Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum per sacramentum baptismatis tollatur reatus culpae originalis

QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum per sacramentum baptismatis tollatur reatus culpae originalis.

¶ Pro solutione aduertendum: licet peccatum quodcumque posset dimitti per solannon imputationem dei de potentia eius absoluta secundum illud. Beatus uir, cui non imputauit diciumes peccatum, sine positione, aut infusione cuiuscunque positiui. Deus tamen de potentia sua ordinata non remittit, nisi illud restituat, quod peccatum priuat: & hoc in se formaliter, uel aequiualenter uirtualiter ideo non remittit peccatum actuale, quod gratiam priuat nisi per infusionem gratiae: nam inter filium carceris, & regni non est medium secundum ordinem institutum. Sic & originale, quod tollit iustitiam originalem, non remittit nisi restituendo iustitia originalem: aut gratiam gratum facientem quae est excellentior iustitia originali: Infundendo autem gratiam, tollit debitum habendi iustitiam originalem: & ipsum conmutat in debitum habendi gratiam. Nec si perdiderit gratiam, reddit debitum habendi iustitiam originalem: sed semper manet debitum habendi gratiam: in quod debitum iustitiae originalis est commutatum.

¶ Quopraemisso est prima conclusio. Per sacramenti baptismatis susceptionem dimittitur peccatum originale contractum per libidinosam propagationem. Probatur: quia per sacramentum baptismiconfertur gratia adoptionis, si non ponit obex: ergo tollitur omne repugnans. Consequentia nota: sed carentia cu¬ iuscunque ad consequendum gloriam necessarij repugnat gratiae adoptionis: & talis est carentia iustitiae originalis debitae. Antecedens principale est articulus fidei.

¶ Secunda conclusio. Dimissiooriginalis peccati non sit per iustitiae perditae restitutionem: sed per debiti ipsam habendi commutationem. Patet: quia non restituitur originalis iustitia: cum etiam post baptismum manet uirium rehellio: sed post baptismum non est iustitia illa debita sicut ante: quia commutata est in debitum habendi gratiam. Ex illo uidetur sequi, quod peccatum originale potest dimitti sine gratiae infusione. Patet: quia si quis adultus baptixatur ponens obicem gratiae per peccatum actuale, puta habens propositum peccandi mortaliter, illi conmutatur debitum habendi iustitiam originalem, in debitum habendi gratiam: & ita dimittitur peccatum originale, quod est carentia iustitiae originalis debitae: quia amplius non est de bitor eius. Quod autem fiat illa commutatio, patet: quia baptismus habet omnem effectum suum, nisi impediatur: nunc autem per peccatum actuale baptixa ti, licet impediatur gratiae infusio, cui repugnat peccatum actuale: non tamen illa commutatio debiti iustitiae originalis in debitum habendi gratiam impeditur, quod non repugnat peccato: manet enim in relapsu post baptismum: sicut etiam in casu, non impeditur effectus quantum ad impressionem characteris, pro eo, quod character stat cum mortali: uerum si non dimittit originale illi, ut non sit peccator; sed ut non sit talis peccator.

¶ Et si diceres. Si non est peccatur originalipeccato, nec actuali: ergo est peccator sine peccato, quid est impossibile. Quod non actualipatet: quia sicut carentia iustitie originalis debitae non est peccatum actuale: ita nec carentia gratiae debitae: neutrum enim dicit actum. Respondetur, quod talis est peccator actualipeccato: illo scilicet quo impedit gratiae infusionem. Ad probationem dicitur, quod non est simile: quia carentia iustitiae actualis debitae accidit sine quo¬ cunque astu psonae, sed carentia ppagatae gratiae debitae post dictam commutatio nem nunquam accidit sine actu proprio carentis gratia: ideo carentia gratiae debitae est peccatum actuale: quia per actuproprium peccatoris contingit: & ita per peccatum actuale, a cuius reatu nunquam separatur.

¶ Si non placet hoc posset dici, quod in casu manet originale: nec sit commutatio nisi dum baptixatus incipit suum habere effectum cessar te scilicet fictione baptixati: sed tunc oporteret concedere, quod aliquis uere baptiratus maneret in peccato originali, quod uidetur inconueniens. De hoc in iiij. distinct. iiij. quest. ij.

¶ Tertia conclusio. Aliter sit remissio peccati originalis: aliter peccati actualis. Probatur: quia originale dimittitur manente eius materiai scilicet fomite: sed actuale numquam dimittitur manente eius materi: li. Materiale enim in peccato actualiest actus peccati iniustus, quo manente non remittitur peccatum. Et hoc uerum est loquendo de actu interiori elicito: forte de exteriori non oportet. Ratio autem, in qua fundatur haec conclusioest formale in originali, non est carentia iustitiae originalis debitae inesse actui seu fomiti, qui est eius materiale. Sed formale in actuali est priuatio iustitiae debitae inesse actui. Non potest autem actus elicitus deformis rectae rationis a priuatione rectitudinis purgari: nisi eliciatur conformiter rectae rationi: & ita erit alius actus numero a priori: de quo in. iij. lib. tractandum est.

¶ Sed hic est dubium, quomodo peccatum originale remittitur in haptismo: cum tamen baptiratus ipsum transfundat in posteros: nam quem modo potest transfundere illud, quod non habet. Ad hoc respondet magister distinct. xxxj. huius assignans ad hoc similitudines naturales: nam praeputium aufcrebatur in circuncisione, & tamen manet in prole, & cum palea granum nascitur, a qua semen priusquam seratur, diligentissime purgatur. Sicut ergo manet in fructu, qui de purgato nascitur tritico: ita peccatum, quod in parentibus per baptismum mundatur, manet in eis, quos genuerunt: ex hoc enim gignitur, quod adhuc uerustum traijciunt: non ex hoc, quod lex in nouitate promouit eos inter filios deiNon enim generant parentes filios secundum illam uenerationem, qua denuo nati sunt: sed potius secundum easm, qua carnaliter, & ipsi primum sunt generati.

¶ Sanctus Bonauent. dicit, quod licet originale peccatum deleatur in se per baptismum: quantum ad causam, quo ad omnemilium, quibaptixatur: ita quod in illo homine nunquam reuiuiscit; sed quantum ad causam transfundendi in posteros sic non deletur. Cuius rationem addit: quia corruprio, quae est causa originalis peccati propagandi est corruptio naturae, siue consistens penes uim generatiuam, quae habet radicari in carne, unde originale, ut est uitium personae, respicit uoluntatem: prout autem est uitium naturae, respicit generatiuam uirtutem, & carnem. Gratia autem sacramentalis proprie respicit, corruptionem personae: nec habet recte ordinari contra corruptionem naturae: ideo cum infunditur gratia, desetur originalis cuipa secundum, quod erat peccatum animae: remanet tamen aliquis languor in carne, qui est causa originalis peccati in prole. Sed rationes illae non uidentur sufficienter. Prima non soluit: sed ad tollendum admiratio nem, quaedam similia naturalia affert. Nec secunda sufficit: quia esto etiam, quod baptismus non solum formale in peccato originali: sed etiam materiale idest fomitem in anima simpliciter, & in carne tolleret: adhuc proles a sic purgato genita cum originali peccato nasceretur: quia cum carentia originalis iustitiae; quam habere teneretur.

¶ Ideo dicitur, quodlicet per baptismum tollitur debitum habendi originalem iustitiam a persona baptixata, non tamen ab aliis siue ab ea siue a caeteris propagatis. Cuius ratio non est alia nisi institutio diuina, qui ita instituit baptismi sacramentum: ut gratiam non nisi suscipienti personae. id est baptixato conferret: nec effectus eius ad alios transiret.. Qui si uoluisset; potuisset gratiam baptismatis dedisse baptixato: non tantum pro se, sed pro tota sua posteritate: sicut dedit iustitiam originalem Adae: sed ita non placuit.

¶ Et si dicitur: quomodo transfundit parens, quod non habet. Dicitur, quod transfusio illa non sic intelligitur: sicut transfusio liquoris de uase uno in uas aliud, quasi aliquod pertinens ad rationem peccati originalis formalem existens in parente, transferatur in prolem. Sed in hoc transfundere dicitur: quia generando prolem producit filium Adae: & per consequens debitorem originalis iustitiae, qua quia caret, peccator est debitor peccato originali: non autem esset de bitor originalis iustitiae, si non esset filius Adae. Et quia hoc habet a parente, quod est filius Adae, dicitur peccatum originale contrahere a parente. Tantum de quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1