Quarto quaerebatur. utrum spiritus sanctus distingueretur
a filio si non proceeret
ab eo.
Et arguebatur quod non: quia secundum Anselmum relationum oppositio facit in divinis personarum
pluralitatem : sed si spiritus sanctus non procederet a filio
non haberet ad ipsum relationem oppositam. Non ergo distingueretur ab eo
In contrarium est: quia secundum Augustinum spiritus
sanctus procedit ut datus: filius ut natus:
sed si nunquam procederet spiritus sanctus a filio adhuc conpeteret
procedere ei ut datus: et filio ut natus: distingueretur
igitur ab eo si non procederet ab ipso.