppositio inter correlatiua requiritur ad distinctionem realem in diuinis: sed etiam relationum incompossibilitas in eadem persona sufficit ad distinctionem realem. Et ideo quia generatio, actio, & spiratio actiue sumpta sunt in eadem persona: non distinguuntur realiter: sed generatio, & spiratio passiue sumpta non compatiuntur sein eadem persona: quia impossibile est, quo eadem persona sit generans, uel generata, & spirata: ideo generatio, & spira: tio pas siuc sumpta non compatiuntur se ineadem persona: ideo generatio, & spiratio passiue sumpta realiter distinguuntur. Et secundum hoc intelligenda est auctoritas Boetij cum dicit. Omnia in diuinis sunt idem, ubi non obuiat relationis oppositio. Addendum est: uel relationum incompossibilitas.
On this page