Capitulum 6
Ad Romanos 6
Versa 23
"Stipendium" A stipe pendenda id est substantia ponderanda antiquitus enim potius ponderabatur pecunia quam numerabatur quae pro patrai militantibus ex publico aerario dabatur. Et dicit Stipendia peccati mors ut mortem peccato non immerito illatam sed debitam demonstraret posset etiam dici. Stipendium vitae vita aeterna Sed maluit dicere gratia dei vita aeterna ut intelligeremus deum ad aeternam vitam pro sua miseratione nos perducere non meritis unde vita aeterna qua in fine a deo meritis praecedentibus redditur qua non a nobis sunt sed in nobis vacta sunt per gratiam recte et ipsa gratia nuncupatur quia gratis datur. Nec ideo gratis quia non meritis datur sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur. Confitendum est ergo ideo gratiam vitam aeternam vocari quia his meritis redditur quae gratia contulit homini. Accipimus ergo gratiam pro gratia scilicet gratiam glorificationis pro gratia iustificationis.