Text List

Titulus 29

Titulus 29

TITVLVS XXIX. DE PARO CHIIIS ET ALIENIS PArochianis.

Caput 1

CAPVT I. 1 Portio paroehialis, & portio episcopalis qna sit.

VS PARO CHIALE. (Consistit) vt in diebus festiuis parochiani missam audiant in suis ecclesijs. infra, eodem, vt dominicis. de conse. distin. 1. si quis. & in decimis personanalibus. 16. quaestio. 1. si quis la. & cap. quicunque. infra, de deci. ad apostolicae. & in oblationibus. 10. quaestio. 1. quia sanct. sanctorum hanc. Item in poenitentijs accipiendis a sacerdote parochiali. infra, de poenit. & remis. omnis. Item in sepulturis, benedictionibus nubentium, & alijs sacramentis conferendis. sup. de sepul. c. 1. & 2. & per totum. i5. qu2. ii de fi suam. Et vide. tur quibusdam & forte non male, quoc ad oblationes cogi possint parochiani maxime si sacerdos est pauper. arg. 32. dist. ad haec. de conse. dist. 1. omnis . 16. qon. 1. sta. tuimus. an ad praestandum aliquid pro alijs sacramentis cogi possint. no. infra, de si. ad apostolicam. Item no. quod hic dicimus perceptionem decimarum esse de iure parochiali, & idem dicimus de perceptione canonicae portionis, quam ec. clesia parochialis habere debet ab ecclesia, vbi suus parochianus sepelitur. supra, de sepul. cap. 1. & 2. & c. de his. sed & istae eaedem portiones dicuntur esse de iure episcopali. supra, de offic. ordina. conquerente.

1 Et hoc est verum, quod portio quam percepit ecclesia parochialis ab ecclesia. vbi sepelitur, de iure parochiali est, sed portio quam percipit episcopus a sua ecclesia propter communionem, quae est inter eos, est de iure episcopali. supra, de test. requisisti.

Caput 2

CAPVT II.

SI EPISCOPVS. (Et episcopatus) hoc cap. loquitur de dispensatione, de iure enim remouendi essent, & perpetuo reponendi. 1. q. 7. cap. si quis omnem. & loquitur in partibus Aphricae vbi Donatistae preualebant, & quasi quicquid dicitur hic prouisio fuit. (Diuidant) episcopus catholicus & conuersus (eas) parochias siue plebes. Sic) id est, in haeresi, catholici enim sine diuisione omnes catholico episcopo dimittentur, vel melius credimus sic exponendum, quae sic inuentae fuerunt, id est. vbi ambae, id est, quae partem habebant populi adhaerentem haeretico, & partem adhaerentem catholico, omnia autem loca, quae adhaeserunt catholico episcopo. sua tantum erunt, & loca quae adhaeserunt haeretico, tantum sua erunt, communia autem, id est, vbi sunt haeretici & catholici communia erunt. (Vbi). id est, vbi possent fieri duae partes, puta quia multae sunt parochiae, quae diuidi possunt, secus autem si vnus locus tantum sit, & hoc est, quod sequitur, quod si forte, etc. (alia) id est, vna pars. (Ad illum). id est, haereticum episcopum. (Vnus) tantum, & ideo alius locus in eius cambium dari non potest, cum non fit: quod autem in vno loco vterque partem suam haberet, non est con¬ ueniens, & esset causa litis inter eos. ( Inueniuntur) puta quia tria, vel quinque sunt loca, in quibus communiter esset plebs adhaerens haeretico & adhaerens catholico.

Caput 3

CAPVT III. VT DOMINICIS. ( Contempto) de poeni. disti. 6. placuit. 71. dist. primatus. 9. quaestio. 2. per totum. si auem non contemneret, sed ex iusta causa ad aliam parochiam trans iret, vel in transitu peregrinationis non expelleretur. 7. quaestio. 1. episcopi vel presbyteri. 92. dist. cap. vlti. (Abiiciant) forte in hoc casu est licitum cuilibet prae lato cuiuslibet ecclesiae eiicere violenter non solum laicos, sed etiam clericos. arg. infra, de sen. excommu. cap. veniens. sed potius sibi consulimus, quod verbis moneat, & non iniiciat manus.

Caput 4

CAPVT IIII. NVLLVS EPISCOPVS. (Iudicare) ex episcopali ordine: alias enim esset contra, quia quilibet ordinarius tam praepositus quam archidia.: conus iudicare potest, non tamen ordinare. supra, de offic. ordin. c. 1.

Caput 5

CAPVT V. Vbi limites non sunt distincti, locum babet praescriptio in prouinciis, & in episcopatibus, & in parocbiit, & quo ad omnia iura. 1 Lines quid sit.

SVPER EO. (De finibus) . Not. quod vbi limites non sunt distincti, secundum omnes fere locum habet praescritio in prouincijs, & in episcopatibus, & in parochijs, & quo ad omnia iura. 16. q. 3. inter memoratos. & c. dilecto. sup. de praescrip. ad aures. vbi vero distincti sunt limites, dicunt fere omnes, quod nec limes, nec quod annexum est limiti praescribi potest. 16. q. 3. licet. & c. dilecto. quod autem remotum est, quo ad omnia iura praescribi potest, licet inter alterius limites contineatur. Gratianus tamen & Alanus, & quidam alii dixerunt, quod etiam remotum a limite praescribi non potest, quo ad iura mere episcopalia, siue fit dele. iuris. siue dioce. sed horum opi. conuinci videtur. I. de reli. do. c. 1. 3. de praescr. ad aus res. & c. auditis. & c. cum ex offic. in qubus omnibus ostenditur, quod iura eplia praescribuntur. Quidam tamen dicunt, quod iura quae pertinent ad ordinem episcopalem, vt est consecratio & ordinatio, & similia, & etiam quae pertinent ad iurisdictionem, non potest praescribere, vt intra limites alterius episcopi faciat, sed potest praescribere, vt clericos alterius dioce. in sua ordinet & iudicet. Illud autem certum est, quo quo ad proprietatem, & etiam quo ad ius. patro. ea quae sunt in limitibus, & circa limites, praescribi possunt. 16. q. 4. volumus. & quod dictum est de limitibus praescribendis, locum habet in prouincijs. 16. q. 3. quicunque. C. de fu. li. agros. & in episcopatibus & parochijs. 15. q. 3. inter me. in fi. & in parochijs: vt hic.

Item not. quod proprie limes est longitudo siue latitudo spatium a spatio distinguens, & in tali limite nihil esse pont, quoniam est linea tantum, veruntamen non sic strictae limites, episcopatus accipiuntur, sed flumina, montes & paludes, in episcopatibus, solent esse limites, & de hoc limite dicunt quidam, quod est communis vtriusque, & quod in eo fundatur commune erit. Alii dicunt, quod est nullius, alii dicunt & forte melius, quod talis limes diuisus interepiscopos intelligitur ipso iure, licet nunquam actus, diuisus fuerit, vnde si fluuii limes exiccatus sit per longitudinem, vel per latitudinem diuisus intelligitur, & per iudicem arbitrio boni viri actuali signo distinguetur, & si ecclesia sit in medio limitis, in duas ecclesias diuidetur, nisi aliter ipsi episcopi inter se potuerint conuenire, quandiu autem non fiunt duae, communis intelligitur, quo ad parochialia & episcopalia iura, sicut arbor in confinio posita. ff. conmum diui. arbor. insti. de rer. diui. §. insula. nec praescribet vnus contra alium. 16. q. 3. inter me. Si autem de illa ecclesia non possint fieri duae, superior ordinabit, quod alternis annis, vel vicibus disponant. ff. de vsufruct. si rei. §. si fu. & l. quoties. vel dic, quod illius soli erit ecclesia, in cuius parte caput positum est. ff. de acquir. rer. domi. ad eos. §. fi. Item non potest episcopus donare alij, quae sunt in limite. 16. q. 3. licet. Quae finibus) ff. de rei ven. quae religiosis. ff. de contrahen. emp. in modicis. principaliter ita, quod sunt partes eius. ff. de rei ven. qui pro rae ff. de contrahen. empt. in modicis. vel vicina sunt, & si non sunt partes eius, nam ratione vicinitatis possent confundi fines, & relinquitur hoc arbitrio boni viri, nam quaedam sunt quae potius intellectu accipiuntur. ff. de sol. ratum. ( Parochiarum) id est episcopatuum, nos intelligimus vt iacet, scilicet & plebium vel capellarum.

Caput 6

CAPVT VI. 1 Clericus, vel ecelestis, siue diuitibus, siue pauperibus existentibus decimae integrae eis soluendae sunt de omnibus, quae praneniunt de terra, siue de animalibus, siue operatura manuum. & in nu. 2. 3 Mal faciunt pradicatores, qui docent & Ppraedicant non dari debere decimas clericis.

SIGNIFICAVIT. (Temporalia) decimas personales, oblationes & huiusmodi, nam decimas praediales exigere possunt, vt statim sequitur (partibus) infra, titu. proxi. i ad apostolicae. Persoluuntur) sup. illis ecclesijs, in quarum parochijs possessiones sitae sunt, quia si esset consuetudo, quod alii ecclesiae soluerentur stabitur consuetudini. infra, titu. proxi. ad apostolicae. hoc autem consuetudine induci non potest, quod quis alicui non soluat decimas si sunt praedia laicorum, non religiosorum, quequid alii dicant, nobis videt quod clericis, vel potius ecclesijs, siue sint diuites, siue pauperes decimae integrae eis soluendae sunt de omnibus, quae proueniunt de terra, siue de animalibus, siue de operatura manuum. Et quod diuitiae ecclesiarum non debent impedire dationem decimarum, probatur, quia in nullo casu potest esse verum, quod propter diuitias liceat alijs diuitibus sua iura auferre. 14. quaestio. 3. cap. quid dicam. & q. 5. per totum. Item decimae non sunt tantum clericorum, sed pauperum, & fabricae, 12. q. 2. nobis. & cap. sequen.

Item decimae sunt tributa egentium animarum, & eas sibi dominus reseruauit in signum vniuersalis dominii. 16. quaestio. 1. decimae. infra, et tua. quod ant tem omnes decimae, & personales & rea. les decimae, sint integrae persoluendae, probatur, quia authoritates vet. & no. testa. generaliter loquuntur. Nam Abraham obtulit decimas Melchisedech fat cerdoti de omnibus. Genes. 14. circa ff. Oseae. 7. circa princ. Item lacob promisit domino: cunctorum quae dederis mibi decimas offeram tibi. & in Exod. cap. 22. circa fi. legitur, Decimas & primitias non tardabis offerre. & in Leuit. 27. circa fi. Omnes decimae terrae siue de frugibus, siue de pomis arborum domini sunt. & infra, eod. cap. Ques & boues, & caprae quae sub virga pastoris transeunt, quicquid decimarum fuerit sanctificabitur domino, & non eligetur, neque bonum, neque malum, nec altero commutabis. & Numer. 18. circa fi. Filijs Leui dedi omnes decimas Israel, in possessio. pro ministerio, quia seruiunt mihi tabernaculo foederis. & infra, Nihil aliud possidebunt decimarum oblatione contenti, quas in vsus eorum necessarios separaui. & Deuter. 12. cap. in princ. Offeretis in tabernaculis victimas, & decimas, & primitias manuum vestrarum. & eiusdem 14. circa med. Decimam partem separabis de omnibus frugibus tuis, quae nascuntur in terra.

Item. 2. praealle. 31. circa prin. Primitias obtulerunt primi frumenti vini & olei, mellis quoque & omnium, quae gignit humus decimas obtulerunt. Num. 10. circa fin. Ipsi Leuitae decimas accipiant ex omnibus ciuitatibus operum vestrarum. Thobi. 1. Thobias fideliter offerebat omnia primitia sua & decimas. Item Eccles. 35. circa prin. In exultatione sanctifica decimas tuas. Malach. 3. Ante me confugistis in decimis & primi. & infra. Inferte omnem decimam in horreum meum, vt sit cibus in domo mea. Item Luc. 18. Do decimas omnium, quae possideo. Item Matt. 23. Vae vobis qui decimatis mentam & anethum & cyminum, & reliquistis quae grauiora sunt legis, misericordiam, iudicium, & fidem, haec oportuit facere, & illa non omittere.

Item confundi debent vehementer isti noui magistri & praedicatores, qui docent & praedicant contra nouum & uetus testamentum, nunquam enim inueniunt Aug. Ambr. Greg. vel alium sanctum Doctorem aliud sensisse. 16. quaestio. 7. decimas. & in c. seq. Sed dicunt aliqui, decimae datae fuerunt clericis pro parte sua, & non debebant aliam portionem habere, nisi decimas. Num. 1§. circa fi. Cum ergo modo multa habeant, non debent habere decimas. Sed verum est, quod in diuisione terrae promissionis non debuerunt habere partem, sicut aliae tribus, sed pro parte debuerunt esse contenti decimis, sed si alias offerrentur eis, vel alio iusto tit. darentur, bene poterant possessiones habere: vt Leui. c. fi. vltra med. Item decimae sunt pars domini. Leui. 27. circa fi. & dominus dedit eas Leuitis. Num. 17. circa fi. quod autem de suo dominus dedit Leuitis, nulli licet auferre quantumcunque sint diuites, vel mali. inf. e. tua. Item mirum est de quibusdam, qui quasi insani & haeretici dicunt, quod personales decimae non sunt dandae, cum expresse habeatur contra. Num. 10. circa fi. & Deuter. 12. circa princ. Item maior ratio est, quod quis det tributum de eo, quod producit manus sua, tanquam dignius, quam de eo quod producit humus.

PrevBack to TopNext