Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia

[lec 15 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia et circa hoc queruntur questiones tres:

1

[lec 15 q5.1] Prima est utrum motor et mobile distent per substantiam, et ostenditur quod non: natura est principium motus et status in eo in quo est, sicut uult Aristoteles. Ergo natura secundum Aristotelem est principium intrinsecum motus, set ullum principium intrinsecum rei distat a re per essentiam quam mouet, ergo motor et mobile non distant per essentiam.

Secunda ratio hec est: omnis forma corporalis alligatur materie. Set materie est moueri, forme uero mouere. Ergo forma corporalis mouet naturam in qua est, set forma corporalis non distat per essentiam a materia in qua est. Ergo non est necesse motorem et mobile distare per essentiam.

Ad oppositum: dicit Aristoteles in libro De anima in primo, quia dicit quod in naturalibus necesse est motorem et mobile distare substantia. Ergo per locum ab auctoritate differunt in substantia.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod duplex est motor quidam est qui non dependet a mobili per essentiam nec unitur mobili ratione dependentie et talis motor distent et differt per essentiam a suo mobili. Alius est motor qui unitur mobili per essentiam et hic est duplex, quia quidam est non distensus secundum distensionem mobilis, set est hoc aliquid in se et substantia sufficienter mouens. Et talis est anima, sicut respectu corporis et talis motor distat per essentiam a mobili. Alius est motor qui est dependens a materia mobili et distensus secundum distensionem materie et talis est sicut forma corporalis et talis motor non distat a mobili per essentiam. Set intelligendum est quod distantia est multis modis, quia quedam est distantia per essentiam secundum quam aliqua substantia fixa est in se et non dependens ab alia nec ei unita. Et hoc modo intelligentia distat a celo et mouet ipsum et hec est distantia independentie. Est alia distantia que est per recessum a distensione materie et talis est in anima que quamuis uniatur corpori, tamen est indistensa secundum distensionem corporis, immo est hoc aliquid et mouet corpus, et hec distantia facit motoris sufficientes intrinsecos. Tercia distantia secundum substantiam est diffinitionis et essentie et hoc modo cuilibet motori competit distare a mobili et differre secundum substantiam et hoc modo forma corporalis distensa secundum distensionem materie distat a materia quam mouet, scilicet diffinitione, quia aliam habet diffinitionem uel essentiam quam materia. Et sic patet quod omnes motores distant a mobilibus differenter tamen, sicut uisum est, et per hoc soluuntur rationes in contrarium.

2

Quis motor est magis sufficiens ad mouendum aut ille qui unitur mobili substantia et uirtute aut ille qui unitur mobili uirtute solum

[lec 15 q5.2] Secunda questio circa hoc est quis motor est magis sufficiens ad mouendum aut ille qui unitur mobili substantia et uirtute aut ille qui unitur mobili uirtute solum. Et ostenditur quod ille qui unitur mobili substantia et uirtute sit magis sufficiens quam ille qui unitur mobili solum uirtute quia continuatio motus est a uirtute motoris. Continuatio autem uirtutis motoris est a substantia motoris, ergo unio motoris uirtutis cum substantia mobilis facit uirtutem continuam, ergo faciet motum continuum. Unio ergo motoris cum mobili substantia et uirtute faciet motum magis continnum. Set quanto motor facit motum facit magis continuum tanto est sufficientior, ergo motor unitus mobili substantia et uirtute est magis sufficiens aliis motoribus, et hoc uidemus per experimentum. Si enim motor in iactu lapidis semper uniretur lapidi in mouendo secundum substantiam semper esset continuus motus. Set quando remouetur substantia motoris illius a lapide et remanet uirtus illius in mobili, uirtus illa euanescit et ita non potest motus continuari et ita si esset motor ille unitus lapidi substantia et uirtute esset magis sufficiens.

Secunda ratio hec est: ni chil mouet sufficienter in natura nisi hoc aliquid et actu ens, sicut habetur in octauo Phisicorum. Set uirtus non est hoc aliquid et actu ens nisi per comparationem ad substantiam motoris, ergo substantia motoris cum substantia uirtute unita mobili sufficientius mouet quam sua uirtus solum unita mobili cum non sit sua uirtus per se hoc aliquid et ita motor unitus mobili substantia et uirtute est magis sufficiens quam motor unitus uirtute solum.

Ad oppositum: sicut habetur in libro Fontis uitae, quanto aliqua substantia est magis spiritualis tanto plurium operationum est principium et sufficientius operatur. Set per re motorem et differentiam a materia est substantia spiritualis, ergo substantia quanto remotior est a materia tanto sufficientius operatur. Set motor qui unitur mobili uirtute solum est magis separatus a materia quam motor unitus mobili substantia et uirtute. Ergo motor unitus mobili uirtute et non substantia sufficientius mouet et operatur quam motor unitus mobili substantia et uirtute.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod unio uel distantia motoris cum mobili non est causa motus sufficientis uel insufficientis, set dependentia uel independentia. Vnde quamuis motor uniatur substantia et uirtute, non tamen propter hoc dicitur insufficienter mouere. Set propter dependentiam dicitur mouere minus sufficienter si minus sufficienter moueat, quod autem motor similiter qui sola uirtute mouet dicatur sufficienter mouere, hoc non est propter unionem uirtutis solum, set propter independentiam a mobili, unde utrique motores sufficienter eque mouent dum modo eque independens sint.

Ad rationes autem simul omnes dicendum est quod motor unitur mobili substantia et uirtute solum duplici de causa: una causa est propter quam motor unitur mobili substantia et uirtute, scilicet proter sui independentiam et indifferentiam ad omnia, quia scilicet a nullo nichil coartatur et a nullo dependet, set ad omnia equaliter se habet. Et hoc modo creator qui est primus motor est in omnibus per essentiam et uirtutem, et talis motor maxime sufficienter mouet inter omnes motores, quia omnino independens est et a nullo etiam est sua potentia limitata. Secunda causa est propter sui dependentiam et hoc modo motores qui sunt forme uniuntur substantia et uirtute mobilibus quorum sunt forme. Set hoc conuenit duobus modis, quia quidam motor unitur substantia et uirtute quia dependent; non tamen est distensus nec est forma tantum, set forma et substantia. Et hoc modo motor qui est forma, qui est anima unitur essentia et uirtute, et talis motor mouet suffienter illud in quo est, cum ei uniatur utroque modo, et non mouet aliquod corpus sufficienter nisi illud cuius est forma ad ipsum coartatur.

Alius autem motor propter sui dependentiam unitur substantia et uirtute et est forma tantum et distensus per distensionem mobilis cuius est forma, et talis propter omnimodam dependentiam insufficienter mouet, quia omnino dependet a materia et ita unio motoris cum mobili substantia et uirtute in quibusdam causa est sufficientis motus. In quibusdam autem insufficientis. Iterum motor unitus mobili uirtute solum est duplex, quia uno modo est motor unitus mobili uirtute solum propter independentiam motoris a mobili corporali, quia motor ille liber est a materia corporali, et hoc modo intelligentia est motor unitus suo mobili uirtute solum, et talis unio est causa sufficientis motus. Alia est unio motoris cum mobili uirtute solum propter insufficientiam motoris, in quo motu uirtus motoris per recessum a motore debilitatur et hoc modo est in iactu lapidis. Quod enim in illo motu non uniatur motor secundum substantiam lapidi mobili hoc propter impotentiam et insufficientiam eius, quia non est ita subtilis actionis quod possit penetrare mobile substantia set uirtute solum, et uirtus complet loco eius quod ipse debet complere et in tali motu unio motoris cum mobili sola uirtute est causa motus insufficientis, quia uirtus illa que mouet non continuatur in mobili propter recessum a suo principio que est substantia motoris a qua recedit et separatur, et ita in quibusdam unio motoris cum mobili substantia et uirtute facit motum sufficientem et in aliis non et causa uniuersalis huiusmodi est independentia et dependentia et coartatio motoris.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1

1

2