Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem Quaeritur: utrum Christus sua passione benedicta omnibus pr¬ &txxpe pagatis, & popagabilibus ex Adam, meruit sufficienter peccati remissionem, gratiam, regni aptionem, & gloriam. Primo ponuntur notabilia: secundo conclusiones: tertio dubia.
¶ Quantum ad prinium notandum: quod aliquid esse merium respectu alicuius conferendi alteri dupliciter potest considerari. Vno modo quantum ad sufficientiam. Alio modo quantum ad efficientia. Meritum ad sufficientiam est, quando actus merentis acceptatur ad retributionem faciendam conditionaliter: scilicet si¬ is, cui meretur antecedentia ad retributio nem ordinata non omittat: neque impedimentum praestet. Vnde si quis meretur apud principem, ut omnibus characterem suum habentibus, & tali horacuriam principis intrantibus dar: t unum florenum iste sufficienter meruisset unum fiorenum; etiam eis, qui characterem suum non acciperent, aut curiam horadeterminata non intrarent. Meritum ad efficientiam est, quod simpliciter acceptatur ad aliquid retribuendum realiter, & cuneffectu
¶ Secundo notandum, & supponendum: quod infiniti sunt propagabiles ab Adam. Nam generationem hominum deus, posset in perpetum continuare, sicut posset mundum perpetuo conserua re: & sic infiniti generarentur. Infinitisyncathegorematice: sed non cathegorematice: quia licet mundus in infinitum duraret: nunquam tamen geniti essent infiniti: sed semper certonumero compraehenderentur.
¶ Tertio notandum: quod meritum esse infinitum tripliciter potest accipi. Vel ratione proprie perfectionis, idest ut actus ipse, dicitur infinitus. Vel ratione personae merentis. Vel ex uoluntate acceptantis. Primo modo nullum meritum dici potest infinitum: quia infinitas perfectionis repugnat creaturae: omne a utem meritum est, quid creatum: actus nanque diuinus non est meritum: sed dator praemiorum: quicquid enim in deo est, est deus. Velle ergo animae christi, siue eius fruitio, qua perfectissime, quantum creaturam decet fruebatur, secundum se finita fuit, & finitum, quia creatura. Secundo modo meritum Christi potuit dici infinitum, quia actus personae infinitae. Siqui dem omnia opera christi fuerunt uerbi tamquam suppositi, quod fuit infinitum, licet illa opahumanitatis christi non fuerunt uerbi secundum naturam infinitam diuinam: sed secundum naturam finitam humanam. Tertio modo meritum diciturinfinitum extensiue, Quoacceptatur pro infinitis: & haec infinita, sicut & secunda non est infinitast simpliciter, sed secundum quid. Non autem requiritur infinitas in merito, ut acceptetur pro infinitis. Vnde dicit Sco. distinct. praesenti. Sicut omne aliud a deo, ides bonum est, quia a deo uolitum, non econ uerso, sic meritum in tantum meritum est, pro quanto acceptatur. Nam ideo meritum est, quia acceptatur: non econuerso: quia meritum, & bonum ideo acceptatum. Potest autem meritum quodcumque tantum, & pro tantis ac ceptari passiue: quantum & pro quam tis uult tota trinitas acceptare actiue: quia quantum uult, tantum potest. Nec ut pro infinitis acceptetur, requiritur formalis ratio infiniti in merito. Nec requiritur infinitas ex circumstantia simpliciter: sed bene de congruo: propter quod magis congruum fuit meritum in se finitum (sed tamen personae infinitae) acceptari pro infinitis extensiue, quam personae finitae: quia ibi nec ratione operis in se: nec ratione operantis esset congruitas acceptationis eius pro infinitis.
¶ Quarto notandum, quod meritum christi non tantum acceptatum fuit, ut exhibitum: sed etiam ut praeuisum, siue ut exhibendum ad aliud tamen ut praeuisum: & ad aliud ut exhibitum. Exemplum Ansel. secundo cur deus homo, c. xvj. Si multioffenderunt regem, & prooffensa sunt exulati: uenit unus innocens de sanguine eorum, & promittit facere unum opus pro rege certo diea regestatuto: ut rex remittat eis offensam: & reconcilietur eis: rex acceptans seruitium promissum remittit offensam: ita tamen, quod nullus offendentium intret palatium, donec seruitium promissum exhibeatur. Hoc casu posito, opus illud promissum, ut praeuisum meretur reconciliationem: & ut exhibitum meretur palatij apertionem.
¶ Quantum ad secundum articulum est conclusio prima. Christus Adae, & toti suae posteritati sufficienter meruit gratiam, & apertionem regni. Probatur: quia meritum passionis christi satis fuit in acceptatione diuina pro omnium peccatorum remissione, saltem eorum, qui in christum crediderunt: ac legi obedierunt. Et quoniam ueritas huius stat in facto, & est in se contingens: & ideo sufficienter demonstrari non potest: licet apparentes persuasiones adduci possunt, quarum plures beatus Ansel. colligit in libro. Cur deus homo: efficax autem probatio est aucto, scripturae. unde Lu. xix Venit filius hominis quaerere, & saluum facere, quod perierat. Et i. Timo. i.t Fidelis sermo, & omni acceptione dignus qu auenit christus Iesus in hunc mundum peccatores saluos facere. Et Ioaniij. Sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat: sed habeat uitam aeternam. Non enim deus misit filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Non autem salutem praestitit mundo inquantum filius hoins principaliter, & auctoritat ue: quia hoc solius deitatis est: ergo meritorie &c. Hinc Mat. xx. Venit filius hominis dare aiam suam in redemptionem pro multis. Item Dilexit nos, & iauit nos in sanguine suo. Apoc. i. Et talia innumerabilia in scriptura, quibus testatur omnibus sibi per fidem, & sacramen taunitis meruisse praemia aterna. Vnde Mar. ulti. Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit, qui uero non crediderit, condemnabitur. In qua actoritate etiam hoc innuitur, quod meritum christi non omnes saluat, quia no eos, qui non uniuntur christo fide, & sacramentis: hic tamen defectus non est ex inefficacia meriti christi, sed ex indispositione subjecti causae salutis non debite approximatae. Haec enim approximatie est per incorporationem Christo, quae sit per fidem, & sacramentorum participationem.
¶ Secunda coclusio. Christus passione sua tanquam merito sufficienti, ut puisa praecedentibus obtinuit remissionem peccatorum, & gratia: sed ut exhibita apertionem regni, & ploriam. Primum patet, quiapassio hoins christi innocentis praeuisa ab aeterno fuit tantum trinitati accepta, propter eam in tempore exhibendam, & exlumma charitate creaturae possibili ipsiefferendam omnibus eam credentibus ta exhibendam, quam exhibitam: & per eam salutem sperantibus remitteret pecata, & gratiam infunderet, si poenitere uellent, non tamen ante eius exhibitionem regnum apperiret: sed ipsam, ut exhibitam acceptauit: non tantum ad remissionem of¬ fense, & collationem gratiae: sed etiam ad apertionem regni, & collationem gloriae: nam ante exhibitionem sancti omnes in limbum descenderunt: & nulliianua regnipatuit: quae clauecrucis oibus debito poenae, & culpae remoto aperta fuit. Hinc quo ad primum, qui praecedebant, & qui sequebantur, clamabant osanna filio Dauid. Mat xxi. Quo ad secundum dicitur in Psal. Ascendens christus in altum captiuam duxit captiuitatem &c.
¶ Tertia conclusio. Licet meritum christi secundum se finitum fuit simpliciter pro infinitis tamen Adae filijs (si futuri essent) acceptatum est sufficienter. Prima pars patet ex notabili tertio: quia meritum christi actus fuit, aut passio human: naturae, quai cum omnibus suis actionibus, & pprietatibus creatura erat: & per cosequens finitum. Secunda pars patet: quia acceptatum est tamquam satis factio sufficiens, & reconciliatio pro omnibus sibi obtenperantibus: licet infinitis, nullis penitus exclusis: & salus & redemptio. unde Heb v. Cum esset filius dei, didicit ex his, quae passus est obedientiam, & consummatus factus ex omnibus obtemperantibus sibi causa salutis. Causa non principalis conferens salutem secundum humanam naturam: sed cam meritoria principalis.
¶ Quarta conclusio. Passione, & morte, quas pro hominum reparatione Christus patri obtulit: tantum praedestinatis gratiam finalem, & gloriam efficaciter meruit. Probatur conclusio, nam illis tantum christus meruit gratiam finalem, & gloriam efficaciter, qeas per meritum suae passionis consecuti sunt aut consequentur: tales autem tantum sunt praedestinati: ergo conclusio uera. Consequentia nota cum maiore. Minor probatur: quia nemo consequitur salutem finaliter, nisi fuerit prae destinatus ab aeterno, plures enim praesciti gratiam consecuti sunt: sed non finalem secundum illud Mat. xxv. Venite benedicti patris mei: possidete paratum uobis regnum ab origine mundi. Glosad obtinendam gloriam, ad quam praedestinati estis a constitutione mundi. Et ad Rom. viij. Quos praedestinauit, hos & uocauit; & quos uocauit, hos & instificauit: quos autem iustificauit illos magnificauit. Vocauit per fidem, iustificauit per gratiam: finaliter magnificauit per gloriam.
¶ Sed dices: praedestinatis gloria debita est ex ipsa praedestinatione: ergo respectu eius non est aliquod meritum. Tenet consequentia quia debitum alias non acquiritur merto. Antecedens patet, quia eo ipso, quo praedestinati sunt, ius habent ad gloriam & sic iure praedestinationis, quaeprior est acceptatione passionis Christi est gloria eis debita: igitur non ex merito passionis. Quod autem praedestinatio sanctorum sit prior praeuisione passionis christi: patet per ordinem, quem ponit Scotus distin. praesenti. Vnde dicit Incarnatio christi non fuit occasio naturaliter praeuisa: sed sicut bonum finpropinquius immediate praeuidebatur a deo ab aeterno, ita quod Christus in huma na natura, cum sit propinquior fini: caeteris prius praedestinabatur (loquendo de his, qui praedestinantur) quam quicunque alius: & quilibet alius prius ordinatur ad gloriam, & gratiam quam praeuidebatur eius casus. uide Scotus distinctione xij. primi. & distinctione septima huius. Vnde ille fuit ordo in praeuisione diuina. Primo deus intellexit se, ut summum bonum. In secundo intellexit omnes creaturas. In tertio prae destinauit aliquos ad gratiam, & glorian Et circa aliquos habuit actum negatiuum non praedestinando. In quarto uidit omnes illos, & illas in Adam caluros, scilicet prae destinatos, & non praedestinatos. In quinto praeordinauit, & praeuidit de remedioquomodo redimerentur per passionem filij sui: ita quod Christus in carne: sicut omnes electi prius praeuidebantur ad gratiam, & gloriam, quam praeuidere. tur passio christi, ut medicina contra lapsum. Sicut medicus prius uult sanitatem hominis, quam ordinet de medicina ad sanandum eum: ergo sicut prius praedestinantur electi, quam praeuidebatur passio Christi ut remedium contra lapsum eorum: ita tota trinitas prius praeordinauit praedestinatos, & electos ad gratiam, & gloriam fina¬¬ lem quantum ad efficaciam, qua praeuidit christi passionem tanquam medicinam acceptatam pro electis cadentibus in Adam. Haec Sco. Ex illo ordine apparet gloriam prius fuide debitam electis, quam passio christi fuerit praeuisa, ergo non est facta debita ex merito passionis christi.
¶ Respondetur admisso, quod gloria fuit debita ex ipsa praedestinatio. ne, negetur consequentia. quod igitur eius non sit aliquod meritum, quoniam sicut praedestinauit deus electos ad gloriam: ita & praeuidit media, quibus perueniendum fuit ad gloriam. Vnde non simplici ter praeuidit eis gloriam, sed praeuidit eis gloriam per christi passionem, tamquam per meritum ad hoc praeordinatum assequendam.
¶ Sed contra hanc responsionem militant illa prioritatis signa, quae ponit Sco. Ad quae dicitur, sicut & in primo habitum est distinct. ix quod illae prioritates in diuinis non sunt ponendae: sicut nec pluralitas actuum ordinatorum secundum imaginationem doctoris subtilis. Vnus enim est actus in diuinis, re¬ & ratione indistinctus, qui est ipsa essentia diuina, quo ipsa unica cognitione praeuidit christi incarnationem: omnium electorum futuram beatitudinem casum, & reparationem per christi passionem. Nec unum prius: aliud posterius: & ideo non est ille ordo in diuinis.
¶ Et si dicis, saltem ibi est secundum nostram considerationem. Dicitur autem nostra consideratio imaginatur talem ordinem uere esse in diuinis, & sic nostra consideratio est speculatio falsa: aliterrem esse intelligens, quam sit. Aut nostra consideratio prius considerat christi praedestinationem secundum hominem: & post praedestinationem aliorum electorum: deinde eorum casum &c. sic erit ordo nostrae considerationis per diuersos actus cognitionis in nostro intellectu. sed haec ordinata consideratio nullum ordinem ponit diuinis: alioquin si primo considerarem deum, ut creatorem: deinde tres personas: exhinc essentiam diuinam: talem oporteret ponere ordinem in diuinis: ut potentia creandi esset prior essentia, & personis: & personae priores essentia. Item si sequitur, quod si Christus passus non fuisset: electi nihilo minus essent saluati: quia prius praeuidit deus electos saluandos, quam Christi pasionem.
¶ Quinta conclusio. Quamuis omnibus Adae filijs salutem principaliter meruit Christi passio: cooperabatur tamen saluandorum operatio, tanquam meritum de congruo, uel codigno. Prima pars patet ex conclusione prima. Secunda pars patet: quia ad hoc, ut per me ritum passionis Christi, alicui peccatum remittatur: aut gratia infundatur: siue primo iustificans: siue sequens primam, & priorem augmentans, si fuerit adultus, requiritur bona dispositio uoluntatis, & motus bonus in deum: siue sit attritio, aut compunctio de peccatis uitae praeteritae: aut amor dei, ac salutis desiderium, uel uoluntaria sacramentorum susceptio quae sunt merita de congruo: aut quo ad gratiam secundam augmentandam requiritur operatio bona ex priore graria procedens, quae est meritum de condigno. Si uero infans fuerit, usum rationis non habens: tunc sine sacramento: aut sacrificio aliquo non purgatur ab originali: oportet ergo, quod concurrat offerentes paruulum, & dispensantes sacramentum, uel sacrificium, quorum operatio est meritum de congruo. Et per cosequens illa pars conclusionis uera. Ex illo sequitur, licet Christi passio sit. principale meritum, propter quod confertur gratia: apertio regni, & gloria: nunquam tamen est sola, & totalis causa meritoria. Patet: quia semper cum merito Christi concurrit aliqua operatio tanquam meritum de congruo, uel de condigno recipientis gratiam, uel gloriam: si fuerit aduitus rationis usum habens: aut alterius per eo, si caret rationis usu. Probatur: quia si meritum Christi esset totalis causa meritoria, maxime a pertionis regni, & amationis obstaculi: ut hominibus in gratia recedentibus aperiretur: ut uult Sco. distin. praesenti. Quod probat: quia tanta fuit abundantia meriti in antiquis patribus: quanta nunc in Christianis: sed nullus eorum, nec beata uirgo potuit amouere obstaculum: quin omnes transirent ad limbum &c. Sed quamuis ablatio obstaculi est remissio peccati tam originalis, quam actualis. Apertio regni est collatio gloriae. Ad utrumque tamen (sicet minus principaliter respectumeriti Christi) aliquod meritum patrum cooperabatur, quo meruerunt remissionem peccatorum de congruo: & apertionem regni de condigno: sine quo nec peccatum fuisset remissum: nec regnum apertum: licet non statim post mortem sequebatur gloria: quia non antesolutionem precij per passionem Christi: sequebatur tamen statim redemptionis praecio soluto. & ideo cum meritoChristi tamquam principali, semper cooperatum est meritum electorum de legecommuni. Quod additur propter sanctificatos in utero, quorum sanctificationis causa meritoria fuit passio. Christitotalis, & sola. Et tantum de articulo secundo.
¶ Quantum ad tertium artilum, est primum dubium contra conclisionem secundam, qua dicitur, quod passio Christi ut praeuisa meruit praecedentibus remissionem peccatorum, & gratiam. Si illa conclusio esset uera, sequeretur. praemium praecederet meritum: nam collatio gratiae in antiquis patribus praecessit meritum Christi, quo meruit illis gratiam: quod est contra dicta in. ij. dist. v. contra magistrum tenentem, quod in angelis praemium praecessit meritum.
¶ Praeterea sic dici posset, quod prima gratia caderet sub merito recipientis: quia posset deus acceptare bonum usum gratiae sequentem, tamen praeuisum: ut meritum respectu gratiae primae infundendae: contra apostolum Rom. xj. Si autem gratia iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia.
¶ Praeterea sipassio Christi praeuisa ab aeterno, & acceptata, fuit meritum, & causa conferendi gratiam patribus antequam exhiberetur in effectu: sic passio ab aeter, no praeuisa, & acceptata trinitati potuit esse ratio praedestinandi electos: & ita praedestinatio electorum potuit habere causam meritoriam, quod est inconueniens.
¶ Ad illa respondetur. ad primum concedendo, quod aliquod praemium praecedit meritum: sed non praemium finale, quid est beatitudo ipsa. Nam etsi passio christi, ut praeuisa, causa fuit collationis gratiae patribus priusquam exhiberetur: non tamen fuit causa meritoria gloriae non exhibita: ut dictum est: & hoc fuit reprobatum in secundo, quod angeli non merue. runt beatitudinem suam iam habitam per sequentia ministeria nobis impensa. Ad secundum dicitur, quod gratia prima non cadit sub merito condigni recipiem tis gratiam: cadit tamen sub merito christi, qui omnibus meruit gratiam. Nec aliquis ex Adam secundum naturalem propagationis cursum descendons unquam sortitus est gratiam sine merito passionis christiexhibitae, uel praeuisae: sic gratia prima cadit sub merito congrui etiam recipientis gratiam: quia (ut dictum est) in adultis praecedit dispositio subjecti ad gratiam: bonus scilicet motus uoluntatis in deum, qui est meritum congrui
¶ Adtertium: an praedestinatio habet causam meritoriam, uel non; uideatur dist. xlij. primi: ubi de hoc latius est tractatum. Vnde dicitur, od eo modo, quo reprobationi: assignatur causa demeritoria: ita & praedestinationis causa meritoria.
¶ Multa dicunt praodestinatio, & reprobatio, scilicet actum aliquem aeternum in deo: & aliquid creatum: in elecio, uel reprobo ipsi in tempore dandum. Quantum ad primum quod dei est: non assignare causam meritoriam. Quantum ad secundum utriusque praedestinationis, & reprobationis aslignatur causa mer toria: quia gloriae illorum: & poenae istorum: de quo latius in primo.
¶ Secundo dubitatur, quomodo per christi passionem liberati sumus a culpa, a poena, a potestate diaboli, & ab obligatione. chirographi decreti. Licet horum solutio satis patet ex praemissis: tamen ut habeatur breuis, & summaria responsio, notandum, quod per peccatum primi hominis, quo deus toti humano generi offensus est: homo cecidit in reatum, seu debitum mortis aeternae: & per hoc in potestatem diaboli tanquam tortoris poenam infligentis. Hoc denique debitum proquanto obiigat hominem ad poenam luen¬ dam, dicitur chirographus decreti: quia sicut chirographus testimoniu est, uecertitudo quaedam debiti; ita obligatio, qua homo debitor est mortis aeternae ex diuino decreto (quia certa est, metaphorice dicitur chirographus decreti. Col. ij. Nunc autem remisso de bito: quod est ordinatio hominis ad paenam propter peccatum contractum, uel commissum, liberatus est homo a culpa, a poena, a potestate diaboli, & ab obligatione chirographi decreti: quia remisso debito, iam non est ordinatus ad poenam: sed assumptus per gratiam, ad dei amicitiam, & per hoc nec habet culpa: nec obligatur ad poena: & per consequens nec sub potestate diaboli, nec est sub obligatione chiro graphi. Fit autem haes remissio per passionem christi: quia os dinauit diuina sapientia hominem sapsum non ordinare ad uitam: & ita nec remit. tere culpam, nec poenam: nisi ab aliquo innocente obsequium ita gratum offerre. tur, quantum culpa fuit displicens, & ingrata: Christus ergo secundum hominem ex summa charitatae uoluntarie mori eligens, ad gloriam dei obsequium tale obtulit: nam plus placuit deo haec uoluntas hominis christi ex tanta charitare elicita, quam omnium hominum displicuere peccata: nedum praesentia, praeterita, & futura: sed etiam possibilia. Ideo propter opus tam acceptabilae christi, quid pro recociliatione hoins, trinitati obtulit: trinitas omnibus christaeincorporatis peccata, & peccati reaturemisit: ac ordinatos prius ad poenam, rursus ord nauit ad gloriam: & per hoc ab omnibus praedictis libaer auit. Haec colligi possunt ex Ansel. lib. ij. Cuir deus homo. Et per hoc patet raesponsio: ad dubium, & ad omnes eius partes.
¶ Dubitatur tertio, utrum solus christus dicendus sit humani generis redemptor: an tota trinitas. Respondetur, quod dupliciter aliquis dicitur redemptor. Vno modo principaliter: quia restituit captiuum libertatipraecio accepto. Alio modo dispositiue, & quansi instrumentaliter: quia liberationis praecium tribuit. Primo modo tota trinitas hominem redemit: quia tota trinitas praecium datum scilice atisfactoriam passionem acceptauit, propter quam peccatum remisit non imputando ad poenam: & gratiam contulit ordinam do ad gloriam: & per hoc libertati restituit. Secundo modo solus Christus secundum humanam naturam, secundum quam passus est, praecium soluit: quia patiendo latis fecit.
¶ Vltimo dubitatur, utrum solus Christus dicendus sit mediator dei, & hominum. Respondetur secundum sanctum Bonaue. o refert dicere medium, & mediatorem: quia medium dicitur habens aliquod commune cum utroque extremorum. Mediator super hoc addit officium reconciliationis. Est ergo christus medium inter deum, & hominem perparticipationem utriusque naturae diuine, & humanae: & similiter proprietatum utriusque naturae: nam habet iustitiam, & innocentiam, & beatitudinem cum diuina: mortalitatem & passibilitatem cum huma na. Primo modo est medium secundum ambas naturas: secundo modo tantum secundum humanam. Est etiam mediator: quia existens medium, officium reconciliationis exhibuit secundum naturam humanam tantum: secundum quam sacrificium dignum pro peccatis hominum obtulit. Ex quibus patet, quod tantum Christus, non pater, aut spiritus sanctus mediator est dicendus: quia solus medius. ut patuit. Et harum duarum dubitationum solutio latius, patet in textu. Et tantum de quaestione,
On this page