Text List

Titulus 16

Titulus 16

TITVLVS XVI. DE MATRIMONIO CONTRACTO CONTRA interdictum ecclesiae.

Caput 1

CAPVT 1. 1 Pater nominefuliorum an posuit sponsilia contrabere.

LITERAE QVAS. ( Consentiente) expresse. iam tunc sicut per quemlibet procuratorem sponsalia contrahi possunt. ff. de spon. l. vlti. ibi per fratrem, aliter autem, nisi consentiret soror non crederem contracta sponsalia. Arg. contra. sup. de spons. ad id. sed expot ne vt ibi. Pater autem nomine filiorum tam constitutorum in potestate, quam emancipatorum sponsalia contrahere potest, dummodo praesens sit filius, & non contradicat. ff. de spon. sed quae. & l. seq. C. de nup. viduae. sup. de spon. sicut. & c. dilectus. inf. c. proxi. in tutore autem secus. C. de spon. si pater. (firmasset) ista sunt sponsalia de futuro (amplexata) No. per signa consensus non praesumi sponsalia fieri matrimonium, nisi cognosceret eam. sup. de spon. is qui. & not. de despon. impub. attestationes. (contemptibile) argument. multa facienda pro vilitate vitanda. 34. distin. c. 1. 8. quaestio. 1. sciendum. 11. quaestio. 3. si autem. & c. quid ergo.

Caput 2

CAPVT II. EX LITERIS. (Desponsasset) haec fuerunt sponsalia de futuro. (Interdixit) Not. iudicem a quo appellatum est, post appellationem suam interdicta ponere, & super eo de quo appellatum est, & est hoc propter periculum animarum, & in fauorem matrimonij, aliter enim secus, nisi in casibus, quos not. sup. de appel. cum teneamur. Alii contradicunt quod hoc tantum potest ordinarius, & non delegatus.

PrevBack to TopNext