Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum persona divina visibiliter mittatur
unicas VTRVM persona diuina uisibiliter mittatur. Tribus articulis more consueto, quaestio consummabitur.
¶ Primo ergo pro articulo primo notandum, quod est duplex spiritus sancti processio: aeterna, scilicet & temporalis ad sensum expressum distinctio. xiiij. quaest. i. Aeterna est spiritussancti a patre, & filio tanquam ab uno spirandi principio aeterna spiratio. Temporalis uero notificata est ibidem. Et est breuiter productio personae adintra: & gratuita eius existentia in creatura rationali. Et est duplex sumendo pro eodem missionem temporalem, & processionem temporalem, scilicet uisibilis, & in uisibilis. Visibilis est apparitio aliquarum rerum corporalium circa creaturam rationalem humanam missionem inuisibilem diuine personae eidem creaturae factam repraesentans.
¶ Dicitur apparitio rerum corporalium, idest sensibilium. Aliter enim non posset esse uisibilis diuina persona.
¶ Dicitur circa creaturam rationalem: quia non sit missio nisi ad sanctificationem creaturae: ut dictum est dist. xiiij. haec autem solius creaturae rationalis est.
¶ Dicitur repraesentans &c. ubi tangitur causa finalis missionis uisibilis. Inuisibilis uero spiritussancti missio est hominis per gratiam gratum facientem adoptatio sine signi alicuius fensibilis ostensione: quando scilicet spiritussanctus per gratiam: quam inuisibiter animae infundit: eam illapsu sanctificatiuo acceptat ad uitam: & in filium regni ac haeredem dei adoptat. Talis modi inuisibilis gratiae collatio, & hominis per gratiam adoptatio dicitur missio in uisibilis.
¶ Quomodo autem, & ad quem sensum haemissiones spiritussancti ( uisibilis scilicet quae sit signo uisibili: quod tamen non est spiritussanctus, & inuisibilis quaesit occulte, & sine signo sensibili) dicantur duae: sum: potest ex dictis in distinct. xiiij. q. i.
¶ Secundo notandum, quod missio uisibilis quandoque sit per reale assumptionem nature creatae uisibilis in unitatem personae. Haec missio est filij incarnatio: de qua lib. iij. Alio modo fic sine tali assumptione, & de illa est quaestio.
¶ Tertio notandum: quod in huiusmodi signorum sensibilium apparitione seu inuisibilis spiritussancti missione, non semper significatur inuisibilis missio tunmc fieri primo, dum apparent res corporales: sed simpliciter tunc fieri, aut prius facta fuisse, & adhuc permanere. Vnde dum uisa est columba de caelo descendere, & super christum manere. Matthiij. non tunc primo recepit christus gratiam: neque gratiae augmentum: quam secundum omnem plenitudinem habuit ab instanti conceptionis suae. Suo modo apostoli in die pentecostes, dum super eapita eorum appatuit ignis, iam ante habuerunt gratiam: licet tunc receperint gratiae augmentum.
¶ Quarto notandum: quod christus tantum semeluisibiliter missus est in incarnatione sua, qua non solum apparuit: sed humanam naturam in unitatem suppositi nunquam derelinquendam assumpsit: unde uere factus est homo. Spiritussanctus autem inquadrumplici specie uisibiliter missus est: icilicet in specie columbae super christibaptixatum apparente in iordane. Mat. iij. In specie nubis lucidae: in trans siguratione. Matth. xvij. In specie flatus supstante christo resurgente, & dicente, Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata. Ioann. xx. In specie ignis, siue linguaeigneae: in die pentecostes. Actuum. ij.
¶ In his autem quatuor speciebus missus est: ut signatetur effectus aliquis specialis per spiritumsanctum causatus in receptiuo.
¶ In specie quidem columbae: columbina christi significabatur simplicitas, atque humilitas. In specie nubis lucidae: esucidanda ueritas. In specie ignis: feruida charitas. In figura linguarum, docentium praedicatorum integritas. In specie flatus, affectus uiuacitas. Tlatus namque de interiori uitae principio procedit signumque est inexistentis uitae
¶ Quinto notandum, quod huiusmodiuisibiles missiones spiritussancti tantum in noua lege factae sunt christo, discipulis, ac credentibus: & non in ueteri lege:licet in illa uisiones multae, & apparitiones patribus, ac populo leguntur factae: ut nubes protegens filios Ilrae in deserto a calore solis: atque ignis lucens eis per noctem. ut habetur Exodi. xiij. Illa tamen non apparuerunt ad repraesentandum spiritum sanctum inuisibiliter missum per donum charitatis: sed ad alios effectus.
¶ Rationes autem assignari possunt: quia non decuit signum plenitudinis gratiae exhiberi uisibiliter ante rempus plenitudinis gratiae: quod ad Christi aduentum in cepit: ut uult apost. ad Gal. iiij. Curisto uero adueniente, missus est spiritussanctus uisibiliter christo, & apostolis. Christo non in instanti conceptionis, quorecepit spiritussancti plenitudinem; sed dumiam se manifestare tricesimo aetatis suae anno incepisset. Et apostolis, dum statim mittendi erant ad afferendum ministerialiter salutem mundo, Cuius rationem assignat Durandus in suo primo distinctio. xvj. Nam missiouisibilis sit principaliter ad significandum plenitudinem gratiae christi in eo cui sit. & hoc secundum, quod potest in alios redundare.
¶ Gratia christi in caeteros redundabat tripliciter. Effectiue principaliter inquantum deus: sed sic ad eum non sit missio, sed magis sic mittit: meritorie inquantum homo, & ministerialiter. Meritorie redundabat in sacramentorum collationibus, quibus efficaciam meruit: ideo in baptismate (ubi tactu sanctissimae suae carnis a quis uim contulit re generetiuam: ut dicit Beda) missus est ad cum spiritussanctus in specie columbae: quod est animal faecundum. In sua praedicatione redundabat gratia ministerialiter: quia per eam hominum corda ad gratiam disponebantur: ideo tunc missus fuit spiritussanctus in specie nubis lucidae, cuius est lucentreceptam spargere: quo modo praedicatores doctrinam.
¶ Ab apostolis autem gratia solum redundabat ministerialiter, & hoc uel per sacramentorum administrationem: uel uerbi praedicationem. Propter primum fuit missus ad eos spiritussanctus in specie flatus, quando dominus (dicens. Accipite spiritumsanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis) com misit eis dispensationem facramenta poenitentiae: quod est magis necessarium sacramentum post baptismum. & caet. Elatus nihil est eius, qui ssat, uel spirat. Et in facramentorum collatione ministeriali: nihil ex ministri bonitate, uel malitia contrahit effectus sacramenti. Propter secundum missus est in die pentecostes in specie linguarum ignitarum, ut essent prossui uerbis, & feruidi charitate: atque ad suam, & aliorum salur tem xelosi.
¶ Pro articulo socundo est conclusio una. Missio uisibilis spiritussancti, quae inuisibilem eius missionem gratuitam repraesentat: facta est dumtaxat, in noua lege, Christo apostolis, & credentibus. Patet ex euangelio, & actibus apostolorum Matth. tertio. Actuum secundo. Gal. quarto. Et quamuis apparitiones factae sint patribus in ueteri testamento: non tamen principaliter ad significandum spiritussancti missionem inuisibilem: sed ad alia significanda: ut de igne in monte Oreb: & de cornuta facie Mopsi.
¶ Pro articulo tertio dubitatur: an ista signa puta columba, ignis, fuerint uere res, uel apparitiones tantum. Dicitur, quod fuerunt uere ies: sed an tales, quales apparuerunt, idest an columba uiuens; an res habens similia accidentia, & apparentiam columbae: dubium est. utrumque esse potuit, & hoc fuit quod dumo placuit. In illis autem rebus uisibilibus inuisibile mitti dicitur non in se: sed in aliquo instituto ad ipsum significandum, propter aliquas eius naturales proprietates. Licet ergo angelo rum ministerio factae fuerint res illae: non tamen significabant angelum: sed personam spiritussancti. Et cum non fuerint assumptae ad agendum aliquid (sicut huma nitas Christi: qua fuit hypostatice assumpta: non sic res illae uisibiles) sed ad indicandum solum: non oportuit, quod durarent diutius, quam habebant explere suum officium: ita sentit sanctus Thom. j. ij. quaestio. xliiij. artic. vij.
¶ Secundum dubium. Ex quo uisibilis spiritussancti missio, inuisibilem missionem repraesentat: & non datur nisi ad repraesentationem missionis inuisibilis nunc, uel prius factae, & adhuc existentis: ergo cui non est facta missio uisibilis: nec est facta inuisibilis: nec potest dari ratio, cur non omnibus, quibus datur spiritussanctus inuisibiliter: siue in noua, siue in ueteri lege etiam datur uisibiliter. Ad hoc dicitur negando consequentiam. Credimus enim firmiter multis in ueteri, & noua legeinuisibiliter datum spiritum sanctum. Negatur etiam: quod non sit ratio diuersitatis. Nam non est de necessitate inuisibilis missionis: ut semper manifestetur per aliquod signum uisibile exterius: sed sicut dicitur. j. Corinth. xij. Manifestatio spiritus dat alicui ad utilitatem, scilicet ecclesiae: quaequidem utilitas est, ut per huiusmodi uisibilia signa fides confirmetur, & propagetur. Quod quidem principaliter factum est per Christum, & per apostolos: secundum illud Hebr. ij. Cum initium accepisset enarrari per dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est. Et ideo specialiter debuit fieri missio uisibilis spiritussancti ad christum, & ad apostolos, & ad aliquos primitiuos sanctos, in quibus quodammodo ecclesia fundabatur. Ita tamen, quod uisibilis missio facta ad christum, demonstraret missionem inuisibilem: non tunc, sed in principio suae conceptionis ad eum factam.
On this page