Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Preambula, Problema 3, Quaestio 1
Prima est de modo abstractionis in hac scientia, et queritur utrum abstractio sit necessaria in scientia naturali. Et ostenditur quod sic: scientia est de aliquo fixo finito et stabili. Singularia uero sunt infinita instabilia et non fixa, ergo de ipsis non est scientia, ergo est necesse aliquid existens incorruptibile per quod ipsa singularia, manens unum et fixum. Hoc autem non est nisi uniuersale, ergo in qualibet scientia cadit uniuersale. Set uniuersale non cadit in scientia, ergo in qualibet scientia est abstractio uniuersalis, ergo et in ista scientia.
Secunda ratio hec est, in secundo Posteriorum scribitur quod ex pluribus sensibus fit unum experimentum et ex pluribus experimentis una memoria, et ex pluribus memoriis unum memorabile uel unum uniuersale, quod est principium cuiuslibet artis et scientie. Hoc autem non est nisi per abstractionem, ergo in hac scientia est abstractio uniuersalis.
Tercia ratio hec est, scientia est de omnibus illis que sub illo genere continentur. Sic scientia de anima est de omni anima, set proprietates cuiuslibet anime non possunt in arte comprehendi sicut nec proprietates rerum omnium singularium in quantum diuerse sunt, quia intellectus non cadit supra res infinitas et dispersas, set supra rem unam et certam. Ergo si omnes huiusmodi cadunt in scientia, necesse est quod hoc sit per aliquam naturam communem proportionalem intellectui que manens una omnes illas comprehendat. Hoc autem est similitudo uera, quod est uniuersale omnium singularium et hoc per abstractionem, ergo in qualibet scientia est speculatio circa uniuersale quod uniuersale non accipitur secundum hanc unitatem nisi per abstractionem. Ergo in hac scientia et in qualibet est abstractio.
Quarta ratio hec est, ut habetur in Posterioribus, unius scientie unum est subiectum cuius passiones et per se accidentia considerat et proprietates. Ergo necesse est quod si singularia cadunt in scientia quod cadant ratione illius ratione cuius habent unita tem. Hoc autem est uniuersale, quod est unum in multis; habet tamen modum unius preter multa. Ergo de rebus ratione uniuersalis est scientia. Hec autem non est nisi per naturam abstractionis. Ergo in qualibet scientia et in ista est abstractio necessaria.
Ad oppositum sunt rationes sic: prima, res naturales sunt coniuncte motui et materie prout cadunt in scientia, et hoc uult Aristoteles distinguens negotia philosophie. Et etiam dicit Aristoteles in libro De anima quod passiones anime considerantur a naturali prout sunt in materia et in motu et in corpore, et etiam dicit quod phisicus diffinit per materiam, set nulla scientia que considerat res in motu et materia necessario abstrahit, ergo naturalis scientia non abstrahit necessario.
Secunda ratio hec est, in scientia ista determinatur de anima a parte suarum operationum. Operationes autem circa singularia consistunt ut habetur in libro Methaphisice, ergo scientia ista determinat de illis que circa singularia consistunt. Nulla autem talis scientia abstrahit, ergo hec scientia non abstrahit.
Tercia ratio hec est, sicut habetur in libro De substantia et accidente qui est De ortu scientiarum, scientia naturalis est de rebus mobilibus que continue uariantur secundum omnes modos uariationis. Set nulle tales res abstrahunt a motu et a materia, ergo scientie de illis non abstrahunt in quantum has considerant. Set scientie naturales sunt huiusmodi, ergo non abstrahunt.
Solutio. Dicendum est quod ista scientia et quelibet scientia sicut ostendunt rationes. Abstractio autem multis est. Vno modo est abstractio uniuersalis a particulari et secundum hanc abstrahit ista scientia et quelibet scientia naturalis. Alia est abstractio que est forme a materia, et secundum hanc abstrahunt scientie mathematice que sunt de quantitate abstracta. Tercia est que est separatio rerum a motu et materia que est in substantiis spiritualibus separatis, et talem abstractionem intendit metaphysicus. Quarta uero abstractio est acceptio speciarum a sensibilibus secundum representationem earum ad uirtutem intellectiuam, et hec abstractio est uia in cognitionem. Et per hoc soluuntur quedam predictarum rationum, prima, secunda et quarta.
Ad terciam autem dicendum est quod operationes dupliciter considerantur. Vno modo considerantur in suo esse singulari prout sequuntur singularia. Alio modo in suo esse uniuersali prout sequuntur subiectum uniuersale, sicut enim subiectum abstrahit, eodem modo et operationes et proprietates subiecti. Non considerantur autem in scientia primo modo set secundo.
On this page