Titulus 4
Titulus 4
Caput 1
PRAETEREA. (Quoniam quidam episcopalem.) Isti episcopi iurisdictionem quae ad episcopum spectabat, in aliquibus parochijs vendebant decanis, archipresbyv teris, quod haec inhibetur, sed econuerso episcopi exercentibus iurisdictionem episcopalem salarium dare possunt. 12. q. 2. charitatem quicunqe. Item non ex ercentibus iurisdictionem, obuentiones temporales vendere possunt. I. e. querelam. Ratio diuersitatis, quia iurisdictio non debet vendi. in Authen. vt iudi. si ne quo. suffra. in obuentionibus est concessum. Item praelationem vel aliquod ius spirituale non potest locare, vt hic. Officia autem temporalia, vt castaldiam, si pro pecunia concedat, licet alias fit turpis quaestus, non tamen est simonia, nisi habeat spirituale annexum, & sic intelligitur. 1. q. 3. saluator.
Caput 2
QVONIAM IN QVIBVSDAM. (Sub annuo) scilicet sic tu exercebis talem iurisdictionem super tales sacerdotes, & totum lucrum vel pars eius sit tuum, sed mihi episcopo, vel archiepiscopo tantum reddes, & hoc est illicitum, sed si diceret, ego tibi pro salario tuo centum li. dabo, & tu exerceas iurisdictionem in hos sacerdotes, & tu dabis mihi totum lucrum hoc est licitum. 12. q. 2. charitatem. ( Annuo) 23. q. 1. militare. hoc videtur simonia. arg. 1. q. 3. ex multis. vendentes nonsolum. 2. c. proxi. no. de hoc.
Caput 3
CAPVT III. 1 Regimen ccelesie committi non potent sub pretio. 2 Donatorilicet conditiones apponere, sed non pirituales. 3 An liceat pauperi sacerdoti locare spiritualet operas. & in nu. 4.
QVONIAM ENORMIS. Regimen) regimen enim committi non potest sub pretio, sed si contingeret praelatum infirmum esse, vel absentem, bene possum pretio dato sacerdotem vicarium ibi constituere. 3. de ap. peruenit. 2. S. de cle. aegr. de rectoribus. 12. q. 2. charitatem. & ille qui locat operas suas spirituales, non peccat si aliunde sumptus non habet. 1. q. 1. duces. si autem aliunde habet sumptus, licet non sit simonia, est tamen species mali, & ideo non locet operas, nec impendat, quia non tenetur, & idem dicimus non licere illis, qui habent aliunde sumptus conuenire, dabis nobis tantum, & nos omni anno faciemus anniuersarium, sed bene licet & meritorium est constituere aliquos reditus in aliqua ecclesia, vt ibi faciant anniuersarium alicuius, & haec constitutio potest fieri per illos, qui deberent facere anniuersarium. 5. de praeben. significatum. sed donatori redituum non licet constituere, nec sub conditione reditus dare, secundum praealle. decre. significatum. videtur contradicere, vbi dicitur, quod capitulum concessit beneficium sub conditione, respon. quia non fuit sub conditione, sed pure fuit in decre. praealle. concessum beneficium, sed beneficium fuit aliquibus oneribus astrictum per illos, qui hoc facere possunt, sed alius donator redituum siue clericus, siue laicus hoc non potest. Sed dices, imo & laico donatori licet suae rei conditionem adiicere. sup. de condi. app. c. verum. sed respon. quod licet donatori conditiones apponere, sed non spirituales. Redemptio autem captiuo rumbene potest poni in conditionibuste: rum donatarum eeclesiae. 10. q. 2. hocius. 12. q. 2. aurum.
3 Id autem quod in prin. huius gl di. ctum est, non placet, scilicet, quod pauperi sacerdoti, liceat locare operas spiritua. les, dicimus enim quod nunquam paupe. ri sacerdoti, nec ad diem, nec ad annum, licet aliquid recipere pro officijs diuinis dicendis. 3. tit. proxi. in multis. c. sed credimus, quod & pauperi sacerdoti, & diuiti licet pacisci cum aliquo, quod moretur in aliqua ecclesia, vt celebret ibi diuina, & certum quid pro hoc a ccipere, ita tamen quod nunquam pro diuinis aliquidaccipiat, imo & in pactis & intentionedebent esse segregati contractus, vt mercedem quam accipit, non pro diuinis accipiat, sed pro mansione, quam facit apud aliquam ecclesiam, vel pro alijs beneficijs, quae ibi facit, vel pro recompensatione damnorum, quae sustinet occasione morae, quam ibi contrahit ar. 3. de rer. permuad quaestiones.
4 Sed dices si habet de proprio, non debet accipere de bonis ecclesiae. 1. q. 2. clericos. pastor. ergo si est diues clericus, non debet accipere temporalem mercedem pro diuinis celebrandis in aliqua ecclesia. Sed respon. de iure est, quod siue sit diues, siue pauper, quod qui altarie seruit, de altari viuat. 5. de praeben. cum secundum apostolum. Nec contradicunt. c. praealle. clericos. pastor. quae non loquuntur de clericis seruientibus ecclesijs, sed de alijs abundantibus clericis, qui volebant viuere de bonis ecclesiarum, qui non seruiebant, nec earum clerici erant.
Caput 4
QVERELAM. (Eeclesiam id est, obuentiones ecclesiasticas (praesumpsit) si nomine ecclesiae locauit, & vtiliE ter successor btenetur. supram, de so. c. 1. 12. q. 2. huius quicunque suf. 25. dist. ecclesiae. prin. si inutiliter, secus. 5. de his quae fi. a prael. cum vos. 3. de preca. c. 2. Et hoc intelligo si non interuenerunt solennitates debitae, alias enim teneret contractus, licet posset restitui in integ. si vero suo nomine locauit non intendens obligare ecclesiam non tenetur suc. cessor: sed nec haeres eius, sicut nec haeres vsufructuariji, nisi inquantum ad eum peruenerit. ff. de loc. si quis domum. §. haec subiungit. & hoc verum est in ministro vel praelato ecclesiae, scilicet, quod successor tenetur habere ratum quod factum est a praedecessore, sed in canonico praebendario secus dicimus: quia ille nunquam potest locare praebendam suam vltra tem. pus vitae suae: licet de illa possit agere & conueniri sicut legitimus administrator: vt no. i. de proba. c. 3.