Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Caput 1
De quodam presbitero, qui caduco morbo laborabat.
In litteris tuis continebatur sic: Hic clericus ordinem habet presbiteri; sed quia caduco morbo laborat, et ipsihoc in presentiarum agnouimus, non ausi fuimus sibi concedere ut offerret uel missam celebraret. Quia uero languornon in culpa est, super hac re auctoritatis nostrae decreto consulendum deliberauimus. Consulimus itaque, ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarumcelebratione omnimodis prohibeatur. Indecens enim estet periculosum, ut in consecratione eucharistiae morbouictus epilentico cadat. Si uero Dei misericordia con-ualuerit, quandoquidem non culpa, sed infirmitas est incausa, eum sacrificare iam non interdicimus.
Caput 2
A regimine ecclesiae suspendatur qui in terram frequenter eliditur.
Item Gelasius Papa Rustico et Fortunato Episc, Nuper Foro populensis ecclesiae clerici una cum Sabino et Pelagio laicis, propria suggestione reserarunt, presulem suum graui quadam necessitate uexari, cuius eumdicerent incursione frequenter elisum. Quod ne scandalumfidelibus uideretur ingerere, et ecclesiam Dei ubique positam hac offensione turbare, precipue cum eodem ipsouolente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem uestramscripta direximus, ut ecclesiae, cuius rector tali casu teneturastrictus, uisitationem congruam redderetis. Verum, quia nunc idem ipse uenit huc pontifex, falsaque omniaae se iactata disseminat, sub diuini contemplatione iudicii, uestraeque conscientiae estimationisque respectu, rerumfide sollertissime perquisita, scilicet si aliquando, uel indomo, uel in processione, uel in alio quocumque loco probatur repente collapsus, uocesque dedisse confusas, et spumas ore iactasse, quanta fieri potest examinatione queratur.Quod tamen siue non possit aliquorum factum testificatione firmari siue numquam contigisse dicatur, non putandum est posse sufficere, sed certum manifestumque documentum, quia de tanta re non segnius agendum est. Faciat rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris, et aptam magnopontifici, ut eum uel triginta diebus tecum esse constituas, eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione conpellas.