Text List

Praeambula, Problema 2, Quaestio 7

Preambula, Problema 2, Quaestio 7

Septima questio est quomodo differenter determinatur de uoce in libro De anima et in libro De sensu et sensato et in Gramatica et in libro De animalibus et in Musica.

Solutio. Dicendum quod multiplex est loqui de uoce: uno modo a parte illa qua formatur naturalibus instrumentis et suis principis, quae in quibusdam animalibus sunt et in quibusdam non sunt. Et sic in libro De animalibus determinatur de uoce, in quo determinatur de naturis animalium. Secundo modo consideratur uox secundum quod mouet auditum et est obiectum eius, et sic determinatur de uoce in libro De anima. Tercio modo consideratur uox a parte proportionis sue, et sic determinatur de ipsa in Musica. Quarto modo consideratur uox secundum quod instituitur ad significandum et secundum suas differentias, et sic determinatur de uoce in Gramatica. Quinto modo consideratur uox secundum quod est signum attestans complexioni humane bene uel male se habenti, et sic determinatur de uoce in Medicina. In libro autem De sensu et sensato determinatur de illa in quodam transcursu secundum quod a parte prime sue generationis consideratur.

PrevBack to TopNext