Praeambula, Problema 2, Quaestio 17
Preambula, Problema 2, Quaestio 17
Septimodecima questio est propter quid operationes anime intellectiue secundum Aristotelem non faciunt scientiam separatam ab anima intellectiua sicut operationes anime sensitiue faciunt scientiam separatam ab anima sensitiua, quia de illis determinatur in Minoribus libris.
Solutio. Dicendum est quod operationes anime intellectiue que proprie sunt non habent ortum a parte corporis, quia anima intellectiua nullius partis corporis est actus, unde totaliter habent relationem ad animam. Et propter hoc non addunt alias dispositiones uel principia supra illas quas contrahunt ab anima intellectiua, et propter hoc non faciunt scientiam separatam ab illa. Operationes autem anime sensitiue habent relationem ad animam, et sic in eadem scientia cum anima determinantur. Habent iterum comparationem ad dispositiones corporis per quas diuersificantur et quantum ad hoc in alia scientia determinantur quam in anima, quia sic addunt principia et dispositiones alias super ea que contrahunt ab anima cuius sunt.
On this page