Titulus 14
Titulus 14
Caput 1
CAPVT 1. 1 lu causa matrimoniali publicatis attestationibus, iterum super eodem articule recipiuntur testes.
EX LITERIS TVIS. (Subarrasset) per annulum (Reuixit) saepe procedi ad inquisitionem, vel accusatio¬ nem, & est hoc speciale in matrimonio, de hoc no. inf. de purga. ca. cum dilectus. (Archipresbytero) qui vel ex consuetudine, vel ex delegatione cognoscebat, vel male processit, & ideo quasi non teneat. quod coram eo factum est mandatur de nouo procedi per abbatensquarto) bene sufficiebat quintus gradus ad separationem, sed quia pars voluit se hoc onere probationis grauare, ideo de quarto gradu proponit, vel hoc ideo dicit, quia habebat suspectos testes, & ideo non vult eos audire vltra quartum gradum, sed si vltra quartum gradum sunt, vult pro dispensato haberi, citra autem difficilior est dispensatio. 2 (Si per testes) hinc colligit satis expresse, quod in causa matrimoniali post publicatas attestationes iterum super eodem articulo reperiuntur testes, non tantum in causa appel. sed in causa principali. ad idem sup. de testi. cum in tua. Facit etiam ad hoc, quia si res inde non obest, quiniterum cognoscatur de eodem, imo satis videtur, quod etiam in eadem causa iterato recipiet nouas probationes, non tantum instrumentorum, sed etiam testium. ar. 3. de sen. & re iudi. lator consanguinei. 5. de testi. cum in tua. (potestatem) sunt enim iudici necessaria scientia & potestas. 21. distin. §. 1. & §. aliter, ipsi enim praesumuntur maioris scientiae & mabis exer citatit
Caput 3
QVOD DILECTIO. CSexto) hodie omnibus licet in quartoslegati) qui super hoc habebat speciale mandatum, aliter nonliceret. 5. de trans. c. vlt. (quoto) haec regula non habet hic locum, quia erat indulgentia, & consuetudo contraria (deferendum). I. c. vlti. contra. Sol. hoc speciale est, quia hic fuit dispensatio, quae cum sit contra ius commune est restringenda, ibi loquitur de iure communi. sed argu. contra. ff. de consti. princ. l. vlti. sup. de do. cum dilectus. Sed illa loquuntur de indulgentijs, quae nonsunt contraius, vel in alterius praeiudicium, quia in illis secus. sup. de transla. praela. c. vlti. ff. quod quisque iur. l. 3. Item hic secus propter consuetudinem contrariam.
Caput 4
DE INFIDELIBVS. enotatos) & prohibentes matrimonium (Eos) si matrimonium est apud ludaeos, ergo indiuidua coniunctio. 27. q. 2. §. 1. quomodo ergo secundum vetus Testamentum conceditur libellus repudii, vt 34. q. 2. non satis: Respon. illud semper fuisse peccatum, sed permissione comparatiua concessum. inf. de diuor. gaudemus. & c. quanto. sed ad hoc obiicitur, quod vno infidelium conuerso ad fidem, alio non conuerso nolente sibi cohabitare sine contumelia nominis Christiani, soluitur matrimonium. inf. de diuor. gaudemus. & c. quanto. sed dic superiorem descriptionem locum habere in matrimonio rato tantum. Item obiicitur, non videtur esse matrimonium apud Iudaeos, cum secundum eos tamdiu duret, quandiu libellus repudii detur. sup. de condi. appo. cap. vlti. 32. q. 2. solete Respon. aliud est cum a constitutione vel consuetudine habet, quod separari possit, aliud est cum a pacto contrahentium, quod non licet.
Caput 6
QVIA CIRCA. ( Obtinenda) non intelligas quod hic obtenta fuerit dispensatio super matrimonio, sed data fuit alicui potestas dispensandi, & ille cui commissa erat dispensatio, timuit, & bene ad dispensationem procedere, quia acausa dispensationis cessabat, & hoc innuit hoc verbum obtinenda ( dissimulare) propter maius malum vitandum. dispensationem autem valere non credimus. argu. ff. de na. lib. l. 1. sup. de offic. ord. ex parte. inf. de sen. excom. cum pro causa. sed ista dissimulatio habet vim dispensationis, ita quod decaetero non potest separari ipsum matrimonium, nam stultum esset dicere, quod maneret in adulterio.
Caput 8
NON DEPET. (De coniugio) cum tantum in his casibus, puta in secundo & in tertio genere affinitatis, & in sobole suscepta ex secundis nuptijs sit sublata publicae honestatis iustitia, videtur quod si olim, sic hodie quis non possit habere vxorem duorum fratrum. 35. q. 3. porro. quidam tamem dicunt in omnibus sublatam, nisi in sponsa de futuro, de qua habuisti. 3. de spon. iuuenis. & . 2. de despon. impub. accessit (perpetuam) hodie ergo circa matrimonium non erit praescriptio.