Text List

Titulus 27

Titulus 27

TITVLVS XXVII DE SVCCESSIONIBVS AB INT EST AT O.

Caput 1

CAPVT 1.

SED HOC DONAre. Siue inter viuos, siue in vltima voluntate. ( Sanctificentur) nisi consanguine os habeant qui ab intestato succedant. 12. quest. secunda. quicunque. infr. eo. cum dilectus.

Caput 2

CAPVT II.

SANCTO CONCILIO (Ablatum) hoc. c. locale est, & non de iure loquitur, quando certum est sacerdotes aliquid habuisse ante ordinationem, nam propter dubium diuidendae sunt res propriae a rebus ecclesiae, vt hic dicitur, si autem distinctae essent res propriae a rebus ecclesiae, res propriae haeredibus consanguineis, aliae ecclesiae darentur. 12. quaest. tertia. quicunque. si autem dubitetur, an aliqua habuerit ante ordinationem, praesumitur pro eeclesia, nisi probet se antea habuisse. 12. quaest. 3. quicunqe. ff. de rebus dub. ciuilibus. alii intelligunt capitulum tantum, quando ex seruis fiunt sacerdotes.

Caput 3

CAPVT III.

CVM DILECTVS. (Pro causa.) Erat enim causa inter eos, vterque enim ab altero petebat res, quae fuerant archipresbvteri. vterque enim de eis aliqua possidebat. ( Participationem) . i. vt particeps esset orationum. Asseruit) haec assertio, quae est de praeterito, & extra iudicium, non est sufficiens probatio eius, quod dicebat. Ss tamen solennsiter quis confiteretur extraiudicium, si post conuenitur, non est admittendus contra suam confessionem, nisi ostenderet se in alio casu intellexisse: vt no. supr. de elect. per inquisitionem. haec autem ideo confessio eius non est sufficiens probatio: quia non viuebat qui confessionem fecerat, & ideo non poterat dare intellectum confessioni. ar. infr. de acc. cum dile. sed tame est ad plenum praesumptio, vnde ei statur, vt hic sequitur. & non intelligas quod ex his verbis probaretur eum fuisse oblatum monasterio cum rebus suis, sed probatur quod voluit bona sua peruenire ad monasterio um, ad quod quasi quaelibet verba sufficiunt. ff. de fun. instr. cum delanionis. §. asinam. ff. de sup. le. l. labeo. (Vnde) express ius dicit, quod dixerat. (Probantes) scilicet quod se & sua obtulit, vni testi tantum non creditur, vt no. sup. de proc. ex insinuatione. sed cum aliqua probatione. s. confessione bene creditur, nisi probetur phreneticus vt sequitur. ( Adminiculantes) in tantum adminiculabatur archipresbyteri confessio, quod se & suadedit mo¬ nasterio, quia si condemnatur episcopus adrestitutionem, ac si vere reditus essent. ( Conpotem) & sic probatur negatiua. C. de codi, nec codi. ff. de condi. insti. quodam. ff. de proba. si filius. (Vltimam). q. q. & si haec verbanom expressisset, tamen tacite vim tenerent vltimae voluntatis. (Imponatur) in eo quod episcopus erat actor. (Compellatur) in eo quod episcopus erat reus. (Ei) episcopo, & sic habes, quod vacante ecelesia subiecta episcopo episcopus eius nomineagit, & sic forte est in quolibet superiore, qui pro quolibet collegio sibi subiecto potest agere. C. de epi. & cle. nulli. & l. si quis ad. sup. de praescr. ex transmissa. de hoc no. sup. derest. spo. olim. (Ab intestato) nec legitimos agnatos, vel cognatos reliquerit. ff. eo. c. 1.

PrevBack to TopNext