Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus possit praecipere malum fieri

Vnicas VTRVM deus possit praecipere malum fieri.

¶ Piura deseruientia intellectui q uaestionis huius habentur infra in secundo in tracta tu de peccato: & praesertim distinctio, xxxvij & in praecedentibus: ideo hic solum placuit doc. dicta abbreuiare.

¶ Non tandum ergo, quod aliud est malum face- re: & aliud malefacere: patet. ij. Et hiNon estistius, qui iustum operatur: sed qui operatur quomodo iusti id est iuste: sit de facere iniustum, uel malum.

¶ Secundo nota, quod secundum strictam logicam illae differunt: malum facit: & facit ma sum: secundum appellationem formae. Nam prima ualet id est facit actum, qui est malus; secunda facit actum male. nam cum facit sequitur terminus connotatiuus a parte eiusdem extremi: denotat factionem secundum quid id est factionem connotati. Si uero terminus connotatiuus ponitur a parte alterius extremi: importat factionem simpliciter, idest factionem subtracti termini connotatiui. Verum illam differentiam auctor hic non attendit: quia pro eodem reputat dicere. Deus uult malum: & malum uult deus. De hoc infra distinctione. xxxvij. in secundo.

¶ Tertio domino suo habente causam malam.

¶ Ex quo sequitur: quod consequentia non ualet: ille actum maium facit: ergo est malus: quia non malum actum facere, facit hominem malum: sed actum male facere. Secundum hoc dici posset, quod deus malum uult, & facit: non tamen facit male, & ita non facit malum. propter quod nec est malus. nec peccat. Conclusio responsalis. Deus non potest facere malum: nec praecipere masum secundum intentionem sanctorum, quia non potest facere malum, nec mase praecipere. Ita si ex usu loquendi idem ualet. Deus malum facit, & deus facit malum, & deus facit male. omnes sunt negandae: quia usus tenendus est, ne detur occasio orroris simplicibus.

¶ Sed diceres deus posset praecipere: quod contra praeceptum ageretur sicut dixit Oseae. Accipe fornicariam, & ita praecipere male agere.

¶ Solutio: in casutollit praeceptum quantum ad illum. Sed manente praecepto, non potest oppositum praecipere: quia hoc implicat: praecipere, & non praecipere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1