Titulus 33
Titulus 33
Caput 2
EX LITERIS. Potestate) c. de pa. pot. per totum. C. de eman. per totum. (Matris) C. de adop. mulierem. (Tali) maiores triennio apud patrem nutriuntur, minores apud matrem diuortio facto propter consanguinitatem. C. diuor. fac. apud. l. 1. & C. de pa. po. l. nec filium. nec iudex ex certis causis aliud arbitretur, quia eius interesset circa talia arbitrari, & eius arbitrio. 5. de eo qui dux. in matr. c. cum haberet. ver. solicitudinis tuae etc. Si vero propter adulterium vxoris, vel quia noluit conuerti ad fidem catholicam, vel ob aliam suam culpam separetur matrimonium, siue per ecclesiam, siue de facto, apud virum sunt alendi cum expensis matris, & idem econuerso, si per culpam mariti sint separati, apud mulierem erunt educandi expensis patris. in Authen. vt lice. ma. & auiae. §. illud quoqe. filii etiam naturales alendi sunt a parentibus & consanguineis. in Authen. qui. mo. na. fi. effi. le. l. 1. si quis igitur habens. (Suspicio) haec est melior ratio, quia & si mater conuersa erit ipsi, & non patri assignaretur puer. (Baptizabitur) nam bona est ratio quae pro religione christiana facit.