Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum lux a nocte prima distinguens diem causat lumen, tanquam distinctam a se qualitatem
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum lux a nocte prima distinguens diem causat lumen, tanquam distin¬ ctam a se qualitatem.
¶ In quaestione erunt tres articuli. In primo ponuntur notabilia. In secundo conclusiones. In tertio dubia.
¶ Quantum ad primum notam dum, quod nomen lux impositum est prima, & principali impositione ad significandum id, quo colores manifestantur, ut uideri possint: sine quo uisibile in potentia sit actu uisibile: transsumitur tamen ex usu loquentium ad omne illud, quo manifestatur cognoscibile: sicut dicit apost. Ad Ephes. v. Omnia quae arguuntur a lumine, manifestantur. Et sequitur. Omne, quid manifestatr, lumen est. Sic deus, & angeli, lux & lumina dicuntur: sicut dona, & habitus lumina appellantur, ut lumen fidei, lumen gratiae, lumen gloriae. Sed hic accipitur primo modo pro aliquo corporali, quocreatura corporalis uideri poterat. Sic & uidere proprie importat actum, quo sensus uisus cognitiue tendit in obiectum uisibile. Secundum usum tamenscripturae accipit pro quolibet actu cognoscendi; & praesertim, pcognitione. certa, & intuitiua. Sic diur Exod. xx. Vide bat populus uoces.
¶ Secundo notandum, quod de quidditante lucis plures fuere opiniones: ut recitat sanctus Bona. praesenti distin. qeiij. Quidam enim dixerunt lucem esse corpus, pouentes aliquod cor pus esse puram lucem sine admixtione tenebrositatis: ut corpus sola re. Mori sunt illi quibusdam auctoritatibns beati Augu. unde in de libe. arbi. dicit. In corporibus lux primum locum tenet. Item lib. vij. super Gen. ad literam. Aia omnem naturam corpoream nonie & dignitate praecellit: perlucentamen & aerem quam sunt praecellentia corpora, corpus administrat. Et in epist. ad Volusianum dicit lucem, & aerem esse corpora subtiliora.
¶ Alia opinio dicit sumen esse formam substantiale corporis luminosi: secundum cuius patticipationem corpora habent uerius, & dignius esse in genere entis. Vnde nobilissimum corpus caelum emprreum est praecipue, & indeficienter luminosum, & infinitum scilicet terra maxime opacun- Intermedia uero scum quod sunt maius, & minus nobilia, magis, & minus participant de luce. Vnde dicunt, quod omnia corpora naturam lucis participant; quia uix est corpus ita opacum; quin per multam tersionem, & politionem possit fieri sum inosum; sicut patet cum de cinere sit uitrum; & de terra carbunculus.
¶ Et illi faciliter respondent ad auctoritates beati Augustini inductas: dicentes, quod lux aliquando capitur concretiue pro luminoso; aliquando abstractiue quod forma illa, quae dat esse luminosum Primo modo accepit Aug. Vnde in duabus ultimis auctoritatibus per sucem intelligit ignem. Vel posset dici, quod corpus uno modo dicit omnem rem extenlam; ut scilice est species quantitatis. Alio modo dicit substantiam compositam ex materia, & forma. Et cum de corporalibus loquuntur sancti, accipiunt primo modo, quo tam materia, quam forma, quam accidentia extensa dicuntur corpora; sic autem lucem esse corpus dubium non est; cum sit extensa.
¶ Tertia opinio dicit. Iux est accidens corpori inherens: sicut sapientia, uelscientia: quae est lux spiritualis, & accidens animae. Consequenter dicunt, quod per lucem corpus decoratur, per ipsam sentitur, per ipsam operatur. Quoc ergo lux dicitur forma nobilis: non intelligitur quantum ad esse primum; sed quantum ad esse secundum: sicut scientia, & gratia nobilissimae formae ponuntur; quamuis sint accidentia, sunt autem nobilissime: quia perficiunt, & nobilitant nobilissimam creaturam, creaturam scilicet intellectiuam. Et haec opinio est beati Tho. par. j. q. Ixxvj. art. ij. &. iij.
¶ Sanctus Bonauen. hac dist. qeiiij. quasi mediat inter has opiniones. Vnde dicit, quod lux dupliciter accipitur. Vno modo pro ipsa forma substantiali, quae dat esse corpori lucido a quo suminosum corpus est principaliter actiuum. Alio modo lux dicitur esse fulgur, qui est circa corpus suminosum, qui consequitur existentiam lucis in tali matetia; & quod est etiam obiectum sensus, & operationis instrumentum: & sic est accidentale conplementum.
¶ Tertio notandum, quod cir¬ ca modum, quo lux primo dic creata, diem ipsum distinxit a nocte; duosunt modi distinguendi. Vnus doctorum graecorum scilicet Basilij: Damasce. Grego. quidixerunt, quod lux illa emissione, & contractione radiorum diem, & noctem fecerant. & hoc dicebant esse in potestate ipsius lucis: non per uirtutem propriam, sed per praeceptionem diuinam. Cuius simile legitur Exo. x. Extendit Morses manum in caelum; & factae sunt tenebrae horribiles in tota terra Aegvpti tribus diebus. Constat autem, quod in isto triduo sol erati nostro hemisphaerio: quia tunc in terra Iessen, & in alias regiones radios suae lucis emittebat: in sola Aegypto contrahebat. Et forte simile factum est in passione domini, in qua dicitur sol obscuratus fuisse. Hoc autem totum factum est in passione non natura solis, sed diuino praecepto. Et perhunc modum intellexerunt doctores graeci fuisse factum in illo primo triduo¬
¶ Et illa diuisio lucis non est inrelligenda quantum ad situm localem, sed quantum ad distinctionem formalem: sicut distinguitur habitus a sua priuatione. Et quia ab hoc habitu ad prinationem pro cessus erat, & regressus: quantum ad regressum in habitum, dicitur fecisse mane, quod faciebat emissione radiorum: quantum uero ad progressum in priuationem, dicitur fecisse uesperi.
¶ Alius modus dicendi est secundum doctores latinos. I quod lux illa noctem, & diem faciebat suo motu; sicut modo facit solsua latione. Intelligitur enim lux illa fuisse, ubi modo est sol;nam ex illa creditur quarta dic formatus fuisse sol: ut uult magister. Tuit autem producta in ea parte, super quam est nostrum hemisphaerium: & idhemisphaerium illumina do fecit diem: & progrediens uenit ad occasum, & fecit uespere: ac deinde regrediens ad ortum fecit mane; unde respectu unius, & eiusdem hemisphaerij noctem, & diem faciebat successiue. respectu uero diuersorum, hoc est nostri, & alterius simulfaciebat diem ex una parte; & noctem ex parte alia, ex obiecto alius materiae densae, quae erat in medio; quae licet adhuc non fuit in forma com pleta: erat tamen in illa parte indensata, ur posset facere umbram: sicut in parte alia pro sui raritate, & quadam subtilitate poterat suscipere lucis inffuentiam. Et ideo utrumque illud insinuans scriptura dicit. Diuisit lucem a tenebris: quantum ad existentiam lucis in uno hemispherio, & tenebrarum in alioEt factum est ueipere, & mane: quantum ad recessum a nostro hemisphaerio: & quantum ad regressum. Haec beatus Bonauen. Et hunc modum sequitur Alex. & communiter doctores sequentes in hoc magistrum.
¶ Lux corporalis, quam deus primo dic condidit, ipsum diem a nocte suo circulari motu distinxit. Ista conclusio est Bedae, & aliorum doctorum secundum opinionem secundam notabili tertio declaratam, & potest persuaderi. Quia dicit scriptura. Diuisit deus lucem a tenebris: quae autem diuiduntur a se sunt simul: ergo simulfuerunt lux, & tenebrae in diuisis partibus: sed slux illa faceret die, & noctem per emissionem, & retractionem radiorum: cum non sunt simul emissio, & retractio: non esset simul, tenebrarum, & lucis diuisio.
¶ Item dicit scriptura: quod lux illa faciendo diefaciebat uespere, & mane: si autem sola radiorum emissione, fieret diecs: & sola contractione, fieret nox: nunquam esset uespere, aut mane: sed semper esset clara dies, uel obscura nox.
¶ Item emit tere radios, & retraliere sunt operationes oppositae, ergo solis substantijs rationabilibus conuenit: luxautem illa non fuit rationalis creatura.
¶ Secunda conclusio. Lux corporalis non est substatia; sed qualitas sensibilis. Probatur conclusioquoad primam partem; quia omnis lux est perse sensibilis, nulla substantia est perse sensibilis, ergo nulla substantia est lux: & ita per conuersionem nulla lux est sub stantia. Consequentia prima tenet in secundo secundae, sigurae camestres. Maior nota. Minor probatur: quia substantia est uisibilis per accidens: ut patet in sacramento altaris, ubi non est substantia panis, & tamen eadem uisio post consecrationem, quae ante& remanetibi omni sensu compraehensibile, quod prius fuit.
¶ Item lux in igne est accidens: ergo in nullo est substantia. Tenet consequentia: quia quod uere est substantia, nulli accidit. j. Phys. Antecedens probatur: quia silux in igne esset forma substantialis: uel ergo ultima, & speciuoca: uel alia imperfectior, quae esset in potentia ad formam speciuocam. Non primum: quia tunc quicumque; haberet lucen, esset ignis: & omnia habentia lucem essent eiusdem rationis, quod est falsum. Nec secundum; quia tunc illa forma esset imperfectior forma ignis substantiali, & ita non esset forma alicuius corporis caelestis, in qua nulla est forma imperfectior forma elementari &c.
¶ Tertia conclusio. Iux est qua litas accidentalisinhaerens substantiaelucidi corporis. Prima pars probatur: quia lux est aliquid reale, quia per se sensibile, & non est substantia ex prioribus conclusionibus; ergo accidens.
¶ Item lux est in tensibilis, & remissibilis: ergo non est sub stantia: & per consequens accidens. Tenet consequentia; quia substantia non suscipit magis, & minus, ut dicitur in praedicamento substantiae.
¶ Quarta conclusio. Lumen productum a luce tanquam a sua causa est qualitas accidentalis eiusdem rationis cum ipsa. Haec conclusio ponitur secundum opinionem eorum, qui negant species sensibiles in medio inter obiectu, & organum. Probatur conclusio, quia sicut se haberet calor ad calorem a se productum; ita lux ad lucena se proce- dentem. Calor autem productus est eiusdem rationis cum calore, a quo producitur; ergo & lux cum luce. Cosequentia nota cum minore. Maior probatur: quia non uidetur differentia aliqua. Nam sicut calor producit calorem in subjecto susceptiuo: ita luxlucem, ut experientia docet. Tuc ultra. Iumen nihil aliud est quam lux producta a luce; sed a luce non procedit causaliter nisi lux: ergo lumen est lux. Minor probatur: quia si esset aliud a luce: maxime esset intensio lucis, siue species multiplicata a luce: sed istae non sunt ponendae: quia nec ratio: nec ex perientia probat eas esse ponendas; ut supra deductum est dist. iij. q. ij. Ideo etiam frequenter apud multos pro eodem accipiuntur lux, & lumen: est tamen aliqua differentia rationis nominum. Nam lumen supponit pro luce, & connotat eius esssuxum a luce: hoc est productionem a luce. Probatur, quod lux solis non potest dici lumen: quia non est producta ab alia luce corporali, lux aunt lunae, & stellarum, ac nubium inferiorum perirradiationem solis super ea causata potest dici lumen, & etiam lux. Vnde posset dicisecundum hanc opinionem, quod lux esset qualitas intensa; & sumen remissa ab ea procedens.
¶ Quinta conclusio secundum opinionem ponetem sesibiles species in medio. Lumen est intensio, siue species lucis. Probatur: quia praeter lucemponitur species ab ea multiplicata subiectiue recepta in medio, quae non potest dici lux quia lux est qualitas uisibilis, species aut non sunt uisibiles. Nec uidetur, quo alicnomine aptius nominari possunt, quam nomine luminis; quia procedunt a luce, quod pertinet ad lumen. Vnde illae dua conclusiones fundantur in quid nominis: ideo probari non possunt nisi ex usu loquentium.
¶ De quidditate luminis sanctus Bonau. ponit septem opiniones, ex quibus nihilominus uix colligi potest, quod sit lumen; immo nec adaequata significatio noninis.
¶ Quantum ad articulum tertium, diubitatur circa prima conclusionem. Nam lux prima dic creata non distinxit nocten, & dice sine motu circulari; quia cum nondumsphaerae caelestes fuerunt productae. si fuil set mota: aut sequebatur eius motum diuisio: aut dimensionum penetratio: aut uacuum.
¶ Praeterea: cum materia adhuc fuit informis, & non solida: uidet quod ubicumque; eratlux; illa totum reliquum illustrabat; etiam quoad profundum: sicut nunc sol totum illuminat aerem.
¶ Item quaeritur, ubi primo creata est lux: an in oriente, meridie, uel occidente. Si in oriente: tunc non fecit primo uesperam; sed mane, & post uesperam. Si in meridie, uel occidente: tunc primadies non fuit integra; quia ter minabatur ad mane sequens. Respondetur breuiter ad primum: quod potuit fieri diuisio materiae per motum lucis: sicut nunc sit diuisio acris per motum gradientis. Vel posset dici, quod cum productione lucis quaedam sphaera fuit a caeteris partibus materiae diuisa, cuius pars erat lux illa: sicut nunc dicitur de sphaera solis, & planetarum: quae simulcum luce fuit circum agitata: utrumque potuit fieri, quid autem factum sit: deus nouit.
¶ Ad secundum dicitur, quod materia licet fuerit informis, quo ad formas substantiales, & quasdam accidentales: fuit tamen quamta, & non uniformis raritas in omnibus partibus. Et ideo in partibus inferioribus erat densior: in partibus superioribus rarior: etiam si fuisset eiusdem raritatis in omnibus partibus; tamen lux illa non poterat simul omnes partes materiae illum inares immo ad modicam profunditatem: & ideo pars non illuminata causabat umbram.
¶ Ad tertium dicitur, quod creata fuerat in oriente: & simul incepit dies, prima cum luce, & motu eius: nec alterum praecessit; nec tamen propter hoc primo constituit mane; quia mane dicit finem praecedentis noctis: & per hoc quandam obscuritatem; lux autem fuit producta in plenitudine sua: ideo non fecit mane. Sed in oriente producta mota est ad occidentem; & sic fecit uesperam; & inde rediit ad eundem punctum orientis a quo cepit moueri: & ita post noctem fecit mane. Haec est opinio Hugo. libr. j. de sacra.
¶ Alijdicunt, quod sit producta in meridie scilicet in maxima sua perfectione. Dei enim perfecta sunt opera. Perfectius autem illuminat in meridie, quam in oriente, uel occidente: sed hoc nihil arguit, quia non fuit lux illa perfectior in meridie, quam in oriente: sicut & nuc sol non est pefectior in una parte caeli, quam in alia: licet certas partes nostras minus illuminet in una parte, quam in alia propter diuersum eius aspectum.
¶ Praeterea quae libet pars caeli est oriens, & occidens ac meridies respectu diuersorum; & semper soloritur quibusdam, & semper quibusdam occidit.
¶ Secundo dubitatur con traconclusionem secundam. Nam uidetur; quod lux solis sit substantia solis, aut forma eius substantialis: quia lux est soli essentialis, & non est materia: ergo forma substantialis. Quod sit ei substantialis patet: quia ab eo inseparabilis.
¶ Respondetur, quod lux est accidens solis; quia potest etiam auferri a sole per betur in prophetis. Et secundum quosdam ita sol fuit priuatus lumine in passione domini. Item potest augeri. Vnde Esa. xxx. Erit lux lunae sicutiux solis, & lux solis erit septupliciter sicut lux septem dierum. Non est ergo lux de essentia solis, siue pars eius essentialis: licet sit accidens proprium, seu inseparabile naturaliter: sicut albedo in cugno. Vnde probabile est formam substantialem caeli consequi aliquam qualitatem actiuam: sicut formae substantiales generabilium, & corruptibilium consequuntur qualitates actiue. Haec autem qualitas consequens corpus caeleste est lux.
¶ Tertio dubitatur circa conclusionem quartam. Nam uidetur, quod lumen non sit lux: sol, enim illuminat aerem; ergo producit aliquid in aere, & non luce: quia lux est uisibilis. Aerautem illuminatus non uidetur; quia non terminat uisum; ergo quod in eo producitur est sumen, & non lux.
¶ Respondetur concedendo, quod sol aliquid producit in medio ipsum illuminando: illud autem est lux remissa, sicut in simili supra dist. iij. q.ij. dictum est de coloribus. Quod autem lux illa non terminat uisum est propter eius remissionem, & aeris raritatem. Vnde si aer ingrosiatur in uaporem, uel nubem illuminante sole: iam lux eius uidetur, & terminat uisum: sic etiam de igne in sphaera sua, si lucidus est: lux tamen eius non uidetur propter nimiam suam raritatem. Sic ergo illuminatus habet in se sumen, quod est lux: quae remissa, quaeuisibilis est, dum intenditur: neque etiam omnis color uisibilis est. Potest enim re¬ mitti intantum, quod non sufficit mouere uisum. Et tantum de quaestione.
On this page