Text List

Praeambula, Problema 2, Quaestio 10

Preambula, Problema 2, Quaestio 10

Decima questio est quomodo differenter determinatur in hac scientia de quattuor qualitatibus tangibilibus et in aliis scientiis.

Solutio. Dicendum est quod quatuor qualitates multipliciter considerantur: uno modo prout sunt relate ad quattuor elementa et sunt principia eorum distinctiua et sunt ea que operantur elementa, et sic de quattuor qualitatibus determinatur in libro De generatione ; secundo modo considerantur prout sunt principia corporum mixtorum, et sic determinatur de ipsis in quarto Meteororum ; tercio modo considerantur prout sunt principia diuersitatis complexionis humane a parte illa qua decidit in sanitate uel egritudine, et sic determinatur de illis in Medicina; quarto modo considerantur prout sunt obiecta tactus, et sic de illis determinatur in libro De anima. Et propter hoc soluitur questio predicta propter quid, scilicet non determinatur de obiecto tactus complete in libro De sensu et sensato.

In aliis enim libris, ut uisum est, determinatum est sufficienter de obiecto tactus quod est quattuor qualitates, et ideo non necesse est quod de illis fiat tractatus alius specialis in libro De sensu et sensato.

PrevBack to TopNext