Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
[lec 15 q7] Circa septimam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra, et ostenditur quod sic: sicut uult Aristoteles in secundum, patitur sensus a sensibili et intellectus ab intelligibili, set omne quod patitur ab alio mouetur ab eo, ergo sensus et intellectus patiuntur et mouentur a sensibilibus extra. Ergo anima patitur a sensibilibus extra.
Secunda ratio est ista: duplex est substantia cognoscitiua, quedam que cognoscit sine impressione rerum extrinsecorum, sict primum uel intellectus primus. Alia est que cognoscit per representationem specierum, sicut quelibet substantia creata cognoscitiua, set hoc est duplex, quia quedam cognoscit per species innatas, sicut intelligentia; alia per species acquisitias, sicut anima. Innata enim est omnium cognitio intelligentie et species omnium sunt ei innate. Anima enim cognoscit per acquisitas, unde non est semper in actu cognoscendi, set omnis substantia que cognoscit per species acquisitas quandoque existens in actu cognoscendi quandoque non transmutatur secundum specierum receptionem. Hec autem sunt species sensibilium extra, ergo anima transmutatur a speciebus rerum extra sensibilium, ergo mouetur ab illis et patitur.
Ad oppositum, sicut uult Algazel, proprium est substantiarum spiritualium ut imprimant supra corporales et non e contrario. Igitur cum anima sit substantia spiritualis non recipiet impressionem a substantiis corporalibus sensibilibus extra, ergo non patitur ab eis nec mouetur.
Secunda ratio hec est: actio et passio attenduntur per contrarietatem. Set in anima non est contrarietas, ergo anima non patitur a sensibilibus extra.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima patitur a rebus sensibilibus et intelligentibus corporalibus per receptionem similitudinum ipsarum, sicut ostendunt rationes, unde ab illis mouetur et patitur hoc modo.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod substantia spiritualis est duplex: quedam est separata a materia, sicut intelligentia, et de tali intelligit Algazel, scilicet quod imprimit supra substantias corporales et non e contrario, cum sit ab eis separata. Est autem alia substantia spiritualis que est alligata materie corporali, sicut anima, et talis in cognoscendo potest pati et moueri a substantiis corporalibus per suas species.
Ad secundam rationem dicendum est quod actio est duplex, scilicet corporalis et spiritualis. Corporalis autem est duplex quia quedam est cum abiectione et impressione et hec est per contrarietatem et secundum talem actionem agunt elementa. Alia autem est actio corporalis que est solum secundum impressionem per quam lux influit in aere disponendo ipsum imprimendo et non abiciendo, et hec non est per contrarietatem. Spiritualis actio est duplex, quia quedam est per impressionem et corruptionem secundum excellentiam obiecti et talis est in sensu excellentie, namque sensibilium corrumpunt sensum. Alia autem est per impressionem solum sine excellentie corruptione et talis est in anima intellectiua prout recipit intelligibilium excellentiam non tamen ab illis corrumpitur. Alia autem est in sensu.
On this page