Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccandi potentia sit a deo creatura rationali concessa
QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem mouetur quaestio ultima huius secundi. Vtrum peccandi potentia sit a deo creatura rationali concessa. Ista quaestio dependet ex dictis supra. dist. xxxvij. ubi tractatum est, utrum deus sit causa peccati: ideo breuius transeundum.
¶ Notandum primo, quod potentia peccandi est potentia, qua uoluntas potest aliquid uelle, uel nolle: aut etiam non uelle contra legem, cui tenetur obedire. Haec autem potentia nihil aliud est secundum rem, quam lib. arbi. seu libertas uoluntatis, qua potest in utroque contradictoriorum: & illa libertas non distinguitur a uoluntate: sed est ipsamet uoluntas: nihil enim dicit uoluntas libertatis, quam uoluntatem in substracto: & connotat eam circa obiectum sibi ab intellectu ostensum posse elicere, & non elicere: uelle, aut nolle: nulla mutatione facta circa obiectum, aut uoluntatem: hoc ergo posse nihil addit uoluntati: neque absolutum, neque respectiuum: sed dicit uoluntatis naturam sic a deo conditam: de quo latius supra dist. xxv.
¶ Secundo notandum, quod libertas senper bona est: licet abusus malus: non tamen libertas, siue potentia faciendi malum, aut peccatum mala est: sed bona: & (ut ita loquar) radix honoris; & laudis humanae: unde in commendationem uiriiusti dicitur. Eccles. xxxj. quipotuit transgredi &c. & facere mala, & non fecit Nec laudabile est facere bonum: ubi non est posse facere malum. Vnde pulchre loquitur btumns Hier. in epistola ad Demetriadem uirginem statim post primum. Nec ideo non uere bonum hominem factum putes: quia is facere malum potest: nec ipsa naturae uiolentia astringatur ad immutabilis boni necessitatem: nam in hac utriusque libertate partis rationalis animae decus positum est: hic, inquam, totus naturae nostre honor consistit, hinc dignitas, hinc denique optimi quique laudem merentur, hinc praemium, nec esset omnino ulla uirtus in bono perseuerantis: siis ad malum transire non potuisset. & infra. Neque enim aliter spontaneum habere poterat bonum: nisi aeque etiam malum habere potuisset, utrumque nos posse uoluit optimus creator: sed unum facere bonum scilicet quod & imperauit, malique facul¬ tatem ad hoc rantum dedit: ut uoluntatem eius ex nostra uoluntate faceremus, quod cum ita sit, hoc quoque ipsum, quod etiam malum facere possumus, bonum est: bonum inquam: quia bonam parte meliorem, meliorem facit, & seqtur. Nec est, quomagis rationalis creatura caeteris praeferatur: nisi, quod cum omnia alia conditionis tantum, ac necessitatis bonum habeant: haec sola habet etiam uoluntatis. Haec Hic ronymus.
¶ Tertio notandum, quod licet pos se peccare arguit liberratem, non tamen est de ratione libertatis. Primum patet: quia nullum carens libertate habet potentiam peccandi: cum enim omne peccatum saltem actuale est uoluntarium, carens uoluntate, quae sola est libera, caret peccandi potentia. Secundum patet: quia in deo, & beatis est libertas: & tamen non est in eis potentia peccandi: si quidem implicat deum posse peccare. Beatiquoque; stante confirmatione, similiter peccare non possunt. Et secundum: hoc uerum est illud Bea. Ansel. qu. posse peccare nec est libertas, nec pars libertatis: non enim est de ratione liber tatis. hinc libertas posset eensiue illa potentia: licet non econuerso. & ita non est pars integrans rationem libertatis, neque auget libertatem: quia propter potentiam peccandi uoluntas non est liberior, quam sine ea: ut ostendit Ockam dist. x. q.ij. primi. Est tamen pars subiectiua: quia infeeius sicut rationale non est ratio anima lis, nec pars eius: & tamen nihil est rationale, quin sit animalis: capiendo rationale, ut est differentia essentialis. Quantum ad secundum articulum, est conclusio prima, & responsiua. Peccandi potentia a deo rationalicreaturae est collata. Pater per magistrum in textu: & auctoritates per eum allegatas. Et probatur ratione. Quia omnis libertas est creaturae a deo collata: & omnis potentia peccandi est libertas: ergo &c. Consequentia nota: & minor patet ex notabilibus. Maior probatur, quia omnis natura est a deo: libertas est natura: ergo.
¶ Secunda conclusio: quamuis peccandi uoluntas culpabilis sit, & mala: potentia tamen peccandi commendabilis est, atque bona. Prima pars probatur: quia omne peccatum culpabile est, & malum: uoluntas peccandi est peccatum: ergo. Consequentia nota cum maiore. Et minor patet, quia in uoluntate peccandi primo inuenitur ratiopeccandi: quia prior ratio libertatis, & uoluntarij. Nam secundum Bea. Aug. Nihilita est in potestate uoluntatis, sicut uoluntas ipsa: & accipitur hic uoluntas pro actu uoluntatis, non pro potentia. Secunda pars patet ex auctoritate Bea. Hie. in secundo notabili allegata. Et probatur ratione, quia natura uoluntatis est commendabius, & bona: quia in eminenti specie creaturae constituta: sed potentia peccandi est natura uoluntatis, quia libertas: ut patet ex conclusione prima: ergo.
¶ Tertia conclusio. Potentia peccandi, quae extollit naturam sublimiter, non est perfectio simpliciter Prima pars patet: quia hinc omnis naturae nostrae honor consistit, ut dicit HiecEtiam potentia peccandi est libertas uoluntatis, quae non est nisi in creatura rationali, quae sublimiter excedit omnem creaturam irrationalem. Secunda pars pbatur: quia non est melius in quolibet ipsa, quam non ipsa: igitur non est perfectio simpliciter. Tenet consequentia per quid nominis perfectionis simpliciter; beati Anselmi. Antecedens patet: quia in deo, & beatis melius est non ipsum, quam ipsum: nam quicquid in deo non est, melius est non ipsum, quam ipsum: alioquindeus careret aliqua perfectione: & ita non esset simpliciter perfectus.
¶ Item quicquid dicit perfectionem, simpliciter conuenit deo: sed potentia peccandi non conuenit deo: ergo &c. onsequentia nota in quarto secundae. Antecedens probatur: quia deus non potest peccare, immo deum posse peccare implicat contra dictionem: quia implicat eum posse facere contra propriam uoluntatem, quodo est contradictio: nam contradictio est uellecontra propriam uoluntatem: est enim uelle, & non uelle idem. Qued autem deum peccare hoc implicat, patet: quia peccare est facere contra re¬ gulam uoluntatis: sed ipsa dei uoluntas est suamet regula: cum sit essentialiter recta. ergo deum posse peccare, est ipsum posse facere contra propriam uoluntatem: & ita facere, & non facere quod implicat. Sic implicat beatos posse peccare stante eorum confirmatione: licet simpliciter eos peccare non sit impossibile: ut habitum est supra de confirmatione angelorum dist. vij.
¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur circa conclusionem primam rationibus sancti Bonauent. Nam posse peccare est posse deficere, sed posse deficere non est potentia: sed impotentia, sicut posse mori.
¶ Item a deo non est actus peccandi: ergo nec potentia peccandi. Tenet consequentia: quia ab eodem sunt actus, & potentia.
¶ Tertio: gloria est sanatiua naturae: per gloriam autem aufertur potentia peccandi, ergo non est a deo: quia gloria non ausert a natura, quae sunt a deo.
¶ Item quarto: potentia peccandi est potentia faciendi contra deum, ergo non a deo: quia deus sibi ipsi summeconcordans, nihil agit contra se: ideo ab eo non est potentia agendi contra se.
¶ Item omne, quod est in homine, habet exemplar in deo, cui assimilatur: sed per potentiam peccandi homo non assimilat deo: sed magis diabolo: ergo.
¶ Has rationes arguit sanctus Bonauen. nec eas soluit: quia assumit eas ad probandum, quod potentia peccandi licet considerata quo ad substractum sit a deo: tamen considerata quoad deformitatem, quae est formale in peccato, sic non est a deo: immo sic posse peccare, non est posse, sed est non posse. Verum quia potentia peccandi, est res aliqua absoluta in homine scilicet ipsa libertas, quae non uariatur propter nostram considerationem: unde ppter alia, & aliam considerationem nostram, res non est alia: nec aliter se habet ad quodcumque per nos consideratum. Ideo propter nostram considerationem non uariantur de re praedicata: nisi importa rent etiam ipsam considerationem. Vnde simpliciter concedendum, quod potentia peccandi est a deo, siue sic, siue sic consideretur. Verum, quod deordinatio; ut dicit puram priuationem, quia non est ens aliquod, non est a deo, neque ab aliqua causa positiua: sed illa priuatic non est potentia peccandi. Per hoc ad formam argumentorum: ad primum, dicitur, quod posse deficere aliquando capitur pure priuatiue, ut nihil positiuum importat: uerius negatiue: & sic attribuitur rei non existenti: & tunc non est posse: quia nihil positiuum importat. Alio modo capitur, ut dicit priuationem in subjecto apto nato: sicut caecus dicit priuationem uisus in subjecto nato: & posse esse cecum, est posse esse aial carens uisu, & ita est aliquid posse; quia est posse esse aial. Sic posse peccare dicit priuationem in subjecto secundum sic loquem tes: quia dicit uoluntatem liberam potentem deficere: & ista est aliquid, & est posse: quia est posse esse talem uoluntatem: sic de possemori.
¶ Et sic dicitur, tunc deus non est omnipotens: quia non est omne posse. Respondetur, quod non dicitur omnipotens, quia est omnia posse, non enim potest esse natura lapidis, aut natura non uitalis: sed est omnipotens: quia potest facere omne factibile, hoc est omne positiuum aliud a se, & sic facere potest omne positiuum in peccato.
¶ Ad secundum negetur assumptum: a deo enim est actus peccandi: non tamen propter hoc deus est peccator: ut supra distinct. xxxvij.
¶ Ad tertium negetur, quod gloria non aufert a natura, quod non est de deo: aufert enim a natura corruptibilitatem, quae tamen naturaliter consequitur naturam creatam: quia est a nihilo. Item aufert a beato fidem, & spem, quae tamen sunt dona dei.
¶ Ad quartum distinguitur antecedens ratione illius complexi contra deum, quia aut ualet, idest contra quantum ad uoluntatem beneplaciti cum sequentem: & sic in nulla creatura est potentia faciendi contra deum, uel co tra deum quantum ad uoluntatem antecedentem, uel signi praecepti, uel consilij, & sic antecedens est uerum: quia potentia peccandi est potentia faciendi contra uoluntatei praeceptiuam: & probatio procedit de facere contra primo modo.
¶ Ad quintum dicitur, quod res creata non habet exemplar in deo aliud a diuina cognitione, que non est realiter simul cuicunque creaturae: cum infinite distat a qualibet. Sed dici potest similis, pro quanto est distincta cognitio omnium: sic & conceptus mentis dicitur similitudo rerum, quarum est repraesentatiuus. Neque aliter intelligendum est exemplaria, uel ideas esse in deo: immo si idea dicit aliquod exemplar, ad quod agens per intellectum respiciens producit ideatum: ut in primo distinct. xxxv. patuit: ia non est aliquid realiter: in deo; sed est obiectum cognitum: ut dictum est ubi supra. Etiam homo per potentiam peccandi assimilatur deo: quoniam potentia peccandi est uoluntatis libertas, secundum quam libertatem assimilatur deo, qui liberrimus est: cuiue uoluntatiquanto homo per uoluntatem suam magis se coformat, ac subijcitur, tanto liberior est, & perfectior. Eius enim agi frenis, & obtemperare iustitiae; summa libertas est secundum Boetium. Quam nobis concedere dionetur qui uniuersae sue creaturae est alpha, & o: principium, & finis: deus unus, & trinus, super omnia in seculorum seculis benedictus. Amen.
On this page