Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum anima uitat
[lec7 q7] Circa septimam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uitat. Et ostenditur quod sic: omnis forma et substantia habet aliquid de actu quod non habet materia. Forma uero que est forma tantum habet solum de actu illud quod habet simul cum materia. Set anima secundum omnem sui differentiam est forma et substantia, ergo anima secundum omnem sui differentiam habet proprium actum quem non habet a corpore. Ille uero actus est eius actus. Actus autem ipsius anime est uita, ergo anima habet propriam uitam sibi, ergo anima secundum omnem sui differentiam uiuit, nam actus ipsius anime et ipsarum substantiarum spiritualium est uita. Aliter enim non cognoscerent.
Secunda ratio hec est: anima differenter comparatur alie forme ad materiam, quia alie forme sicut forme tantum non influuunt supra materiam in qua sunt, set compositum influit supra aliud compositum. Anima autem influit supra corpus uitam. Omnis ergo forma influens supra materiam habet illud quod influit supra ipsam, set illa influentia habet causam ab illa. Set anima influit uitam supra corpus que uita habet causam in anima, ergo anima participat uitam. Ergo anima est dans uitam et uiuit.
Ad oppositum: uiuere in uiuentibus est esse. Set esse resultat in entibus ex unione forme cum materie nec debetur nisi composito, ergo uita resultat ex unione anime cum corpore, nec debetur anime set composito solum, ergo anima non uiuit.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uiuit et habet uitam sibi propriam, unde anima non solum est illud quo corpus uiuit; est etiam uitam participat. Differt tamen in diuersis suis differentiis. Anima enim intellectiua habet propriam uitam per quam uiuit separata. Alie autem anime uiuunt uita propria in corpore, nec per illam possunt uiuere separate cum radicem habeant in corpore, et tamen illa uiuunt et illam corpori influunt.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est forma: quedam est forma que est forma tantum et quedam que est forma et substantia. Forma enim que est forma tantum habet communem actum et esse cum materia. Forma uero que est forma et substantia habet duplicem actum, unum, scilicet proprium, quem tantum habet in materia et alium communem que habet ex unione sui cum materia.
On this page